De civitate dei
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.
De felicitate paradisi uel de ipso paradiso et de uita ibi primorum hominum eorumque peccato adque supplicio multi multa senserunt, multa dixerunt, multa litteris mandauerunt. Nos quoque secundum scripturas sanctas uel quod in eis legimus uel quod ex eis intellegere potuimus earum congruentes auctoritati de his rebus in superioribus libris diximus. Enucleatius autem si ista quaerantur, multiplices adque multimodas pariunt disputationes, quae pluribus intexendae sint uoluminibus, quam hoc opus tempusque deposcit, quod non ita largum habemus, ut in omnibus, quae possunt requirere otiosi et scrupulosi, paratiores ad interrogandum quam capaciores ad intellegendum, nos oporteat inmorari. Arbitror tamen satis nos iam fecisse magnis et difficillimis quaestionibus de initio uel mundi uel animae uel ipsius generis humani, quod in duo genera distribuimus, unum eorum, qui secundum hominem, alterum eorum, qui secundum Deum uiuunt; quas etiam mystice appellamus ciuitates duas, hoc est duas societates hominum, quarum est una quae praedestinata est in aeternum regnare cum Deo, altera aeternum supplicium subire cum diabolo. Sed iste finis est earum, de quo post loquendum est. Nunc autem quoniam de exortu earum siue in angelis, quorum numerus ignoratur a nobis, siue in duobus primis hominibus satis dictum est, iam mihi uidetur earum adgrediendus excursus, ex quo illi duo generare coeperunt, donec homines generare cessabunt. Hoc enim uniuerso tempus siue saeculum, in quo cedunt morientes [*]( 7 multa multi e 13 sint Y e p; sunt a b tJ 16 scrupulosi Vabpv; scrip. epaf 19 ueiamine F1 20 homine V 29 est cursus F1 )
Natus est igitur prior Cain ex illis duobus generis humani parentibus, pertinens ad hominum ciuitatem, posterior Abel, ad ciuitatem Dei. Sicut enim in uno homine, quod dixit apostolus, experimur, quia non primum quod spiritale est, sed quod animale, postea spiritale (unde unusquisque, quoniam ex damnata propagine exoritur, primo sit necesse est ex Adam malus adque carnalis; quod si in Christum renascendo profecerit, post erit bonus et spiritalis): sic in uniuerso genere humano, cum primum duae istae coeperunt nascendo adque moriendo procurrere ciuitates, prior est natus ciuis huius saeculi, posterius autem isto peregrinus in saeculo et pertinens ad ciuitatem Dei, gratia praedestinatus gratia electus, gratia peregrinus deorsum gratia cinis sursum. Nam quantum ad ipsum adtinet, ex eadem massa oritur, quae originaliter est tota damnata; sed tamquam figulus Deus (hanc enim similitudinem non inpudenter, sed prudenter introducit apostolus) ex eadem massa fecit aliud uas in honorem, aliud in contumeliam. Prius autem factum est uas in contumeliam, post uero alterum in honorem, quia et in ipso uno, sicut iam dixi, homine prius est reprobum, unde necesse est incipiamus et ubi non est necesse ut remaneamus, posterius uero probum, quo proficientes ueniamus et quo peruenientes maneamus. Proinde non quidem omnis homo malus erit bonus, nemo tamen erit bonus qui non erat malus; sed quanto quisque citius mutatur in melius, hoc in se facit nominari quod adprehendit celerius, et posteriore cooperit uocabulum prius. Scriptum est itaque de Cain, quod condiderit ciuitatem; Abel antem tamquam peregrinus non condidit. Superna est enim [*]( 6 1. Cor. 15, 46 19 Rom. 9, 21 ) [*]( 6 quod sup. lin. V 8 ex adam nata a b1 el 13 posterius V ep Domb.; posterior abv 18 inpudenter V b2 el? Domb.; inprnd. a ht e2paV 19 aliud in contum. usque ad in honorem l. 21 om. el 26 bonusl ho (homo?) e )
Umbra sane quaedam ciuitatis huius et imago prophetica ei significandae potius quam praesentandae seruiuit in terris, quo eam tempore demonstrari oportebat, et dicta est etiam ipsa ciuitas sancta merito significantis imaginis, non expressae, sicut futura est, ueritatis. De hac imagine seruiente et de illa, quam significat, libera ciuitate sic apostolus ad Galatas loquitur: Dicite mihi, inquit, sub lege uolentes esse legem non audistis? Scriptum est enim, quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera. Sed ille quidem, qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per repromissionem; quae sunt in allegoria. Haec enim sunt duo testamenta, unum quidem a monte Sina in seruitutem generans, quod est Agar; Sina enim mons est in Arabia, quae coniuncta est huic quae nunc est Hierusalem; seruit enim cum filiis suis. Quae autem sursum est Hierusalem. libera est, quae est mater nostra. Scriptum est enim: Laetare sterilis, quae non paris, erumpeetexclama, quae non parturis; quoniam multi filii desertae, magis quam eius quae habet uirum. Nos autem, [*]( 14 Gal. 4, 21 sqq. ) [*]( 15 audistis] legistis a 18 carne T71 21 Sina om. e 22 est mons p quae coniuncta est Vep Domb.; qui coniunctus est abv 25 nostra V ep paf Domb.; omnium nostrum av; omnium nostrorum b 26 et exclama V e2 paf Domb.; et clama ab exv )
Sarra quippe sterilis erat et desperatione prolis saltem de ancilla sua concupiscens habere, quod de se ipsa non se posse cernebat, dedit eam fetandam uiro, de quo parere uoluerat nec potuerat. Exegit itaque etiam sic debitum de marito utens iure suo in utero alieno. Natus est ergo Ismael, sicut nascuntur homines, permixtione sexus utriusque, usitata lege naturae. Ideo dictum est: Secundum carnem; non quod ista beneficia Dei non sint aut non illa operetur Deus, cuius opifex sapientia adtingit, sicut scriptum est, a fine usque in finem fortiter et disponit omnia suauiter; sed ubi significandum fuerat Dei donum, quod indebitum hominibus gratia largiretur, sic oportuit dari filium, quem ad modum naturae non debebatur excursibus. Negat enim natura iam filios tali commixtioni maris et feminae, qualis esse poterat Abrahae et Sarrae in illa iam aetate, etiam mulieris accedente sterilitate, quae nec tunc parere potuit, quando non aetas fecunditati, sed aetati fecunditas defuit. Quod ergo naturae sic adfectae fructus posteritatis non debebatur, significat quod natura generis humani peccato uitiata ac per hoc iure damnata nihil uerae felicitatis in posterum merebatur. Recte igitur significat Isaac, per repromissionem natus, filios gratiae, ciues ciuitatis liberae, socios pacis aeternae, ubi sit non amor propriae ac priuatae quodam modo uoluntatis, sed communi [*]( 14 Sap. 8, 1 ) [*]( 1 illum V sed m. 2 rescript.. a b p p a Domb.; istum (F1 ?) e V 10 utens iaie Q.ę 111ą.l\'iţQ BUO V 12 secundum carnem V a b2 e v; carnem om. bl; secundum hominem paf 14 attigit V 15 in Ve Domb.; ad abpv 18 enim] autem e 19 commixtione F1 22 fecunditatis V1 e 26 filius Vx)
Terrena porro ciuitas, quae sempiterna non erit (neque enim, cum extremo supplicio damnata fuerit, iam ciuitas erit), hic habet bonum suum, cuius societate laetatur, qualis esse de talibus laetitia rebus potest. Et quoniam non est tale bonum, ut nullas angustias faciat amatoribus suis, ideo ciuitas ista aduersus se ipsam plerumque diuiditur litigando, bellando adque pugnando et aut mortiferas aut certe mortales uictorias requirendo. Nam ex quacumque sui parte aduersus alteram sui partem bellando surrexerit, quaerit esse uictrix gentium, cum sit captiua uitiorum; et si quidem, cum uicerit, superbius extollitur, etiam mortifera; si uero condicionem cogitans casusque communes magis quae accidere possunt aduersis angitur, quam eis quae prouenerunt secundis rebus inflatur, tantummodo mortalis est ista uictoria. Neque enim semper dominari poterit permanendo eis, quos potuerit subiugare uincendo. Non autem recte dicitur ea bona non esse, quae concupiscit haec ciuitas, quando est et ipsa in suo humano genere melior. Concupiscit enim terrenam quandam pro rebus infimis pacem; ad eam namque desiderat peruenire bellando; quoniam si uicerit et qui resistat non fuerit, pax erit, quam non habebant partes in uicem aduersantes et pro bis rebus, quas simul habere non poterant, infelici egestate certantes. Hanc pacem requirunt laboriosa bella, hanc adipiscitur quae putatur gloriosa uictoria. Quando autem uincunt [*]( t 1 itaque e 4 uel anle concert. om. p 6 extremo Vep; in extremo abv 8 rebus laetitia v 10 belligerando p 14 cum ante uicerit sup. lin. V 1/ prouenerunt Y bs e p Domb.; prouenerint ablv 20 dicitur Vbep Domb.; dicuntur av 21 et ipsa om. e 22 genere bum. v 26 quasimul V 28 quae putatur om. V1 )
Primus itaque fuit terrenae ciuitatis conditor fratricida; nam suum fratrem ciuem ciuitatis aeternae in hac terra peregrinantem inuidentia uictus occidit. Unde mirandum non est, quod tanto post in ea ciuitate condenda, quae fuerat huius terrenae ciuitatis, de qua loquimur, caput futura et tam multis gentibus regnatura, huic primo exemplo et, ut Graeci appellant, apxetoTttj) quaedam sui generis imago respondit. Nam et illic, sicut ipsum facinus quidam poeta commemorauit illorum,
Sic enim condita est Roma, quando occisum Remum a fratre Romulo Romana testatur historia; nisi quod isti terrenae ciuitatis ambo ciues erant. Ambo gloriam de Romanae rei publicae institutione quaerebant, sed ambo eam tantam, quantam, ni unus esset,- habere non poterant. Qui enim uolebat dominando gloriari, minus utique dominaretur, si eius potestas uiuo consorte minueretur. Ut ergo totam dominationem [*]( 22 Lucan. I, 95 ) [*]( 3 sin electis e 5 si e 6 creduntur V uel in his e 11 impie- tatis p 17 et tam] etiam e 18 primo sup. lin. V 19 archeotypo V e 20 illis pro illic male rescript. V 26 tantum tamquam si b 27 ni scripsi; nisi Domb.; si codd. v non om. p )
- Fraterno primi maduerunt sanguine muri.
Languor est quippe iste, id est illa inoboedientia, de qua in libro quarto decimo disseruimus, primae inoboedientiae supplicium, et ideo non natura, sed uitium; propter quod dicitur proficientibus bonis et ex fide in hac peregrinatione uiuentibus: In uicem onera uestra portate, et sic adinplebitis legem Christi; item alibi dicitur: Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes; uidete ne quis malum pro malo alicui reddat; item alio loco: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, nos, qui spiritales estis, instruite huius modi in spiritu mansuetudinis, intendens te ipsum, ne et tu tenteris; et alibi: Sol non occidat super iracundiam uestram; et in euangelio: Si peccauerit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum; item de peccatis, in quibus multorum cauetur offensio, apostolus dicit: Peccantes coram omnibus argue, ut ceteri timorem habeant. Propter hoc et de uenia in uicem danda multa praecipiuntur et magna cura propter tenendam pacem, sine qua nemo poterit uidere Deum; ubi ille terror, quando iubetur seruus decem milium talentorum reddere debita, quae illi fuerant relaxata, quoniam debitum denariorum centum conseruo suo non relaxauit; qua similitudine proposita Dominus Iesus adiecit adque ait: Sic et uobis faciet Pater [*]( 6 c. 1; 11 etc. 9 Gal. 6, 2 10 1. Thess. 5, 14 sq. 14 Gal. 6, 1 17 Eph. 4, 26 18 Mt. 18, 15 21 1. Tim. 5, 20 22 Hebr. 12, 14 2R Mt. 18, 35 ) [*](3 ciues om. p 6 decimo sup. lin. V 8 et om. ppa 15 ins?raite V 18 in te] inter e 19 ipsum Vbe Domb.; ipsum solum apv 20 sq. ait apostolus a 21 ut Vabe2p paf Domb.; et el; ut et t- 23 pura V 24 terror V ae Domb.; est terror b p; terror est v )
M Sed hoc ipsum, quod sicut potuimus exposuimus, cum Deus locutus esset ad Cain eo more, quo cum primis hominibus per creaturam subiectam uelut eorum socius forma congrua loquebatur, quid ei profuit? Nonne conceptum scelus in necando fratre etiam post uerbum diuinae admonitionis ao inpleuit? Nam cum sacrificia discreuisset amborum, in illius [*]( 15 Rom. 6, 12 sq. ) [*]( 3 pauci Yj pacis e 9 gratiam V 30 discreuisse;it V in om. e ) [*]( 5* )
Non tamen eum dimittens sine mandato sancto, iusto et bono: Quiesce, inquit; ad te enim conuersio eius, et tu dominaberis illius. Numquid fratris? Absit. Cuius igitur, nisi peccati? Dixerat enim: Peccasti, tum deinde addidit: Quiesce; ad te enim conuersio eius, et tu dominaberis illius. Potest quidem ita intellegi ad ipsum hominem conuersionem esse debere peccati, ut nulli alii quam sibi sciat tribuere debere quod peccat. Haec est enim salubris paenitentiae medicina et ueniae petitio non incongrua, ut, ubi ait: Ad te enim conuersio eius, non subaudiatur \'erit\', sed (sit); praecipientis uidelicet, non praedicentis modo. Tunc enim dominabitur quisque peccato, si id sibi non defendendo praeposuerit, sed paenitendo subiecerit; alioquin et illi seruiet dominanti, si patrocinium adhibuerit accidenti. Sed ut peccatum intellegatur concupiscentia ipsa carnalis, de qua dicit apostolus: Caro concupiscit aduersus spiritum, in cuius carnis fructibus et inuidiam commemorat, qua utique Cain stimulabatur et accendebatur in fratris exitium: bene subauditur \'erit\', id est: Ad te enim conuersio eius erit, et tu dominaberis illius. Cum enim commota fuerit pars ipsa carnalis, quam peccatum appellat apostolus, ubi dicit: Non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum (quam partem animi etiam philosophi dicunt esse uitiosam, non quae mentem debeat trahere, sed cui mens debeat imperare eamque ab inlicitis operibus ratione cohibere); — cum ergo commota fuerit ad aliquid perperam committendum, si quiescatur et obtemperetur dicenti apostolo: Nec exhibueritis membra uestra arma iniquitatis [*]( 19 Gal. 5, 17 25 Rora. 7, 17 81 ib. 6, 13 ) [*]( 17 accidenti Vaepav; accedenti 6p Domb. 20 uti F1 21 inetimul. V 23 ilii F1 post illius in e legitur: Potest quidem ita intellegi. (cj. 9) )