CAPUT XXI. De benedictione multiplicandae fecunditatis humanae ante peccatum data, quam praeuaricatio non ademerit et cui libidinis morbus accesserit.
Absit itaque, ut credamus illos coniuges in paradiso constitutos per hanc libidinem, de qua erubescendo eadem membra texerunt, inpleturos fuisse quod in sua benedictione Deus dixit: Crescite et multiplicamini et replete terram. Post peccatum quippe orta est haec libido; post peccatum eam natura non inpudens amissa potestate, cui corpus ex omni parte seruiebat, sensit adtendit, erubuit [*]( 25 Gen. 1, 28 ) [*]( 1 3 surgeret e qunicos V 5 clanem 11 7 salibus e obruetur el 12 maxime parte v 14 nullus nexu e 16 uindicatam V 17 expiatum l 20 data V; om. pqv 21 ademerit V; adimeret pqv liuidinis V 25 replete codd.; implete v 26 horta Y l )
45
ciuitate. Illa uero benedictio nuptiarum, ut coniugati crescerent et multiplicarentur et inplerent terram, quamuis et in delinquentibus manserit, tamen antequam delinquerent data est, ut cognosceretur procreationem filiorum ad gloriam conubii. non ad poenam pertinere peccati. Sed nunc homines, profecto illius quae in paradiso fuit felicitatis ignari, nisi per hoc, quod experti sunt, id est per libidinem, de qua uidemus etiam ipsam honestatem erubescere nuptiarum, non potuisse gigni filios opinantur, alii scripturas diuinas, ubi legitur post peccatum puduisse nuditatis et pudenda esse contecta, prorsus non accipientes, sed infideliter inridentes; alii uero quamuis eas accipiant et honorent, illud tamen quod dictum est: Crescite et multiplicamini, non secundum carnalem fecunditatem uolunt intellegi, quia et secundum animam legitur tale aliquid dictum: Multiplicabis me in anima mea in uirtute, ut id, quod in genesi sequitur: Et inplete terram et dominamini eius, terram intellegant carnem, quam praesentia sua inplet anima eiusque maxime dominatur, cum in uirtute multiplicatur; carnales autem fetus sine libidine, quae post peccatum exorta inspecta, confusa uelata est, nec tunc nasci potuisse, sicut neque nunc possunt, nec in paradiso futuros fuisse, sed foris, sicut et factum est. Nam postea quam inde dimissi sunt, ad gignendos filios coierunt eosque genuerunt.
CAPUT XXII. De copula coniugali a Deo primitus instituta adque benedicta.
Nos autem nullo modo dubitamus secundum benedictionem Dei crescere et multiplicari et inplere terram donum esse [*]( 15 Ps. 137, 3 ) [*]( 4 cognosceret procreatione l procreat., in marg. propagationem, e 5 homines, superscripto m. 2 aliqui, p 8 ipsam etiam v 15 me om. ap inani mea l 16 in uirtute V a Domb.; in uirtnte tua l; uirtute tun e v; uirtute b; uirtntem ap ut] et a b 23 demissi 11 )
46
nuptiarum, quas Deus ante peccatum hominis ab initio constituit, creando masculum et feminam, qui sexus euidens utique in carne est. Huic quippe operi Dei etiam benedictio ipsa subiuncta est. Nam cum scriptura dixisset: Masculum et feminam fecit eos, continuo subdidit: Et benedixit eos Deus dicens: Crescite et multiplicamini et inplete terram et dominamini eius, et cetera. Quae omnia quamquam non inconuenienter possint etiam ad intellectum spiritalem referri, masculum tamen et feminam non sicut simile aliquid etiam in homine uno intellegi potest, quia uidelicet in eo aliud est quod regit, aliud quod regitur; sed sicut euidentissime apparet in diuersi sexus corporibus, masculum et feminam ita creatos, ut prolem generando crescerent et multiplicarentur et inplerent terram, magnae absurditatis est reluctari. Neque enim de spiritu qui imperat et carne quae obtemperat, aut de animo rationali qui regit et inrationali cupiditate quae regitur, aut de uirtute contemplatiua quae excellit et de actiua quae subditur, aut de intellectu mentis et sensu corporis, sed aperte de uinculo coniugali, quo inuicem sibi uterque sexus obstringitur, Dominus interrogatus utrum liceret quacumque causa dimittere uxorem, quoniam propter duritiam cordis Israelitarum Moyses dari permisit libellum repudii, respondit adque ait: Non legistis, quia, qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos et dixit: Propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una? Itaque iam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet. Certum est igitur masculum et feminam ita primitus institutos, ut nunc homines duos diuersi sexus uidemus et nouimus, unum autem dici uel propter coniunctionem uel propter originem
[*]( 4 Gen. 1, 27; 28 23 Mt. 19, 4 sqq. ) [*]( 3 hinc e 9 tamen maec. Fl 15 qui] cum l 20 quo/, d eras., V interque 1 21 quacumque ex causa Iv 23 libell. repud. permisit p 28 iuncxit 1 30 unus e ) 47
feminae, quae de masculi latere creata est. Nam et apostolus per hoc primum, quod Deo instituente praecessit, exemplum singulos quosque admonet, ut uiri uxores suas diligant.
CAPUT XXIII. an etiam in paradiso generandum fuisset, si nemo peccasset, uel utrum contra aestum libidinis pugnatura illic fuisset ratio castitatis.
Quisquis autem dicit non fuisse coituros nec generaturos, nisi peccassent, quid dicit, nisi propter numerositatem sanctorum necessarium hominis fuisse peccatum? Si enim non peccando soli remanerent, quia, sicut putant, nisi peccassent, generare non possent: profecto ut non soli duo iusti homines possent esse, sed multi, necessarium peccatum fuit. Quod si credere absurdum est, illud potius est credendum, quod sanctorum numerus quantus conplendae illi sufficit beatissimae ciuitati, tantus existeret, etsi nemo peccasset, quantus nunc per Dei gratiam de multitudine colligitur peccatorum, quo usque filii saeculi huius generant et generantur.
Et ideo illae nuptiae dignae felicitate paradisi, si peccatum non fuisset, et diligendam prolem gignerent et pudendam libidinem non haberent. Sed quo modo id fieri posset, nunc non est quo demonstretur exemplo. Nec ideo tamen incredibile debet uideri etiam illud unum sine ista libidine uoluntati potuisse seruire, cui tot membra nunc seruiunt. An uero manus et pedes mouemus, cum uolumus, ad ea quae his membris agenda sunt, sine ullo renisu, tanta facilitate, quanta et in nobis et in aliis uidemus, maxime in artificibus [*]( 2 Eph. 5, 25; Col. 3, 19 19 Lc. 20, 34 ) [*](3 diligunt l 6 aestum Vpq; actum v 7 fuisset illic p ratio V; traditio pjv 8 cohituroa V l 15 ille l 17 Dei sup. lira. e 18 huius saec. tJ 21 fieri om. e possit l posset et e 22 ideo om. e1 23 uoluptati I 25 pedes et manus 2 26 felicitate, in marg. facilitate e )
48
quorumque operum corporalium, ubi ad exercendam infirmiorem tardioremque naturam agilior accessit industria; et non credimus ad opus generationis filiorum, si libido non fuisset, quae peccato inoboedientiae retributa est, oboedienter hominibus ad uoluntatis nutum similiter ut cetera potuisse illa membra seruire? Nonne Cicero in libris de re publica, cum de imperiorum differentia disputaret et huius rei similitudinem ex natura hominis adsumeret, ut filiis dixit imperari corporis membris propter oboediendi facilitatem; uitiosas uero animi partes ut seruos asperiore imperio coherceri? Et utique ordine naturali animus anteponitur corpori, et tamen ipse animus imperat corpori facilius quam sibi. Verum tamen haec libido, de qua nunc disserimus, eo magis erubescenda extitit, quod animus in ea nec sibi efficaciter imperat, ut omnino non libeat, nec omni modo corpori, ut pudenda membra uoluntas potius quam libido commoueat; quod si ita esset, pudenda non essent. Nunc uero pudet animum resisti sibi a corpore, quod ei natura inferiore subiectum est. In aliis quippe adfectionibus cum sibi resistit, ideo minus pudet, quia, cum a se ipso uincitur, ipse se uincit; etsi inordinate adque uitiose, quia ex his partibus, quae rationi subici debent, tamen a partibus suis ac per hoc, ut dictum est, a se ipso uincitur. Nam cum ordinate se animus uincit, ut inrationabiles motus eius menti rationique subdantur, si tamen et illa Deo subdita est, laudis adque uirtutis est. Minus tamen pudet, cum sibi animus ex uitiosis suis partibus non obtemperat, quam cum ei corpus, quod alterum ab illo est adque infra illum est et cuius sine illo natura non uiuit, uolenti iubentique non cedit.
Sed cum alia membra retinentur uoluntatis imperio, sine quibus illa, quae contra uoluntatem libidine concitantur, id [*]( 6 lib. m, frg. 25 ) [*]( 1 ad exercendam om. e 5 nutum sup. lin. V 6 nonne Vlelp v; nonne hoc V2 a b 7 imperatoris l 13 extitit e2l p t1! Domb.; existit Vabelv 16 quo l 23 ut] tunc a inrationabiles p et sic Domb.; inrationales V rell. v 24 illam e 27 ei] et l 30 ulla 1 )
49
quod adpetunt inplere non possunt, pudicitia custoditur, non amissa, sed non permissa delectatione peccati. Hunc renisum, hanc repugnantiam, hanc uoluntatis et libidinis rixam uel certe ad uoluntatis sufficientiam libidinis indigentiam procul dubio, nisi culpabilis inoboedientia poenali inoboedientia plecteretur, in paradiso nuptiae non haberent, sed uoluntati membra, ut cetera, ita cuncta seruirent. Ita genitale aruum uas in hoc opus creatum seminaret, ut nunc terram manus, et quod modo de hac re nobis uolentibus diligentius disputare uerecundia resistit et conpellit ueniam honore praefato a pudicis auribus poscere, quur id fieret nulla causa esset, sed in omnia, quae de huius modi membris sensum cogitantis adtingerent, sine ullo timore obscenitatis liber sermo ferretur. nec ipsa uerba essent, quae uocarentur obscena, sed quidquid inde diceretur, tam honestum esset, quam de aliis cum loquimur corporis partibus. Quisquis ergo ad has litteras inpudicus accedit, culpam refugiat, non naturam; facta denotet suae turpitudinis, non uerba nostrae necessitatis; in quibus mihi facillime pudicus et religiosus lector uel auditor ignoscit, donec infidelitatem refellam, non de fide rerum inexpertarum, sed de sensu expertarum argumentantem. Legit enim haec sine offensione, qui non exhorret apostolum horrenda feminarum flagitia reprehendentem, quae inmutauerunt naturalem usum in eum usum, qui est contra naturam, praecipue quia nos non damnabilem obscenitatem nunc, sicut ille, commemoramus adque reprehendimus, sed in explicandis, quantum possumus, humanae generationis effectibus uerba tamen, sicut ille, obscena uitamus.
[*]( 7 Verg. Georg. III, 136 23 Rom. 1, 26 ) [*]( 2 peccati renisum l 3 uoluntatis usque ad certe ad om. l 4 ad] hanc p 5 poen. inob. om. el 7 ut cetera ita ms8.; illa ut cetera v 8 uas in, in m. corr. superscr., 1 10 praefacto e 12 eensu t 14 uera V 20 donec, do sup. lin., V de om. V 25 damnab.J laudabilem V ) [*]( XXXX Aug. opera Sectio V para II. ) [*]( 4 ) 50
CAPUT XXIIII. Quod insontes homines et merito oboedientiae in paradiso permanentes ita genitalibus membris usuri fuissent ad generationem prolis, sicut ceteris ad arbitrium uoluntatis.
Seminaret igitur prolem uir, susciperet femina genitalibus membris, quando id opus esset et quantum opus esset, uoluntate motis, non libidine concitatis. Neque enim ea sola membra mouemus ad nutum, quae conpactis articulata sunt ossibus, sicut manus et pedes et digitos, uerum etiam illa, quae mollibus remissa sunt neruis, cum uolumus, mouemus agitando et porrigendo producimus et torquendo flectimus et constringendo duramus, sicut ea sunt, quae in ore ac facie, quantum potest, uoluntas mouet. Pulmones denique ipsi omnium, nisi medullarum, mollissimi uiscerum et ob hoc antro pectoris communiti, ad spiritum ducendum ac remittendum uocemque emittendam seu modificandam, sicut folles fabrorum uel organorum, flantis, respirantis, loquentis, clamantis, cantantis seruiunt uoluntati. Omitto quod animalibus quibusdam naturaliter inditum est, ut tegmen, quo corpus omne uestitur, si quid in quocumque loco eius senserint abigendum, ibi tantum moueant, ubi sentiunt, nec solum insidentes muscas, uerum etiam haerentes hastas cutis tremore discutiant. Numquid quia id non potest homo, ideo Creator quibus uoluit animantibus donare non potuit? Sic ergo et ipse homo potuit oboedientiam etiam inferiorum habere membrorum, quam sua inoboedientia perdidit. Neque enim Deo difficile fuit sic illum condere, ut in eius carne etiam illud non nisi eius uoluntate moueretur, quod nunc nisi libidine non mouetur. [*]( 3 fuissent usuri pqv 5 uoluntatis om. p 10 sicut pedes et manus t\' 12 flectij/j, m. 2 superscripto mus, e 16 arto e1 23 inhaer. a astas V; aristas a2 28 enim om.. et illum, in marg. eum, e )
51
Nam et hominum quorundam naturas nouimus multum ceteris dispares et ipsa raritate mirabiles nonnulla ut uolunt de corpore facientium, quae alii nullo modo possunt et audita uix credunt. Sunt enim, qui et aures moueant uel singulas uel ambas simul. Sunt qui totam caesariem capite inmoto, quantum capilli occupant, deponunt ad frontem reuocantque cum uolunt. Sunt qui eorum quae uoratterint incredibiliter plurima et uaria paululum praecordiis contrectatis tamquam de sacculo quod placuerit integerimum proferunt. Quidam uoces auium pecorumque et aliorum quorumlibet hominum sic imitantur adque exprimunt, ut, nisi uideantur, discerni omnino non possint. Nonnulli ab imo sine putore ullo ita numerosos pro arbitrio sonitus edunt, ut ex illa etiam parte cantare uideantur. Ipse sum expertus sudare hominem solere, cum uellet. Notum est quosdam flere, cum uolunt, adque ubertim lacrimas fundere. Iam illud multo est incredibilius, quod plerique fratres memoria recentissima experti sunt. Presbyter fuit quidam Restitutus nomine ifl paroecia Calamensis ecclesiae. Quando ei placebat (rogabatur autem ut hoc faceret ab eis, qui rem mirabilem coram scire cupiebant), ad imitatas quasi lamentantis cuiuslibet hominis uoces ita se auferebat a sensibus et iacebat simillimus mortuo, ut non solum uellicantes adque pungentes minime sentiret, sed aliquando etiam igne ureretur admoto sine ullo doloris sensu nisi postmodum ex uulnere; non autem obnitendo, sed non sentiendo non mouere corpus eo probabatur, quod tamquam in defuncto nullus inueniebatur anhelitus; hominum tamen uoces, si - clarius loquerentur, tamquam de longinquo se audire postea referebat. Cum itaque corpus etiam nunc quibusdam, licet [*]( 6 reuocamq. T1 10 quorumque libet F1 12 possunt V putorep; pudore abea1; paedore VIav Domb.; pedore at f 18 restutus l nomine Restit. v paroecia V ev; paroechia 6S; parocia V3 ll f; parochia (parroch. a) aWPpa 19 quando Vaea Domb.; qui quando blpv eiom.e20quoramII23punI24u110sup.lin.V 25 optinendo, in marg. obnitendo, e. ) [*]( 4* )
52
in carne corruptibili hanc aerumnosam ducentibus uitam, ita in plerisque motionibus et adfectionibus extra usitatum naturae modum mirabiliter seruiat: quid causae est, ut non credamus ante inoboedientiae peccatum corruptionisque supplicium ad propagandam prolem sine ulla libidine seruire uoluntati humanae humana membra potuisse? Donatus est itaque homo sibi, quia deseruit Deum placendo sibi, et non oboediens Deo non potuit oboedire nec sibi. Hinc euidentior miseria, qua homo non uiuit ut uult. Nam si ut uellet uiueret, beatum se putaret; sed nec sic tamen esset, si turpiter uiueret.
CAPUT XXV. De uera beatitudine, quam temporalis uita non obtinet.
Quamquam si diligentius adtendamus, nisi beatus non uiuit ut uult, et nullus beatus nisi iustus. Sed etiam ipse iustus non uiuet ut uult, nisi eo peruenerit, ubi mori falli offendi omnino non possit eique sit certum ita semper futurum. Hoc enim natura expetit, nec plene adque perfecte beata erit nisi adepta quod expetit. Nunc uero quis hominum potest ut uult uiuere, quando ipsum uiuere non est in potestate? Viuere enim uult, mori cogitur. Quo modo ergo uiuit ut uult, qui non uiuit quamdiu uult? Quod si mori uoluerit, quo modo potest ut uult uiuere, qui non uult uiuere? Et si ideo mori uelit, non quo nolit uiuere, sed ut post mortem melius uiuat: nondum ergo ut uult uiuit, sed cum ad id quod uult moriendo peruenerit. Verum ecce uiuat ut uult, quoniam sibi extorsit sibique imperauit non uelle quod non potest, adque hoc uelle quod potest, sicut ait Terentius:
- Quoniam non potest id fieri quod uis,
- Id uelis quod possis:
[*]( 25 Ter. Andr. II, 1, 5. ) [*]( 2 moflitionibua V 3 causa V1 6 eibi homo e 8 quia b 9 ut si e uiuere V1 13 si om. Z 14 et nullus usque ad ut uult om. b 15 uiuet V e p; uiuit ablv 19 ipsud ll 20 et mori Z 21 uult/ ierit l 23 non quod p a f; nunc cum a uiuat] uiuere possit l 25 ut uult om. e 29 poesis mss.; possit v ) 53
num ideo beatus est, quia patienter miser est? Beata quippe uita si non amatur, non habetur. Porro si amatur et habetur, ceteris omnibus rebus excellentius necesse est ametur, quoniam propter hanc amandum est quidquid aliud amatur. Porro si tantum amatur, quantum amari digna est (non enim beatus est, a quo ipsa beata uita non amatur ut digna est): fieri non potest, ut eam, qui sic amat, non aeternam uelit. Tunc igitur beata erit, quando aeterna erit. -
CAPUT XXVI. Quod felicitas in paradiso uiuentium sine erubescendo adpetitu generandi officium credenda sit inplere potuisse.
Viuebat itaque homo in paradiso sicut uolebat, quamdiu hoc uolebat quod Deus iusserat; uiuebat fruens Deo, ex quo bono erat bonus; uiuebat sine ulla egestate, ita semper uiuere habens in potestate. Cibus aderat ne esuriret, potus ne sitiret, lignum uitae ne illum senecta dissolueret. Nihil corruptionis in corpore uel ex corpore ullas molestias ullis eius sensibus ingerebat. Nullus intrinsecus morbus, nullus ictus metuebatur extrinsecus. Summa in carne sanitas, in animo tota tranquillitas. Sicut in paradiso nullus aestus aut frigus, sic in eius habitatore nulla ex cupiditate uel timore accidebat bonae uoluntatis offensio. Nihil omnino triste, nihil erat inaniter laetum. Gaudium uerum perpetuabatur ex Deo, in quem flagrabat caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, adque inter se coniugum fida ex honesto amore societas, concors mentis corporisque uigilia et mandati sine labore custodia. Non lassitudo fatigabat otiosum, non [*]( 25 1. Tim. 1, 5 ) [*]( 2 non habetur... amatur om. 11 17 senectus l 18 nullas V e 20 animo codd.; anima v 22 sic V; ita abe Ipa v in eius habitatore] habitatori b accidebat Vbe Dombaccedebat alpv 24 perpetuebatur e in deo l )
54
somnus premebat inuitum. In tanta facilitate rerum et felicitate hominum absit ut suspicemur non potuisse prolem seri sine libidinis morbo, sed eo uoluntatis nutu mouerentur membra illa quo cetera, et sine ardoris inlecebroso stimulo cum tranquillitate animi et corporis nulla corruptione integritatis infunderetur gremio maritus uxoris. Neque enim quia experientia probari non potest, ideo credendum non est, quando illas corporis partes non ageret turbidus calor, sed spontanea potestas, sicut opus esset, adhiberet, ita tunc potuisse utero coniugis salua integritate feminei genitalis uirile semen inmitti, sicut nunc potest eadem integritate salua ex utero uirginis fluxus menstrui cruoris emitti. Eadem quippe uia posset illud inici, qua hoc potest eici. Ut enim ad pariendum non doloris gemitus, sed maturitatis inpulsus feminea uiscera relaxaret, sic ad fetandum et concipiendum non libidinis adpetitus, sed uoluntarius usus naturam utramque coniungeret. De rebus loquimur nunc pudendis et ideo, quamuis, antequam earum puderet, quales esse potuissent coniciamus ut possumus, tamen necesse est, ut nostra disputatio magis frenetur ea, quae nos reuocat, uerecundia, quam eloquentia, quae nobis parum subpetit, adiuuetur. Nam cum id quod dico nec ipsi experti fuerint, qui experiri potuerunt (quoniam praeoccupante peccato exilium de paradiso ante meruerunt, quam sibi in opere serendae propaginis tranquillo arbitrio conuenirent), quo modo nunc, cum ista commemorantur, sensibus occurrit humanis nisi experientia libidinis turbidae, non coniectura placidae uoluntatis? Hinc est quod inpedit loquentem pudor, etsi non deficiat ratio cogitantem. Verum tamen urnnipotenti Deo, summo ac summe bono creatori omnium naturarum, uoluntatum autem bonarum adiutori et remuneratori.
[*]( 1 innitjum e felicitate, in marg. facilitate, e 3 eo] ideo V mouerentor, maie rescriptum, V 4 illa membra v 5 cam] in l 8 turpidus V esset sed l 9 adhibere V 10 sacra integr. e integritatem V 11 salua sed rescript. e 13 possit 11 16 utrumue FMa ) 55
malarum autem relictori et damnatori, utrarumque ordinatori, non defuit utique consilium, quo certum numerum ciuium in sua sapientia praedestinatum etiam ex damnato genere humano suae ciuitatis inpleret, non eos iam meritis, quando quidem uniuersa massa tamquam in uitiata radice damnata est, sed gratia discernens et liberatis non solum de ipsis, uerum etiam de non liberatis, quid eis largiatur, ostendens. Non enim debita, sed gratuita bonitate tunc se quisque agnoscit erutum malis, cum ab eorum hominum consortio fit inmunis, cum quibus illi iusta esset poena communis. Quur ergo non crearet Deus, quos peccaturos esse praesciuit, quando quidem in eis et ex eis, et quid eorum culpa mereretur, et quid sua gratia donaretur, posset ostendere, nec sub illo creatore ac dispositore peruersa inordinatio delinquentium rectum peruerteret ordinem rerum?
CAPUT XXVII. De peccatoribus, et angelis et hominibus, quorum peruersitas non perturbat prouidentiam.
Proinde peccatores, et angeli et homines, nihil agunt, quo inpediantur magna opera Domini, exquisita in omnes uoluntates eius, quoniam qui prouidenter adque omnipotenter sua cuique distribuit, non solum bonis, uerum etiam malis bene uti nouit. Ac per hoc propter meritum primae malae uoluntatis ita damnato adque obdurato angelo malo, ut iam bonam uoluntatem ulterius non haberet, bene utens Deus quur non permitteret, ut ab illo primus homo, qui rectus, hoc est bonae uoluntatis, creatus fuerat, tentaretur? Quando quidem sic erat institutus, ut, si de adiutorio Dei [*]( 20 Ps. 110, 2 ) [*]( 1 relectori l 6 de se ipsis e 9 cum quib. usque ad communis om. et 10 insta V ab es 1 p v; iuste a Domb. est V1 crearet] crederet b 11 quod e1 peccatores l 12 et ex] uel ex f 13 hostenderet, omisso posset, l 18 prouidentiam V; prouid. dei p q v )
56
fideret bonus homo, malum angelum uinceret; si autem creatorem adque adiutorem Deum superbe sibi placendo de- \' sereret, uinceretur; meritum bonum habens in adiuta diuinitus uoluntate recta, malum uero in deserente Deum uoluntate peruersa. Quia et ipsum fidere de adiutorio Dei non quidem posset sine adiutorio Dei, nec tamen ideo ab his diuinae gratiae beneficiis sibi placendo recedere non habebat in potestate. Nam sicut in hac carne uiuere sine adiumentis alimentorum in potestate non est, non autem in ea uiuere in potestate est, quod faciunt qui se ipsos necant: ita bene uiuere sine adiutorio Dei etiam in paradiso non erat in potestate; erat autem in potestate male uiuere, sed beatitudine non permansura et poena iustissima secutura. Cum igitur huius futuri casus humani Deus non esset ignarus, quur eum non sineret inuidi angeli malignitate tentari? nullo modo quidem quod uinceretur incertus, sed nihilo minus praescius quod ab eius semine adiuto sua gratia idem ipse diabolus fuerat sanctorum gloria maiore uincendus. Ita factum est, ut nec Deum aliquid futurorum lateret, nec praesciendo quemquam peccare conpelleret et, quid interesset inter propriam cuiusque praesumtionem et suam tuitionem, angelicae et humanae rationali creaturae consequenti experientia demonstraret. Quis enim audeat credere aut dicere, ut neque angelus neque homo caderet, in Dei potestate non fuisse? Sed hoc eorum potestati maluit non auferre adque ita, et quantum mali eorum superbia et quantum boni sua gratia ualeret, ostendere. .CAPUT XXVIII. De qualitate duarum ciuitatum, terrenae adque caelestis.
Fecerunt itaque ciuitates duas amores duo, terrenam scilicet amor sui usque ad contemtum Dei, caelestem uero amor [*]( 2 deseret el 5 fide e 6 possit Z1 his ideo, ornisso ab, l 7 in potestatem V 14 enrn] enim e 16 uincetur e 22 experientiae V 31 contentum l Doi om. V1 )
57
Dei usque ad contemtum sui. Denique illa in se ipsa, haec in Domino gloriatur. Illa enim quaerit ab hominibus gloriam; huic autem Deus conscientiae testis maxima est gloria. Illa in gloria sua exaltat caput suum; haec dicit Deo suo: Gloria mea et exaltans caput meum. Illi in principibus eius uel in eis quas subiugat nationibus dominandi libido dominatur; in hac seruiunt inuicem in caritate et praepositi consulendo et subditi obtemperando. Illa in suis potentibus diligit uirtutem suam; haec dicit Deo suo: Diligam te, Domine, uirtus mea. Ideoque in illa sapientes eius secundum hominem uiuentes aut corporis aut animi sui bona aut utriusque sectati sunt, aut qui potuerunt cognoscere Deum, non ut Deum honorauerunt aut gratias egerunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes se esse sapientes (id est dominante sibi superbia in sua sapientia sese extollentes) stulti facti sunt et inmutauerunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium (ad huiusce modi enim simulacra adoranda uel duces populorum uel sectatores fuerunt), et coluerunt adque seruierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula; in hac autem nulla est hominis sapientia nisi pietas, qua recte colitur uerus Deus, id expectans praemium in societate sanctorum non solum hominum, uerum etiam angelorum, ut sit Deus omnia in omnibus.
[*]( 4 Ps. 3, 4 9 Ps. 17, 2 13 Rom. 1, 21 sqq. 26 1. Cor. 15, 28 ) [*]( 1 ipsa om. el 2 ab omnibus e 5 et om. I exultans V1; exaltas a / 6 subiungat e 11 aut corp.] a corp. V 13 ut deum, deum m. 2 extra lin., e honorificauerunt e aut Vlp Domb.; uel abev 14 et om. l1 18 in similit. om. ll similitudine V 22 sq. qui est deus e 23 in hoc F1 25 uerum et l 26 post omnibus in e l exstat amen. EXP. LIBER XlIII j CONTRA PAGANOS I INCIP. LIB. XV. i V EXPLICIT. CONTRA PAGANOS SCi AYGVSTINI. LIBER. QUARTVS DECIMVS. I, qui hic duinit. ) 58