Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Magnus es, domine, et laudabilis ualde: magna uirtus tua et sapientiae tuae non est numerus. et laudare te uult homo, aliqua portio creaturae tuae, et homo circumferens mortalitatem suam, circumferens testimonium peccati sui et testimonium, quia superbis resistis: et tamen laudare te uult homo, aliqua portio creaturae tuae. tu excitas, ut laudare te delectet, quia fecisti nos ad te et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te. da mihi, domine, scire et intellegere, utrum sit prius inuocare te an laudare te et scire te prius sit an inuocare te. sed quis te inuocat nesciens te? aliud enim pro alio potest inuocare nesciens. an [*]( 2] Ps. 144, 3. 3] Ps. 146, 5. 4] cf. II Cor. 4, 10. 6] I Petro 5, 5 et Iac. 4, 6. ) [*]( 2 Magnus es-tua et sapill minio depicta S 3 uirtus (r ex s corr.) B est] est et BPQ 6 superbis ds H 7 aliqua] et a. P tu enim b exitas Vsic saepe 8 quia] qui C a te QVl 9 domine] deus b 10 scire] t scire te V intelligere FV, intellere P si (t add. m. 2) M 11 et saire-ait supra Im. add. 8 sit prius B sit om. W an inuocare te] om. S; fort. erant addita in mg. nunc deleta set F 12 aliut S sic semper nesciens] nesciens te BMqPQ edd. ) [*]( XXXm. Aur. Augustini conff. (Aug. 1,1). ) [*]( 1 )

2
potius inuocaris, ut sciaris? quomodo autem inuocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent sine praedicante? et laudabunt dominum qui requirunt eum. quaerentes enim inueniunt eum et inuenientes laudabunt eum. quaeram te, domine, inuocans te et inuocem te credens in te: praedicatus enim es nobis. inuocat te, domine, fides mea, quam dedisti mihi, quam inspirasti mihi per humanitatem filii tui, per ministerium praedicatoris tui.