Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
Interrogare uos libet ipsosque ante omnia Romanos, dominos rerum ac principes, utrumne existimetis Pietatem Concordiam Salutem Honorem Virtutem Felicitatem ceteraque huiusmodi nomina quibus aras uidemus a uobis cum magnificis exaedificatas delubris uim habere diuinam caelique in regionibus degere an ita ut adsolet dicis causa, ex eo quod optamus et uolumus bona ista nobis contingere, superorum retuleritis in censum? nam si uerba existimantes haec cassa et nullius substantiae nomina diuinis tamen regionibus consecratis, erit uobis uidendum, Utrumne istud puerile sit ludicrum an uestrorum numinum delusionem spectans, quibus coaequatis et adiungitis inanium figmenta uerborum? sin autem ex animi certiore sententia deos esse et haec rati templis et puluinaribus honorastis, inscitiam nostram ut doceatis oramus: Victoria Pax Aequitas et cetera quae in superioribus dicta sunt quanam ratione, qua uia intellegi possunt dii esse atque ad superorum concilium pertinere?
nos enim, nisi forte communem tollitis nobis atque eripitis sensum, nihil horum sentimus et cernimus habere uim numinis neque in aliqua contineri sui generis forma, sed esse uirtutem uiri, salutem salui, honorem honorati, uictoris uictoriam, concordis concordiam, pietatem [*]( 2 ipsoque P corr c 3 utrumne Sab: uerumne P 5 exaedificata P corr c\' 7 dici, ex eo Heraldus dici, causa ex ea Salm 9 cassa Sab: causa P 10 tamen Urs: tam in P tamen in Sab religionibus Urs consecrastis Urs 11 utrumne Sab: uirumne P 12 numinum Saim: de numinum P ad numinum Sab, r delusionem Sdb, r: delusione P 13 lex P corr c\' 15 honorastis Sab: onerastis P )
nam quod nobis cateruas ignotorum alias inducitis deorum, existimare non possumus, utrumne istud serio atque ex rei compertae faciatis fide an fictionibus ludentes cassis ingeniorum lasciuiatis per luxum. quod abiectis infantibus pepercit lupa non mitis, Luperca, inquit, dea est auctore appellata Varrone. ex rerum ergo prouentu, non ex ui naturae dea ista est prodita? et postquam feros morsus immanis prohibuit belua, et ipsa esse occepit et ipsius nominis significantiam traxit? aut si fuit iamdudum dea, priusquam Romulus nasceretur et frater, cuius fuerit nominis atque appellationis expromite; Praestana est, ut perhibetis, dicta, quod Quirinus in iaculi missione cunctorum praestiterit uiribus: et quod Tito Tatio, Capitolinum ut capiat collem, uiam pandere atque aperire permissum est, dea Panda est appellata uel Pantica. ante facta et haec ergo numquam fuerant numina et nisi Romulus tenuisset teli traiectione palatium nique Tarpeiam rupem rex Sabinus potuisset accipere, nulla esset Pantica, nulla Praestana esset? si et has dicitis ante sui causam fuisse cognominis, quod in priore quaesitum est capite, cuius et hae fuerint uocaminis indicate.
[*]( 1 memoria P 2 nobis Sab: uobis P uerbissime P corr 3 est et Urs: est P 5 hominibus addidi 6 hominumque Meursius: hominumquQ P hominum quae Sab effectibus Meursius 7 est et Meursius: est P om Gel 9 numinum Meursius 10 ignotorum Gel: signatorum P 13 per luxum Hilikbrandius: fluxum P luxu Sab 14 inquid P corr 16 et Sab: te P morsus Sob: morsu P .17 hoc coepit Sab 21 ut add Sab caperet Urs 22 pondere P 23 ante facta Stewechius: ate facta P arefacta r patefacta Sab om Gel et om Herahdus 25 nique Gel: neque P 26 Praestana esset Salm: praestana e P Praestana? et Sab )