Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Est adhuc quod dicat, si quis alius uelit, non scilicet iam perfectas atque formatas inuisibiles uisibilesque naturas caeli et terrae nomine significari, cum legitur: in principio fecit deus caelum et terram, sed ipsam adhuc informem inchoationem rerum formabilem creabilemque materiam his nominibus appellatam, quod in ea iam essent ista confusa, nondum qualitatibus formisque distincta, quae nunc iam digesta suis ordinibus uocantur caelum et terra, illa spiritalis, haec corporalis creatura.

Quibus omnibus auditis et consideratis nolo uerbis contendere; ad nihil enim utile est nisi ad subuersionem audientium. ad aedificationem autem bona est lex, si quis ea legitime utatur, quia finis eius est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta; et nouit magister noster, in quibus duobus praeceptis totam legem prophetasque suspenderit. quae mihi ardenter confitenti, [*]( 20] II Tim. 2, 14. 22] I Tim. 1, 8 et 5. 25] cf. Matth. 22, 40. ) [*]( 1 commune CGMS 3 flerit S terram FSW id est] inde est V, i<t H 4 formam creatura H numinibus W enuutiata BFPQb 6 ea distinctione - 8 abyssum om. H 9 materia M choibitionem F, e*oibitione V fiuentisslmo derationis W 10 inluminatione S 11 aliud MP licet (om. sci) M 12 perfectus F 13 significare G 14 iniam coationem CGS 16 ea iam] eam C essint S 17 distinctam BPIQS nunc iam digesta] nuntiandi gesta GH digestam S 18 terram F 20 uerbis bis script. exhib. W 21 nihilum S utilis S 23 eam CS utatur M 24 pr. et oni. V alt. et om. V 25 noui GOS 26 suspenderit M audenter H )

328
deus meus, lumen oculorum meorum in occulto, quid mihi obest, cum diuersa in his uerbis intellegi possint, quae tamen uera sint? quid, inquam, mihi obest, si aliud ego sensero quam sensit alius eum sensisse, qui scripsit? omnes quidem, qui legimus, nitimur hoc indagare atque conprehendere, quod uoluit ille quem legimus, et cum eum ueridicum credimus, nihil, quod falsum esse uel nouimus uel putamus, audemus eum existimare dixisse. dum ergo quisque conatur id sentire in scripturis sanctis, quod in eis sensit ille qui scripsit, quid mali est, si hoc sentiat, quod tu, lux omnium ueridicarum mentium, ostendis uerum esse, etiamsi non hoc sensit ille, quem legit, cum et ille uerum nec tamen hoc senserit?

Verum est enim, domine, fecisse te caelum et terram. uerum est esse principium sapientiam tuam, in qua fecisti omnia. item uerum est, quod mundus iste uisibilis habet magnas partes suas caelum et terram breui conplexione factarum omnium conditarumque naturarum. et uerum est, quod omne mutabile insinuat notitiae nostrae quandam informitatem, qua formam capit uel qua mutatur et uertitur. uerum est nulla tempora perpeti quod ita cohaeret formae incommutabili, ut, quamuis sit mutabile, non mutetur. uerum est informitatem, quae prope nihil est, uices temporum habere non posse. uerum est, quod, unde fit aliquid, potest quodam genere locutionis [*]( 1] Ps. 37,11. 14] Ps. 103, 24. ) [*](2 possunt M 3 mihi om. M ego om. G sen***sero (tio eras.) 0 . dioo quem P1, qua* C add. m. 2) H 4 sentit S sensisse. (dico add. m. 3) M scribit G 5 nititur M inde agare 0 atque] aut Q, aut ex ut corr. P conpraehindere S quid M 6 quem] cum O1 e eum om. M uiridicum W, uedericum S 7 esset C, 5 F audimus W I . ur 8 aestimare S cum CH conatus F ad P 9 script.is (ur add. m. 3) 0 ille] ipse C qui-ll sensit ille om. M quid (d del. m. 3) W 11 hoc non BGPQbm sentit V 12 nec] non FPQ (on in ras. P) tamen] t. si S 13 enim est CM, est (om. enim) H fecisset (om. te) W1, fecisse (om. te) M 14 uerum STF1: et uerum cet. et edd. principium esse b m 15 habit S 18 notiae V quadam F quae S 19 forma V qua om. P1 20 ut] et G 21 mutatur G 22 proprie l non om. F )

329
habere iam nomen eius rei, quae inde fit: unde potuit uocari caelum et terra quaelibet informitas, unde factum est caelum et terra. uerum est omnium formatorum nihil esse informi uicinius quam terram et abyssum. uerum est, quod non solum creatum atque formatum sed etiam quidquid creabile atque formabile est tu fecisti, ex quo sunt omnia. uerum est omne, quod ex informi formatur, prius esse informe, deinde formatum.