De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XXII. De miseriis ac malis, quibus humanum genus merito primae praeuaricationis obnoxium est et a quibus nemo nisi per Christi gratiam liberatur.

Nam quod ad primam originem pertinet, omnem mortalium progeniem fuisse damnatam, haec ipsa uita, si uita dicenda est, tot et tantis malis plena testatur. Quid enim aliud indicat horrenda quaedam profunditas ignorantiae, ex qua omnis error exsistit, qui omnes filios Adam tenebroso quodam sinu suscipit, ut homo ab illo liberari sine labore dolore timore non possit? Quid amor ipse tot rerum uanarum adque noxiarum et ex hoc mordaces curae, perturbationes, maerores, formidines, insana gaudia, discordiae, lites, bella, insidiae, iracundiae, inimicitiae, fallacia, adulatio, fraus, furtum, rapina, perfidia, superbia, ambitio, inuidentia, homicidia, parricidia, crudelitas, saeuitia, nequitia, luxuria, petulantia, inpudentia, inpudicitia. fornicationes, adulteria, incesta et contra naturam utriusque sexus tot stupra adque inmunditiae, quas turpe est [*]( 1 malisue p 4 illorum p 6 qua rjQuerint nouimus p 16 damnatum g post dicenda est in e leguntur de miseriis omnium (hominum ?) ex lemmate hic inserta 17 tut g 19 extitit b tenebr. quodam om. b 20 suscipit abgpv; suscepit e Domb. 25 inuidia p 26 inpudicitiae inpudentiae e 27 inpudicitia om. p incestum g p )

636
etiam dicere, sacrilegia, haereses, blasphemiae, periuria, obpressiones innocentium, calumniae, circumuentiones, praeuaricationes, falsa testimonia, iniqua iudicia, uiolentiae, latrocinia et quidquid talium malorum in mentem non uenit et tamen de uita ista hominum non recedit? Verum haec hominum sunt malorum, ab illa tamen erroris et peruersi amoris radice uenientia, cum qua omnis filius Adam nascitur. Nam quis ignorat cum quanta ignorantia ueritatis, quae iam in infantibus manifesta est, et cum quanta abundantia uanae cupiditatis, quae in pueris incipit apparere, homo ueniat in hanc uitam, ita ut, si dimittatur uiuere ut uelit et facere quidquid uelit, in haec facinora et flagitia, quae commemoraui et quae commemorare non potui, uel cuncta uel multa perueniat?

Sed diuina gubernatione non omni modo deserente damnatos et Deo non continente in ira sua miserationes suas in ipsis sensibus generis humani prohibitio et eruditio contra istas, cum quibus nascimur, tenebras uigilant et contra hos inpetus obponuntur, plenae tamen etiam ipsae laborum et dolorum. Quid enim sibi uolunt multimodae formidines, quae cohibendis paruulorum uanitatibus adhibentur? Quid paedagogi, quid magistri, quid ferulae, quid lora, quid uirgae, quid disciplina illa, qua scriptum sancta dicit dilecti filii latera esse tundenda, ne crescat indomitus domarique iam durus aut uix possit aut fortasse nec possit? Quid agitur his poenis omnibus, nisi ut debelletur inperitia et praua cupiditas infrenetur, cum quibus malis in hoc saeculum uenimus? Quid est enim, quod cum labore meminimus, sine labore obliuiscimur; cum labore discimus, sine labore nescimus: [*]( 16 Ps. 76, 10 23 Eccli. 30, 12 ) [*]( 8 qua aetiam g infantia pt 17 humana b sed prohibitio e p: sed pbitio b cumtftaf, male corr. ex conttfxaf, b 18 et cumn u qof, ex et contqof corr, b 19 impetu fnpponuntur b planae t 21 quohibcndis g cupiditatibue, in fnarg. aJ uanitatibus, p 24 tondenda p 25 possit ut b fortasse om. p, inclusit Domb. non a )

637
cum labore strenui, sine labore inertes sumus ? Nonne hinc apparet, in quid uelut pondere suo quam procliuis et prona sit uitiosa natura et quanta ope, ut hinc liberetur, indigeat? Desidia segnitia, pigritia neglegentia uitia sunt utique quibus labor fugitur, cum labor ipse, etiam qui est utilis, poena sit.

Sed praeter pueriles poenas. sine quibus disci non potest quod maiores uolunt, qui uix aliquid utiliter uolunt, quot et quantis poenis genus agitetur humanum, quae non ad malitiam nequitiamque iniquorum, sed ad condicionem pertinent miseriamque communem, quis ullo sermone digerit? quis ulla cogitatione conprehendit? Quantus est metus, quanta calamitas ab orbitatibus adque luctu, a damnis et damnationibus, a deceptionibus et mendaciis hominum, a suspicionibus falsis, ab omnibus uiolentis facinoribus et sceleribus alienis! quando quidem ab eis et depraedatio et captiuitas, et uincula et carceres, et exsilia et cruciatus, et amputatio membrorum et priuatio sensuum, et obpressio corporis ad obscenam libidinem obprimentis explendam et alia multa horrenda saepe contingunt. Quid? ab innumeris casibus quae forinsecus corpori formidantur, aestibus et frigoribus, tempestatibus imbribus adluuionibus, coruscatione tonitru. grandine fulmine, motibus hiatibusque terrarum. obpressionibus ruinarum, ab offensionibus et pauore uel etiam malitia iumentorum, a tot uenenis fruticum aquarum, aurarum bestiarum, a ferarum uel tantummodo molestis uel etiam mortiferis morsibus, arabia quae contingit ex rabido cane, ut etiam blanda et amica [*]( 2 in quid] inquit begp uelut, m. 2 superscripto qm (quam ? quoi niam ?), e quam procliuis gp; quam om. rell. v Do-mb. 3 indegeat# 4 segnities v 5 inutilis p 8 quot] quod g 10 pertinet ep 11 cummnnem g 13 et a damnat. p 14 a deceptionibus g; om. e1 et a C susp. e; a susp. g 15 estceleribus g 16 uincla Domb. 20 quae e1gppa; qui a b e2 v corporis 6 <7 24 offensionibus mss.; offensione v a tot g 25 fraticum g ac ferar. b el g1 27 ex] a p rabioso b )

638
suo domino bestia nonnumquam uehementius et amarius quam leones draconesque metuatur faciatque hominem, quem forte adtaminauerit, contagione pestifera ita rabiosum, ut a parentibus coniuge filiis peius omni bestia formidetur! Quae mala patiuntur nauigantes! quae terrena itinera gradientes! Quis ambulat ubicumque non inopinatis subiacens casibus? De foro quidam rediens domum sanis pedibus suis cecidit. pedem fregit et ex illo uulnere finiuit hanc uitam. Quid uidetur sedente securius? De sella, in qua sedebat, cecidit Heli sacerdos et mortuus est. Agricolae, immo uero omnes homines, quot et quantos a caelo et terra uel a perniciosis animalibus casus metuunt agrorum fructibus! Solent tamen de frumentis tandem collectis et reconditis esse securi. Sed \' quibusdam, quod nouimus, prouentum optimum frumentorum fluuius inprouisus fugientibus hominibus de horreis eiecit adque abstulit. Contra milleformes daemonum incursus quis innocentia sua fidit? quando quidem, ne quis fideret, etiam paruulos baptizatos, quibus certe nihil est innocentius, aliquando sic uexant, ut in eis maxime Deo ista sinente monstretur huius uitae flenda calamitas et alterius desideranda felicitas. Iam uero de ipso corpore tot exsistunt morborum mala, ut nec libris medicorum cuncta conprehensa sint; in quorum pluribus ac paene omnibus etiam ipsa adiumenta et medicamenta tormenta sunt, ut homines a poenarum exitio poenali eruantur auxilio. Nonne ad hoc perduxit sitientes homines ardor inmanis, ut urinam quoque humanam uel etiam suam biberent? nonne ad hoc fames, ut a carnibus hominum se abstinere non possent nec inuentos homines mortuos, sed propter hoc a se occisos, nec quoslibet alienos, uerum etiam [*]( 1 huei mentibus g 4 et coniuge filius p; tconiuga filiis g 5 ique g quaeterrena itinera e 6 inopinantie g 11 quod g 15 horre/ia h eras., g egecit g 16 omnes millef. e mille ferme p 17 fix id g quanto g 18 paruolus baptizatus g 19 sinente, ista et in * 20 alterius m. 2 superscripto uite, e 26 ardoreni manis g Qrinam$ 28 abstinere se v 29 aç se e )
639
filios matres incredibili crudelitate, quam rabida esuries faciebat, absumerent? Ipse postremo somnus, qui proprie quietis nomen accepit, quis uerbis explicet. saepe somniorum uisis quam sit inquietus et quam magnis, licet falsarum rerum, terroribus, quas ita exhibet et quodam modo exprimit, ut a ueris eas discernere nequeamus, animam miseram sensusque perturbet? Qua falsitate uisorum etiam uigilantes in quibusdam morbis et uenenis miserabilius agitantur; quamuis multimoda uarietate fallaciae homines etiam sanos maligni daemones nonnumquam decipiant talibus uisis, ut, etiamsi eos per haec ad sua traducere non potuerint, sensus tamen eorum solo adpetitu qualitercumque persuadendae falsitatis inludant.

Ab huius tam miserae quasi quibusdam inferis uitae non liberat nisi gratia Saluatoris Christi, Dei ac Domini nostri (hoc enim nomen est ipse Iesus; interpretatur quippe Saluator), maxime ne post hanc miserior ac sempiterna suscipiat, non uita, sed mors. Nam in ista quamuis sint per sancta et sanctos curationum magna solacia, tamen ideo non semper etiam ipsa beneficia tribuuntur petentibus, ne propter hoc religio quaeratur, quae propter aliam magis uitam, ubi mala non erunt omnino ulla, quaerenda est; et ad hoc meliores quosque in his malis adiuuat gratia, ut quanto fideliore, tanto fortiore corde tolerentur. Ad quam rem etiam philosophiam prodesse dicunt docti huius saeculi, quam di quibusdam paucis, ait Tullius, ueram dederunt; nec hominibus, inquit, ab his aut datum est donum maius aut potuit ullum dari: usque adeo et ipsi, contra quos agimus, quoquo modo conpulsi sunt in habenda non quacumque, sed uera philosophia [*]( 25 Fin. V, 21; Acad. poster. 1, 2 ) [*]( h rn 8 expl. uerbis e uiBis, ex uis sit corr., g 5 exibet. g 6 diseeptjere g O 8 et... quamuis om. e1 10 ut om. e 12 Bolą. 9 13 miseria, ia m. 2 in ras., e 15 est nomen p 16 nec g haec, ex hac corr., g 17 et tr egp; ac v Domb. 21 i) er omnino nulla, m. 2 corr. e nulla g 22 fideliore, in marg. feliciore, e 26 ab his] ljabis g )

640
diuinam gratiam confiteri. Porro si paucis diuinitus datum est uerae philosophiae contra miserias huius uitae unicum auxilium, satis et hinc apparet humanum genus ad luendas miseriarum poenas esse damnatum. Sicut autem hoc, ut fatentur, nullum diuinum maius est donum. sic a nullo deo dari credendum est nisi ab illo, quo et ipsi qui multos deos colunt nullum dicunt esse maiorem.

CAPUT XXIII. De his, quae praeter illa mala, quae bonis malisque communia sunt, ad iustorum laborem specia- liter pertinent.

Praeter haec autem mala huius uitae bonis malisque communia habent in ea iusti etiam proprios quosdam labores suos, quibus aduersus uitia militant et in talium proeliorum tentationibus periculisque uersantur. Aliquando enim concitatius, aliquando remissius, non tamen desinit caro concupiscere aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ut non ea quae uolumus faciamus, omnem malam concupiscentiam consumendo, sed eam nobis, quantum diuinitus adiuti possumus. non ei consentiendo subdamus, uigiliis continuis excubantes. ne opinio ueri similis fallat, ne decipiat sermo uersutus, ne se tenebrae alicuius erroris offundant, ne quod bonum est malum aut quod malum est bonum esse credatur, ne ab his quae agenda sunt metus reuocet, ne in ea quae agenda non sunt cupido praecipitet, ne super iracundiam sol occidat, ne inimicitiae prouocent ad retributionem mali pro malo, ne absorbeat inhonesta uel inmoderata tristitia, ne inpertiendorum beneficiorum ingerat mens ingrata torporem, ne maledicis [*]( 16 Gal. 5, 17 ) [*]( 1 diuinam usque ad philosophiae corr. m. in marg. g 3 et io ninc g * 6 creditum g 7 colant e 12 haec. om. a 13 habentia (?) el; ha- -t benda f e2; habencĮ ţ: adscriptis in margine in ea ifti, e3 20 snbdimns g )

641
rumoribus bona conscientia fatigetur, ne temeraria de alio suspicio nos nostra decipiat, ne aliena de nobis falsa nos frangat, ne regnet peccatum in nostro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius, ne membra nostra exhibeantur iniquitatis arma peccato, ne oculus sequatur concupiscentiam, ne uindicandi cupiditas uincat, ne in eo quod male delectat uel uisio uel cogitatio remoretur, ne inprobum aut indecens uerbum libenter audiatur, ne fiat quod non licet etiamsi libet, ne in hoc bello laborum periculorumque plenissimo uel de uiribus nostris speretur facienda uictoria uel uiribus nostris facta tribuatur, sed eius gratiae, de quo ait apostolus: Gratias autem Deo, qui dat nobis uictoriam per Dominum nostrum legum Christum; qui et alio loco: In his, inquit, omnibus superuincimus per eum qui dilexit nos. Sciamus tamen, quantalibet uirtute proeliandi uitiis repugnemus uel etiam uitia superemus et subiugemus, quamdiu sumus in hoc corpore, nobis deesse non posse unde dicamus Deo: Dimitte nobis debita nostra. In illo autem regno, ubi semper cum corporibus inmortalibus erimus, nec proelia nobis erunt ulla nec debita; quae nusquam et numquam essent, si natura nostra, sicut recta creata est, permaneret. Ac per hoc etiam noster iste conflictus, in quo periclitamur et de quo nos uictoria nouissima cupimus liberari, ad uitae huius mala pertinet, quam tot tantorumque testimonio malorum probamus esse damnatam. [*]( 4 Rom. 6, 12 sq. 11 1. Cor. 15, 57 13 Rom. 8, 37 18 -Mt. 6, 12 ) [*]( 1 de alio gv; om. abepp 2 nos nostra g; nos om. abeppav 1i 3 frangapt e 8 ne fiat qd libet et quod non libet etiamsi bet, qd libet nt. 2 in spatia uacuo relicto, b 13 sq. qui et alie loco. in quo his quidc t omnibus puincimus propter eum qui dilexi nos. Sciamus sed tamen in quantalibet b 15 nos; sciamus sic interpunxit Domb., coniunctiuum ex illo ut p. 640, 17 dependere ratus 21 recte p ) [*]( XXXX Ang. opera Sectiu V pura II. ) [*]( 41 )
642

CAPUT XXIIII. De bonis, quibus etiam hanc uitam damnationi obnoxiam Creator inpleuit.

Iam nunc considerandum est hanc ipsam miseriam -generis humani, in qua laudatur iustitia punientis, qualibus et quam multis inpleuerit bonis eiusdem bonitas cuncta quae creauit administrantis. Primum benedictionem illam, quam protulerat ante peccatum dicens: Crescite et multiplicamini et inplete terram, nec post peccatum uoluit inhibere mansitque in stirpe damnata donata fecunditas; nec illam uim mirabilem seminum, immo etiam mirabiliorem qua efficiuntur et semina, inditam corporibus humanis et quodam modo intextam peccati uitium potuit auferre, quo nobis inpacta est etiam necessitas mortis; sed utrumque simul currit isto quasi fluuio adque torrente generis humani, malum quod a parente trahitur, et bonum quod a creante tribuitur. In originali malo duo sunt, peccatum adque supplicium; in originali bono alia duo, propagatio et conformatio. Sed quantum ad praesentem pertinet intentionem nostram, de malis, quorum unum de nostra uenit audacia, id est peccatum, alterum de iudicio Dei, id est supplicium, iam satis diximus. Nunc de bonis Dei, quae ipsi quoque uitiatae damnataeque naturae contulit siue usque nunc confert, dicere institui. Neque enim damnando aut totum abstulit quod dederat, alioquin nec esset omnino; aut eam remouit a sua potestate, etiam cum diabolo poenaliter subdidit, cum nec ipsum diabolum a suo alienant imperio; quando quidem, ut ipsius quoque diaboli natura subsistat, ille facit qui summe est et facit esse quidquid aliquo modo est. [*]( 8 Gen. 1, 28 ) [*]( 9 implete agppα; replete be tJ 10 ullam g1 12 indita p mh 13 intextam, mix m. 2 superscript., g; intexta p; intextn e 19 intentionem, m. 2 ex interitionem corr., e 22 ipse e 26 sabdididit g alienauerit a suo p alienaret g )

643

Duorum igitur illorum, quae diximus bona etiam in naturam peccato uitiatam supplicioque damnatam de bonitatis eius quodam ueluti fonte manare, propagationem in primis mundi operibus benedictione largitus est, a quibus operibus die septimo requieuit; conformatio uero in illo eius est opere, quo usque nunc operatur. Efficacem quippe potentiam suam si rebus subtrahat, nec progredi poterunt et suis dimensis motibus peragere tempora nec prorsus in eo quod creatae sunt aliquatenus permanebunt. Sic ergo creauit hominem Deus, ut ei adderet fertilitatem quandam, qua homines alios propagaret, congenerans eis etiam ipsam propagandi possibilitatem, non necessitatem: quibus tamen uoluit hominibus abstulit eam Deus, et steriles fuerunt; non tamen generi humano abstulit semel datam primis duobus coniugibus benedictione generali. Haec ergo propagatio quamuis peccato ablata non fuerit, non tamen etiam ipsa talis est, qualis fuisset, si nemo peccasset. Ex quo enim homo in honore positus, postea quam deliquit, conparatus est pecoribus, similiter generat; non in eo tamen penitus exstincta est quaedam uelut scintilla rationis, in qua factus est ad imaginem Dei. Huic autem propagationi si conformatio non adhiberetur, nec ipsa in sui generis formas modosque procederet. Si enim non concubuissent homines et nihilo minus Deus uellet inplere terras hominibus: quo modo creauit unum sine commixtione maris et feminae, sic posset omnes; concumbentes uero nisi illo creante generantes esse non possunt. Sicut ergo ait apostolus de institutione spiritali, qua homo ad pietatem iustitiamque [*]( 6 Io. 5, 17 18 Ps. 48, 13 ) [*]( 4 benedictione e a sup. lin. g 8 tempore g 9 si a 10 illi v addereAt g 11 ipsam etiam v 12 non noluit b 13 eam usque ad abstulit l. 14 om. b 14 primus g duobus] hominibus b coniugionibuB bl; coniunctionibus b2 benedictione (benedictione a) generali p. p a Domb.; benedictionem generandi a beg p2 tJ 15 non fuerit ablata Domb. 17 onore gl 19 non usque ad Dei l. 20 t\'n. 2 in marg. e 26 poasunt abegpav; poesent p Domb. ) [*]( 41* )

644
formatur: Neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus: ita etiam hic dici potest: (Nec qui concumbit nec qui seminat, est aliquid, sed qui format Deus; nec mater, quae conceptum portat et partum nutrit, est aliquid, sed qui incrementum dat Deus.\' Ipsa namque operatione, qua usque nunc operatur, facit ut numeros suos explicent semina et a quibusdam latentibus adque inuisibilibus inuolucris in formas uisibiles huius quod adspicimus decoris euoluant; ipse incorpoream corporeamque naturam, illam praepositam, istam subiectam. miris modis copulans et conectens animantem facit. Quod opus eius tam magnum et mirabile est, ut non solum in homine, quod est animal rationale et ex hoc cunctis terrenis animantibus excellentius adque praestantius, sed in qualibet minutissima muscula bene consideranti stuporem mentis ingerat laudemque pariat Creatoris.

Ipse itaque animae humanae mentem dedit, ubi ratio et intellegentia in infante sopita est quodam modo; quasi nulla sit, excitanda scilicet adque exserenda aetatis accessu, qua sit scientiae capax adque doctrinae et habilis perceptioni ueritatis et amoris boni; qua capacitate hauriat sapientiam uirtutibusque sit praedita, quibus prudenter, fortiter, temperanter et iuste aduersus errores et cetera ingenerata uitia dimicet eaque nullius rei desiderio nisi boni illius summi adque inmutabilis uincat. Quod etsi non faciat, ipsa talium bonorum capacitas in natura rationali diuinitus instituta quantum sit boni, quam mirabile opus Omnipotentis, quis conpetenter effatur aut cogitat? Praeter enim artes bene uiuendi et ad inmortalem [*]( 1 1. Cor. 3, 7 ) [*]( 1 quid g 2 etiam tn. 2 ex enim corr. g . 3 ne-ne e 6 ipsa egp; ipse a b p av Domb. operationes quas nunc operatur b nunc usque v 7 a om. b 8 quod] quaa 6 9 euolnant g; euoluat a ep p euolant b ipse incorporeamque naturam b 19 exerenda eg; exercenda abp 21 moris e auriat gl 26 instituta m. 2 ex instituat corr. g 27 Omnipot. opus Domb. )

645
perueniendi felicitatem, quae uirtutes uocantur et sola Dei gratia, quae in Christo est, filiis promissionis regnique donantur, nonne humano ingenio tot tantaeque artes sunt inuentae et exercitae, partim necessariae partim uoluptariae, ut tam excellens uis mentis adque rationis in his etiam rebus, quas superfluas, immo et periculosas perniciosasque adpetit. quantum bonum habeat in natura, unde ista potuit uel inuenire uel discere uel exercere. testetur? Vestimentorum et aedificiorum ad opera quam mirabilia, quam stupenda industria humana peruenerit; quo in agricultura, quo in nauigatione profecerit; quae in fabricatione quorumque uasorum uel etiam statuarum et picturarum uarietate excogitauerit et inpleuerit; quae in theatris mirabilia spectantibus, audientibus incredibilia facienda et exhibenda molita sit; in capiendis occidendis domandis inrationalibus animantibus quae et quanta reppererit; aduersus ipsos homines tot genera uenenorum, tot armorum. tot machinamentorum, et pro salute mortali tuenda adque reparanda quot medicamenta adque adiumenta conprehenderit: pro uoluptate faucium quot condimenta et gulae inritamenta reppererit; ad indicandas et suadendas cogitationes quam multitudinem uarietatemque signorum, ubi praecipuum locum uerba et litterae tenent; ad delectandos animos quos elocutionis ornatus, quam diuersorum carminum copiam; ad mulcendas aures quot organa musica, quos cantilenae modos excogitauerit; quantam peritiam dimensionum adque numerorum, meatusque et ordines siderum quanta sagacitate conprehenderit; quam multa rerum mundanarum cognitione se inpleuerit, quis possit eloqui, maxime si uelimus non aceruatim cuncta congerere, sed in singulis inmorari? In ipsis postremo [*]( 4 exercitatae o; exerato b partim necessariae orn. b partimj parum b uoluptariae bg; uoluntariae aepoa et ut e 13 expectantibus ab pl 14 in occidendis p 15 inrationabilibus abgpo 16 aduersus impios male rescript. e 18 praeparanda g 19 quod g 20 et ad indic. e 22 eloquutionis g 25 dimensionem g 27 cogilatione g 29 In ante ipsis om. e )
646
erroribus et falsitatibus defendendis quam magna claruerint ingenia philosophorum adque haereticorum, quis aestimare sufficiat? Loquimur enim nunc de natura mentis humanae, qua ista uita mortalis ornatur, non de fide adque itinere ueritatis, qua illa inmortalis adquiritur. Huius tantae naturae conditor cum sit utique Deus uerus et summus, ipso cuncta quae fecit administrante et summam potestatem summamque habente iustitiam numquam profecto in has miserias decidisset adque ex his praeter eos solos qui liberabuntur in aeternas esset itura, nisi nimis grande peccatum in homine primo, de quo ceteri exorti sunt, praecessisset.

Iam uero in ipso corpore, quamuis nobis sit cum beluis mortalitate commune multisque earum reperiatur infirmius, quanta Dei bonitas, quanta prouidentia tanti Creatoris apparet! Nonne ita sunt in eo loca sensuum et cetera membra disposita speciesque ipsa ac figura et statura totius corporis ita modificata, ut ad ministerium animae rationalis se indicet factum? Non enim ut animalia rationis expertia prona esse uidemus in terram, ita creatus est homo; sed erecta in caelum corporis forma admonet eum quae sursum sunt sapere. Porro mira mobilitas, quae linguae ac manibus adtributa est, ad loquendum et scribendum apta adque conueniens et ad opera artium plurimarum officiorumque conplenda, nonne satis ostendit, quali animae ut seruiret tale sit corpus adiunctum? quamquam et detractis necessitatibus operandi ita omnium. partium congruentia numerosa sit et pulchra sibi parilitate respondeat, ut nescias utrum in eo condendo maior sit utilitatis habita ratio quam decoris. Certe enim nihil creatum uidemus in corpore utilitatis causa, quod non habeat etiam decoris locum. Plus autem nobis id appareret, si numeros mensurarum, quibus inter se cuncta conexa sunt et coaptata, nossemus; quos forsitan data opera in his, quae foris eminent, [*]( 2 aereticorum g 4 uita ista p 8 habent€ e 11 quo m. 2 ez co ne corr. g exhorti e 15 non g 18 expertia g 25 etj ei g h 28 abit/aratio, h eras., g uidemus creatum Domb. )

647
humaua posset uestigare sollertia; quae uero tecta sunt adque a nostris remota conspectibus, sicuti est tanta perplexitas uenarum adque neruorum et uiscerum, secreta uitalium, inuenire nullus potest. Quia etsi medicorum diligentia nonnulla crudelis, quos anatomicos appellant, laniauit corpora mortuorum siue etiam inter manus secantis perscrutantisque morientium adque in carnibus humanis satis inhumane abdita cuncta rimata est, ut quid et quo modo quibus locis curandum esset addisceret: numeros tamen de quibus loquor, quibus coaptatio, quae i ovfa|i.ovfa Graece dicitur, tamquam cuiusdam organi, extrinsecus adque intrinsecus totius corporis constat, quid dicam, nemo ualuit inuenire, quos nemo ausus est quaerere? qui si noti esse potuissent, in interioribus quoque uisceribus, quae nullum ostentant decus, ita delectaret pulchritudo rationis, ut omni formae apparenti, quae oculis placet, ipsius mentis, quae oculis utitur, praefen-etur arbitrio. Sunt uero quaedam ita posita in corpore, ut tantummodo decorem habeant, non et usum; sicut habet pectus uirile mamillas, sicut facies barbam, quam non esse munimento, sed uirili ornamento indicant purae facies feminarum, quas utique infirmiores muniri tutius conueniret. Si ergo nullum membrum est, in his quidem conspicuis (unde ambigit nemo), quod ita sit alicui operi adcommodatum, ut non etiam sit decorum; sunt autem nonnulla, quorum solum decus et nullus est usus: puto facile intellegi in condicione corporis dignitatem necessitati fuisse praelatam. Transitura est quippe necessitas tempusque uenturum, quando sola inuicem pulchritudine sine ulla libidine perfruamur: quod maxime ad laudem referendum est Conditoris, cui dicitur ir. psalmo: Confessionemetdecorem induisti. [*]( 29 Ps. 103, 1 ) [*]( 1 possit g adque] et Domb. 3 uiscera b p 5 anathomicos p; ana- In tonicos e multorum b 7 humane e 9 numerus g 10 armonia r um. 13 quoque uiscer. om. e 15 pbormae g 18 et erasum e habeot g mammillas g 19 non om. g 21 munire totius g 22 est om. Domb. 23 aliqqui g 26 temporis e 29 confessiom et decore g )
648

Iam cetera pulchritudo et utilitas creaturae, quae homini, licet in istos labores miseriasque proiecto adque damnato, spectanda adque sumenda diuina largitate concessa est, quo sermone terminari potest? in caeli et terrae et maris multimoda et uaria pulchritudine, in ipsius lucis tanta copia tamque mirabili specie, in sole ac luna et sideribus, in opacitatibus nemorum, in coloribus et odoribus florum, in diuersitate ac multitudine uolucrum garrularum adque pictarum. in multiformi specie tot tantarumque animantium, quarum illae plus habent admirationis, quae molis minimum (plus enim formicularum et apicularum opera stupemus quam inmensa corpora balaenarum), in ipsius quoque maris tam grandi spectaculo, cum sese diuersis coloribus uelut uestibus induit et aliquando uiride adque hoc multis modis, aliquando purpureum, aliquando caeruleum est. Quam porro delectabiliter spectatur etiam quandocumque turbatur, et fit inde maior suauitas, quia sic demulcet intuentem, ut non iactet et quatiat nauigantem! Quid ciborum usquequaque copia contra famem? quid saporum diuersitas contra fastidium, naturae diffusa diuitiis, non coquorum arte ac labore quaesita? quid in tam multis rebus tuendae aut recuperandae salutis auxilia! Quam grata uicissitudo diei alternantis et noctis! Aurarum quam blanda temperies! In fruticibus et pecoribus indumentorum conficiendorum quanta materies! Omnia commemorare quis possit? Haec autem sola, quae a me uelut in quendam [*]( i e 2 progecto g 4 et in terrae e 5 et om. e itamque g 9 tantarumque b a Don:b.; tantoraraque aegppv quarum ille abeg?&; quorumills.pv12balenaruma9pV;ballenarumepa;*b quorum illapp 12 balenarum agpv; ballenarum e p a; bfllanaru b in om. e 13 induit uelut uestibus v 16 sit e 17 quapti a4 g to 20 quorum e requisita b quid a b eg p IX Domb; Quanta r quid usque ad auxilia l. 21 m. 1 in marg. p 21 tuenda b aut g. vuirg. p, p Domb.; ac ubev recuperandae egpv; recipiendae a b Domb. 23 ab in fructi ; I m. 2 correctum adscripto in margine ticibus, g 24 omnia considerare e 25 uelut om. e )

649
sunt aggerem coartata, si uellem uelut conligata inuolucra soluere adque discutere, quanta mihi mora esset in singulis. quibus plurima continentur! Et haec omnia miserorum sunt damnatorumque solacia, non praemia beatorum. Quae igitur illa sunt, si tot et talia ac tanta sunt ista? Quid dabit eis quos praedestinauit ad uitam, qui haec dedit etiam eis quos praedestinauit ad mortem? Quae bona in illa beata uita faciet eos sumere, pro quibus in hac misera unigenitum suum filium uoluit usque ad mortem mala tanta perferre? Unde apostolus de ipsis in illud regnum praedestinatis loquens: Qui proprio, inquit, filio non pepercit, sed pro\'nobis omnibus tradidit eum, quo modo non et cum illo omnia nobis donabit? Cum haec promissio conplebitur, quid erimus! quales erimus! Quae bona in illo regno accepturi sumus, quando quidem Christo moriente pro nobis tale iam pignus accepimus! Qualis erit spiritus hominis nullum omnino habens uitium, nec sub quo iaceat, nec cui cedat, nec contra quod saltem laudabiliter dimicet, pacatissima uirtute perfectus! Rerum ibi omnium quanta, quam speciosa, quam certa scientia, sine errore aliquo uel labore, ubi Dei sapientia de ipso suo fonte potabitur, cum summa felicitate, sine ulla difficultate!. Quale erit corpus, quod omni modo spiritui subditum et eo sufficienter uiuificatum nullis alimoniis indigebit! Non enim animale, sed spiritale erit, habens quidem carnis. sed sine ulla carnali corruptione substantiam. [*]( 10 Rom. 8, 32 ) [*]( u da ur 1 aggerem sunt v 3 miseroręm g 5 ac talia et v quid bit eis b 6, 7, 10 praedistin. g 6 praedestin. usque ad eis quos om. b qui] si p 7 facit eos e; facite os g 8 Filium suum v 11 filio suo e 18 saltim g 22 Tale e )

650
CAPUT XXV.

De peruicacia quorundam, qui resurrectionem carnis, quam sicut praedictum est, totus mundus credit, inpugnant.

Verum de animi bonis, quibus post hanc uitam beatissimus perfruetur, non a nobis dissentiunt philosophi nobiles: de carnis resurrectione contendunt, hanc quantum possunt negant. Sed credentes multi negantes paucissimos reliquerunt et ad Christum, qui hoc quod istis uidetur absurdum in sua resurrectione monstrauit, fideli corde conuersi sunt, docti et indocti, sapientes mundi et insipientes. Hoc enim credidit mundus. quod praedixit Deus, qui etiam hoc praedixit, quod hanc rem mundus fuerat crediturus; neque enim Petri maleficiis eam cum laude credentium tanto ante praenuntiare conpulsus est. Ille est enim Deus, quem (sicut iam dixi aliquotiens, nec commonere me piget) confitente Porphyrio adque id oraculis deorum suorum probare cupiente ipsa numina perhorrescunt; quem sic laudauit, ut eum et Deum patrem et regem uocaret. Absit enim, ut sic intellegenda sint quae praedixit. quo modo uolunt hi, qui hoc cum mundo non crediderunt. quod mundum crediturum esse praedixit. Quur enim non potius ita, sicut crediturus tanto ante praedictus est mundus, non sicut paucissimi garriunt, qui hoc cum mundo, quod crediturus praedictus est, credere noluerunt? Si enim propterea dicunt alio modo esse credenda, ne, si dixerint uana esse conscripta, iniuriam faciant illi Deo, cui tam magnum perhibent testimonium: tantam prorsus ei uel etiam grauiorem faciunt iniuriam, si aliter dicunt esse intellegenda, non sicut mundus ea credidit, quem crediturum ipse laudauit, ipse [*]( 18 cf. XVIII, c. 58 p. 858, 5 sqq. c. 54, p. 861, 7 16 cf. xvnu, c. 22 p. 411, 17 c. 23, p. 411 sqq. ) [*]( .. 4 credidit p 14 eam egv; ea a bp p a Domb. aut€, in marg. ante, e 16 commonere a e g p a; coflionyere b; commemorare pc Domb. 18 et patrem e 22 ista g 27 tantum g 29 ipse p se promisit, p m. 1 deletum, g. )

651
promisit, ipse conpleuit. Utrum enim non potest facere ut resurgat caro et uiuat in aeternum, an propterea credendum non est id eum esse facturum, quia malum est adque indignum Deo? Sed de omnipotentia eius, qua tot et tanta facit incredibilia, iam multa diximus. Si uolunt inuenire quod omnipotens non potest, habent prorsus; ego dicam, mentiri non potest. Credamus ergo quod potest non credendo quod non potest. Non itaque credentes quod mentiri possit credant esse facturum quod se facturum esse promisit, et sic credant sicut id credidit mundus, quem crediturum esse praedixit, quem crediturum esse laudauit, quem crediturum esse promisit, quem credidisse iam ostendit. Hoc autem malum esse unde demonstrant ? Non erit illic ulla corruptio, quod est corporis malum. De ordine elementorum iam disputauimus; de aliis hominum coniecturis satis diximus; quanta sit futura in corpore incorruptibili facilitas motus, de praesentis bonae ualetudinis temperamento, quae utique nullo modo illi conparanda est inmortalitati, in libro tertio decimo satis, ut opinor, ostendimus. Legant superiora huius operis, qui uel non legerunt uel uolunt recolere quod legerunt.

CAPUT XXVI.

Quo modo Porphyrii definitio, qua beatis animis putat corpus omne fugiendum, ipsius Platonis sententia destruatur, qui dicit summum Deum dis promisisse, ut numquam corporibus exuerentur.

Sed Porphyrius ait, inquiunt, ut beata sit anima, corpus esse omne fugiendum. Nihil ergo prodest, quia incorruptibile [*]( 3 indignum abegpav; indo est p Domb. 4 fecit g 8 in g uerba non itaque ueque ad promisit bis scripta cum essent, priora lineolis deleta sunt. in his posset legebatur 9 et si/, c eras., g 10 sicut id bgp; sicuti e a Domb.; sicut hic p; sicut a v 11 prediturum, pre m. rec. male rescrtpt., g 19 legent g huius operis bg; operis huius v Domb. qui vel] qui uult, in marg. m. 2 Qui noli, g 20 uel noc lunt eg regolere g 27 omne esse v )

652
diximus futurum corpus, si anima beata non erit, nisi omne corpus effugerit. Sed iam et hinc in libro memorato quantum oportuit disputaui; uerum hic unum inde tantum commemorabo. Emendet libros suos istorum omnium magister Plato et dicat eorum deos, ut beati sint, sua corpora fugituros, id est esse morituros, quos in caelestibus corporibus dixit inclusos; quibus tamen Deus, a quo facti sunt, quo possent esse securi, inmortalitatem. id est in eisdem corporibus aeternam permansionem, non eorum natura id habente, sed suo consilio praeualente, promisit. Ubi etiam illud euertit quod dicunt. quoniam est inpossibilis, ideo resurrectionem carnis non esse credendam. Apertissime quippe iuxta eundem philosophum. ubi dis a se factis promisit Deus non factus inmortalitatem, quod inpossibile est se dixit esse facturum. Sic enim eum locutum narrat Plato: \'Quoniam estis orti, inquit, inmortales esse et indissolubiles non potestis; non tamen dissoluemini neque uos ulla mortis fata periment nec erunt ualentiora quam consilium meum, quod maius est uinculum ad perpetuitatem uestram quam illa (quibus estis conligati.\' Si non solum absurdi, sed surdi non sunt qui haec audiunt non utique dubitant dis factis ab illo Deo qui eos fecit secundum Platonem quod est inpossibile fuisse promissum. Qui enim dicit: \'Vos quidem inmortales esse non potestis, sed mea uoluntate inmortales eritis,\' quid aliud dicit quam \'id quod fieri non potest me faciente tamen eritis\'? Ille igitur carnem incorruptibilem, inmortalem, spiritalem resuscitabit, qui iuxta Platonem id quod inpossibile est se facturum esse promisit. Quid adhuc, quod promisit Deus, quod Deo promittenti credidit mundus, qui etiam ipse promissus est crediturus, esse [*]( 2 cf. Xfir, c. 16 15 ib. p. 635, 5 sqq. ) [*]( 1 corpus omne v 2 efugierit, ri m. 2 ex n corr., e 3 inde Oil. p 6 dicit b inclusos a b e g p av; esse incluaos p Domb. ,7 possint g .. 10 euertit illml v 11 inpossibilis, in marg impossibile, e 24 quii mque ad eritis l. 25 om. g 28 Quid adhuc om. g )
653
inpossibile clamant, quando quidem nos Deum, qui etiam secundum Platonem facit inposnibilia, id facturum esse clamamus? Non ergo, ut beatae pint animae, corpus est omne fugiendum, sed corpus incorruptibile recipiendum. Et in quo conuenientius incorruptibili corpore laetabuntur, quam in quo corruptibili gemuerunt? Sic enim non in eis erit illa dira cupiditas, quam posuit ex Platone Vergilius, ubi ait:

  1. Rursus et incipiant in corpora uelle reuerti;

sic, inquam, cupiditatem reuertendi ad corpora non habebunt, cum corpora, in quae reuerti cupiunt, secum habebunt et sic habebunt, ut numquam non habeant, numquam ea prorsus uel ad exiguum quamlibet tempus ulla morte deponant.

CAPUT XXVII.

De contrariis definitionibus Platonis adque Porphyrii, in quibus si uterque alteri cederet, a ueritate neuter deuiaret.

Singula quaedam dixerunt Plato adque Porphyrius, quae si inter se communicare potuissent, facti essent fortasse Christiani. Plato dixit sine corporibus animas in aeternum esse non posse. Ideo enim dixit etiam sapientum animas post quamlibet longum tempus, tamen ad corpora redituras. Porphyrius autem dixit animam purgatissimam, cum redierit ad Patrem, ad haec mala mundi numquam esse redituram. Ac per hoc, quod uerum uidit Plato, si dedisset Porphyrio. etiam iustorum adque sapientum purgatissimas animas ad humana corpora redituras; rursus quod uerum uidit Porphyrius, si [*]( 8 Aen. VI, 751 ) [*](1 qui.. Platonem om. b 5 in incorrupt. g 7 uirgiliis bl 10 et sic habebunt m. 1 sup. lin. e 12 ad om. p 17 singula abegpv; singuli pa Domb. 18 forsitan ep 20 et 25 sapientum eg1 Domb.; 0 sapientium a b p v 24 hoc om. b si 0b deçidisset p; dedisse b r ppophirio b 26 redditas b si dedisset a b gv; si om. e p Domb. )

654
dedisset Plato. numquam redituras ad miserias corruptibilis corporis animas sanctas; ut non singuli haec singula, sed ambo et singuli utrumque dicerent: puto quod uiderent esse iam consequens, ut et redirent animae ad corpora et talia reciperent corpora, in quibus beate adque inmortaliter uiuerent. Quoniam secundum Platonem etiam sanctae animae ad humana corpora redibunt; secundum Porphyrium ad mala mundi huius sanctae animae non redibunt: dicat itaque cum Platone Porphyrius: \'Redibunt ad corpora\'; dicat Plato cum Porphyrio: \'Non redibunt ad mala\': et ad ea corpora redire consentient, in quibus nulla patiantur mala. Haec itaque non erunt nisi illa quae promittit Deus, beatas animas in aeternum cum sua aeterna carne facturus. Hoc enim, quantum existimo, iam facile nobis concederent ambo, ut, qui faterentur ad inmortalia corpora redituras animas esse sanctorum. ad sua illas redire permitterent, in quibus mala huius saeculi pertulerunt, in quibus Deum, ut his malis carerent, pie fideliterque coluerunt..

CAPUT XXVIII.

Quid ad ueram resurrectionis fidem uel Platouel Labeo uel etiam Varro conferre sibi potuerint, si opiniones eorum in unam sententiam conuenissent.

Nonnulli nostri propter quoddam praeclarissimum loquendi genus et propter nonnulla, quae ueraciter sensit, amantes Platonem dicunt eum aliquid simile nobis etiam de mortuorum resurrectione sensisse. Quod quidem sic tangit in libris de re publica Tullius, ut eum lusisse potius, quam quod id [*]( 27 VI, 4 ) [*]( 2 sanctas] suas b haec] /ac, h eraso, b 3 et om. g 8 atique? 9 Plato om. b 11 consentiant p patiuntur? 12 in illa g promisit b 13 facturus a epx av; facturum g; futuras bpl; uicturu ? LJomb. 14 considerent b et qui b 15 ad mortalia b 16 redi dere g 24 ueraciter m. 2 sup. lin. a sensit aegpav; seDler, d n m. 2 in ras., b; sentit p Domb. 25 non bis g 27 ut co lusisse b quod om. a; id quod b, m. 2 in ras. e )

655
uerum esset, adfirmet dicere uoluisse. Inducit enim hominem reuixisse et narrasse quaedam, quae Platonicis disputationibus congruebant. Labeo etiam duos dicit uno die fuisse defunctos et occurrisse inuicem in quodam compito, deinde ad corpora sua iussos fuisse remeare et constituisse inter se amicos se esse uicturos, adque ita esse factum, donec postea morerentur. Sed isti auctores talem resurrectionem corporis factam fuisse narrarunt, quales fuerunt eorum, quos resurrexisse nouimus et huic quidem redditos uitae, sed non eo modo ut non morerentur ulterius. Mirabilius autem quiddam Marcus Vano ponit in libris, quos conscripsit de gente populi Romani, cuius putaui uerba ipsa ponenda. \'Genethliaci quidam scripserunt, inquit, esse in renascendis hominibus quam appellant rcaXrnevsatav Graeci; hac scripserunt confici in annis numero quadringentis quadraginta, ut idem corpus et eadem anima, quae fuerint coniuncta in homine aliquando, eadem rursus redeant in coniunctionem.\' Iste Varro quidem siue illi genethliaci nescio qui (non enim nomina eorum prodidit, quorum commemorauit sententiam) aliquid dixerunt, quod licet falsum sit (cum enim semel ad eadem corpora quae gesserunt animae redierint, numquam ea sunt postea relicturae), tamen multa illius inpossibilitatis, qua contra nos isti garriunt. argumenta conuellit et destruit. Qui enim hoc sentiunt siue senserunt, non eis uisum est fieri non posse, ut dilapsa cadauera in auras in puluerem, in cinerem in umores, in corpora uescentium bestiarum uel ipsorum quoque hominum ad id rursus redeant, quod fuerunt. Quapropter Plato et Porphyrius, uel potius quicumque illos diligunt et adhuc uiuunt, [*]( 2 Pl. rep. 614, B ) [*]( 1 esset a e g p v; esse bpa Domb. noluisse g 5 amicos se esse b g p v; se om, a e Domb. 12 esse ponenda gv quidem g 13 inscripserant b 14 hac scripserant g; hanc scripserunt a; has scripserunt a; adscrips. b; asscrips. p; ascrips. e; om. p 16 eadem om. e 17 coniunctione p 19 si aliquid g 21 ea, m. 2 mperscripto ad, a postea sunt v relecturi gl; relicdur§ bl; rediture a 22 multe e 25 aures g 27 rursum Domb. 28 uel adhuc e )
656
si nobis consentiunt etiam sanctas animas ad corpora redituras, sicut ait Plato, nec tamen ad mala ulla redituras, sicut ait Porphyrius, ut ex his fiat consequens, quod fides praedicat Christiana, talia corpora recepturas, in quibus sine ullo malo in aeternum feliciter uiuant, adsumant etiam hoc de Varrone, ut ad eadem corpora redeant, in quibus antea fuerunt, et aput eos tota quaestio de carnis in aeternum resurrectione soluetur.