Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Et quomodo inuocabo deum meum, deum et dominum meum, quoniam utique in me ipsum eum inuocabo, cum inuocabo eum? et quis locus est in me, quo ueniat in me deus meus? quo deus ueniat in me, deus, qui fecit caelum et terram? itane, domine deus meus, est quicquam in me, quod capiat te? an uero caelum et terra, quae fecisti et in quibus me fecisti, capiunt te? an quia sine te non esset quidquid est, fit, ut quidquid est capiat te? quoniam itaque et ego sum, quid peto, ut uenias in me, qui non essem, nisi esses in me? non enim ego iam inferi, et tamen etiam ibi es. nam etsi descendero in infernum, ades. non ergo essem, deus meus, non omnino essem, nisi esses in me. an potius non essem, nisi essem in te, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia? etiam sic, domine, etiam sic. [*]( 1] Rom. 10,14. 3] Ps. 21, 27. 4] cf. Matth. 7,7. 12] Gen. 1,1. 19] Ps. 138, 8. 21] Rom. 11, 36. ) [*]( 2 credunt sine F01VW 4 inuenient BCFMOSPQW edd. 5 quaeram] **eram F et] ut Mi supra lin. 6 es enim nobis BFHMPb, enim n. es Q inuocat] i. enim V 7 humanitatem] humilitatem M* supra lin. 9 inuocabunt Ml dum meum V 10 eum uocabo BCFHOPbm eum a inuocabo cum om. GP 11 eum inuocabo Q et] ut V quo] in quo F ueniad F sic saepe, uenat M in me] F s. I. 12 quo dens - in me deus] add. 81 s. l. quo] qui pIV, et quis Q ueniat deus BM ue-\' niat in me om. Q 13 ita P meus] add. F2 est] e F 14 terram W1 15 quia] S s. I. esset] sed V 16 quidquit S sic plerumque, quicquid; cett. te add. VI 17 quid] qui BHMiPQ, qui i. qmodo 0* s. I.\', C rn no 18 enim] om. BW iam inferi] i. inferi (f ra m. 2) 0, iam inferi (iam in et no a m. 2) P, i. in inferis edd. 19 etsi] si F discendero W1 20 dne ds (om. meus) Q non omnino] qui n. o. BPQ esses-nisi om. H ; 22 pr. sic] om. FlQ )

3
quo te inuoco, cum in te sim? aut unde nenias in me? quo enim recedam extra caelum et terram, ut inde in me ueniat deus meus, qui dixit: caelum et terram ego impleo?