Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

Iamdudum quidem criminibus his omnibus, maledictionibus potius ut uera dicamus, ab excellentibus parte in hac uiris et ueritatem istam commeritis nosse satis plene accurateque responsum est neque apex\' ullus ullius praetermissus est quaestionis qui non sit modis mille et rationibus ualidissimis refutatus. non est igitur necessarium parte in hac causae diutius inmorari. neque enim res stare sine adsertoribus non potest, religio Christiana aut eo esse comprobabitur uera, si adstipulatores habuerit plurimos et auctoritatem ab hominibus sumpserit. suis illa contenta est uiribus et ueritatis propriae fundaminibus nititur nec spoliatur ui sua, etiamsi nullum habeat uindicem, immo si linguae omnes contra faciant contraque nitantur et ad fidem illius abrogandam consensionis unitae

animositate conspirent. nunc ad ordinem reuertamur a quo sumus necessario paulo ante digressi, ne diutius interrupta defensio palmam criminis comprobati calumniatoribus concessisse dicatur. subiciunt enim haec: si uobis diuina res cordi est, cur alios nobiscum neque deos colitis neque adoratis nec cum uestris gentibus communia sacra miscetis et religionum coniungitis ritus? possumus interim dicere: ad cultum diuinitatis obeundum satis est nobis deus primus, deus, inquam, primus, pater rerum ac dominus, constitutor moderatorque [*]( 8 tare P res stare] stare Sab restare Meu/rsius tamquam e eodice per se stare Кluśsmannus 9 et religio Salm christiani P corr cl religio Christiana seclusit Zinkim 10 omnibus P corr . 14 fidem Sab: finem P abrogandam Bab: adrogandam P 17 concessise P 18 diuina P 20 gentilibus Zinkius cummunia P corr )

113
cunctorum, in hoc omne quod colendum est colimus, quod\' adorari conuenit adoramus, quod obsequium uenerationis exposcit uenerationibus promeremur. cum enim diuinitatis ipsius teneamus caput, a quo ipsa diuinitas diuinorum omnium quaecumque sunt ducitur, superuacuum putamus personaliter ire per singulos, cum et ipsi qui sint et quae habeant nomina nesciamus et cuius sint praeterea numeri neque liquidum neque comprehensum neque exploratum habere possimus.

atque ut in terrestribus regnis necessitate nulla compellimur, regalibus in familiis constitutos nominatim cum principibus adorare, sed in regum ipsorum cultu quicquid illis adnexum est tacita ut se sentit honorificentia comprehendi, non alia ratione quicumque hi dii sunt quos esse nobis proponitis, si sunt progenies regia et principali oriuntur e capite, etiamsi nullos accipiant nominatim a nobis cultus, intellegunt se tamen honorari communiter cum suo rege atque in illius uenerationibus contineri. et hoc quidem a nobis fuerit ita prolatum, si modo liquet et constat praeter ipsum regem et principem esse alia numinum capita, quae digesta et separata per † numerum uelut quendam populum plebeiae multitudinis faciant. neque nobis in aedibus sacris effigies pro diis, sigilla et simulacra uelitis ostendere, quae intellegitis uos quoque, etsi recusatis et renuitis confiteri, uilissimi esse formas luti et fabrorum figmenta puerilia. et cum de re loquimur diuina uobiscum, hoc ut ostendatis ex-1 poscimus, esse deos alios natura ui nomine, non in simulacris propositos, quos uidemus, sed in ea substantia in qua conueniat aestimari tanti esse nominis oportere uirtutem.

sed con- [*]( 1 cunctarum Klussmwrmus colendum SOO: colendus P 4 capud P corr ae P corr quicumque Heumannus . 5 personas Sab ire add, Sab 6 singulas Sab 11 ut] ui Sdb om Urs et Salm 13 hii P 17 ita add c\' interea ? 18 alia numinum Rigaltius: alienum P alia non Sab alia etiamnum Salm alia deum Hildebrandius alienigenum Klussmannus 19 numerum] munera certa suo numero ? quendam Sab: quaedam P 21 sigilla et Klussirmmus: illa et P et illa Gel 22 etsi Klussmannus: et P om Sab sed Urs at Salm recusatia om Sdb 23 uilissimi Sab: uelissime P 27 numinis Urs uirtutum Sdb ) [*]( IV. ) [*]( 8 )

114
silium non est parte in hac causae diutius inmorari, ne lites maximas concitare ac tumultuosa conserere uideamur uelle certamina. sit ista, ut praedicatis, plebs numinum, sint deorum innumerae gentilitates, adstipulamur adquiescimus coniuemus nec in aliqua quaestione dubitabile istud ambiguumque configimus. illud tamen a uobis audire exposcimus et rogamus: unde uobis compertum est uel quibus rationibus conprehensum, hine sint in caelo quos esse existimatis et colitis an nescio qui alii opinionis et nominis inauditi? potest enim fieri, ut et hi sint quos esse non remini et quos esse confiditis in nulla inueniaptur parti naturae. neque enim caeli aliquando subuolastis ad sidera, singulorum facies atque ora uidistis, et quos esse memineritis illic deos eosdem hic colere tamquam notos instituistis ac uisos. sed et illud rursus desideramus audire, a uobisne I inposita habeant haec nomina quibus eos uocatis an ipsi haec sibi diebus imposuerint lustricis. si diuina haec sunt et caelestia nomina, quis detulit ad uos ea? sin autem. a uobis appositas appellationes has habent, quemadmodum potuistis uocabula his dare quos neque uideratis aliquando neque quales aut qui essent ulla cognitione noratis ?

sed ut uultis et creditis atque ut uobis persuasum est, hi dii sint, nominibus appellentur his etiam quibus eos † popularem censeri popularis uulgaritas ducit: unde tamen uobis liquet, nominibus hi suis censum compleant an sint aliqui uobis incogniti neque [*]( 1 partae P corr 3 plebs Sab: praebs P 4 gentilitates Sab: gentilitatis P atquiescimus P conibemus cI om Sab 5 eonficimuB Meursius 8 hine Sab: hine de (de r) P hine di Meursius 10 ut hi omisso et Sab 11 parti Hildebrandius: partis P parte Sab 14 sq. audire a uobis, impositane cum Sab uulgo, nvii quod Hildebrandio et Oehlero ne imposita placuit 16 lustricis Meursius: lubidrrt P ludicris Sab 17 at P corr 18 appellationis P eorr 19 uideratis Meursius: uidebatis P 20 ulla scripsi: in ulla P in nulla Sab cognitione Sab: cognatione P 21 hii P 22 sint Gel: sunt P populares Sab del Urs populatim Bigaltius: lacunam signare mauult Zinkius 23 liquet Zinkius: quae P quaeso Meursius scire quot Salm nominis Gel 24 hi suis Zinkius: huius P sensum Sab compleant Salm: complent P an] etsi Salm sunt Gel incogniti neque Zinkius: in cognitione quae P in cognitione Sab in cognitionem Urs , )

115
in uisum aliquando notitiamque perlati? neque enim sciri est facile, definita et certa sit eorum numeri multitudo an sine ulla populositatis summa sit nec computationis alicuius rationibus terminata. fingamus enim uos deos mille percolere, uel milia potius quinque: at in rerum natura potest forsitan fieri, ut deorum milia centum sint, potest, ut hoc amplius, immo, quod diximus paulo ante, potest deorum summa esse nulla nec numerabili circumscriptione finita. aut igitur et uos impii, qui praeter deos paucos reliquorum officia non obitis, aut si uobis ueniam ceterorum ignorantiae postulatis, eandem et nobis conciliabitis ueniam, si pro parte consimili eorum religionibus abstinemus quos esse omnino nescimus.

et tamen ne nos quisquam peruicaciter arbitretur sacramenta nolle suscipere ceterorum quaecumque sunt numinum. deuotas etenim mentes et manus protendimus supplices neque aspernamur quocumque inuitaueritis accedere, si modo discamus, quinam isti sint diuini quos nobis ingeritis, et quos par sit adiungi summi regis ac principis uenerationi. Saturnus, inquit, et Ianus est, Minerua Iuno Apollo Venus Triptolemus Hercules atque alii ceteri, quibus magnificas aedes cunctis paene in urbibus religiosa consecrauit antiquitas. inuitare nos forsitan ad istorum numinum potuissetis cultum, si non ipsi uos primi opinionum turpium foeditate talia de illis confingeretis quae non modo illorum polluerent dignitatem sed minime illos esse qualitatibus conprobarent eis adiunctis. adduci enim primum hoc ut credamus non possumus, immortalem illam praestantissimamque naturam diuisam esse per sexus et esse partem unam mares, partem esse alteram feminas. quem quidem locum plene iamdudum homines pectoris uiui tam Romanis litteris explicauere [*]( 1 uisum Meursius: usum P 3 populositas Salm 5 ad P corr potest et Sab 10 postulatis Sab: postulastis P 13 arbitretcur P corr suscipere P 14 sunt add c 15 asper- namur Sab: aspernamus P .16 quocumque Sab: quodcumque P 17 sint Heumannus: sunt P diui Sab 18 inquid P carr anus P corr & 19 est] et Salm treptolemus P herculis P corr atque alii] Aesculapius Urs 20 ceteri Mewrsius: et ceteri P 25 comprobarent iis Hildebrandius: conprobaretis P coln- , probarent Heraldus. ) [*]( 8*. )

116
quam Graecis, et ante omnes Tullius Romani disertissimus generis nullam ueritus impietatis inuidiam ingenue constanter et libere quid super tali opinatione sentiret pietate cum maiore monstrauit: a quo si res sumere iudicii ueritate conscriptas, non uerborum luculentias pergeretis, perorata esset haec causa nec secundas ut dicitur actiones nobis ab infantibus postularet.

sed quid aucupia uerborum splendoremque sermonis peti ab hoc dicam, cum sciam esse non paucos, qui auersentur et fugiant libros de hoc. eius nec in aurem uelint admittere lectionem opinionum suarum praesumpta uincentem, cumque alios audiam mussitare indignanter et dicere, oportere statui per senatum, aboleantur ut haec scripta quibus Christiana religio comprobetur et uetustatis opprimatur auctoritas? quinimmo, si fiditis exploratum uos dicere quicquam de diis uestris, erroris conuincite Ciceronem, refellitote, redarguite, temeraria et impia dictitare conprobate. nam intercipere scripta et publicatam uelle submergere lectionem non est deos defendere sed ueritatis testificationem timere.

ac ne tamen et nobis inconsideratus aliquis calumniam moueat, tamquam deum quem colimus marem esse credamus, ea scilicet causa, quod eum cum loquimur pronuntiamus genere masculino, intellegat non sexum sed usu et familiaritate sermonis appellationem eius et significantiam promi. non enim deus mas est, sed nomen eius generis masculini est, quod idem uos dicere religione in uestra non quitis. nam consuestis in precibus siue tu deus es siue dea dicere, quae dubitationis exceptio dare uos diis sexum disiunctione ex ipsa declarat. adduci ergo non possumus, ut corpora credamus deum. nam esse necesse est corpora, si sunt [*]( 1 de nat. deor. fr. 3 Bait. ) [*]( 1 graegis P corr cl 4, quos P corr 5 esset Dauisius: esse et P esset et Sab 15 refellitote, redarguite, temeraria et impia dictitare Stewechius: temeraria et impia dictitare refellitote redarguite P 16 dictare Sab dicta Gel reprobate Sdb 18 testiflcationem Sab, r:. testiifcatione P 20 marem Sab: matrem P 24 quid Sab corr in err 25 praecibus P sine dea] siue tu dea HaJJ 26 dubitationis Sab: dubitationib; P diis Sab, r: dii P 28 nam] at Urs esse om Sab . )

117
mares ac feminae, aut insignificatam esse generum disiunctionem. quis enim uel exigui sensus nescit terrenorum ab illo animantium conditore non alia de causa generis diuersi sexus institutos esse atque formatos, nisi ut per coitus et conubia corporum res caduca et labilis successionis perpetuae innouatione duraret? quid ergo?

dicemus deos procreare, deos nasci, et idcirco his additas genitalium membrorum partes, ut sufficere prolem possent, et noua quaque suboriente fetura quicquid prior aetas abstulisset recidiua substitutio subrogaret? ergo si haec ita sunt, id est si dii procreant † superi et . super has leges experiuntur se sexus, suntque inmortales nec frigoribus fiunt senectutis effeti, sequitur ut debeant plena esse diis omnia neque innumeros caelos eorum capere multitudinem posse, siquidem et ipsi perpetuo generant et per suboles subolum multiplicata semper innumerabilitas ampliatur: aut si obscenitas coeundi ita ut decet ab diis abest, quae causa ratioque monstrabitur, cur insigniti sint his locis, quibus sexus . se solet libidinum propriarum admonitionibus recognoscere? neque enim ueri est simile, haberi haec frustra aut inprobum in illis lusum ludere uoluisse naturam, ut eos his partibus aggeraret quibus utendum non esset. ut enim ad usus certos manus pedes oculi ceteraque constructio membrorum sua quaeque in officia constituta est, ita conuenit credere in sui muneris functionem comparatas esse has partes: aut [*]( 1 faeminae P corr aut addidi insigniflcatam scripsi: insignificata P ui significata Sab insignita Urs ease] e» Sab disiunctionem scripsi: disiunctione P distinctione Urs 2 nesci P corr c\' 8 quaque suboriente Gėl: quaeq; sunt oriente P (quaeque sunt) oriente sic Sdb 9 recidiba P corr 10 sq. [id est si dii procreant] superi et [super] has leges experiuntur sezus Zinkius [superi] et si per has (uel humanas) leges pariuntur sexus ? 11 super] si per Qel 12 debeant Sab: debeat P 14 ipsi Gel: ipsi si P 16 obsenitas P 18 solent Sab 19 inprobum Hauptius: inprouida P improuidentiam Sab prouidentiam Mewrsius improuidam Salm 20 lusum Hauptius: suam P suaue Salm 21 esset Urs:\' e sed P est. sed Sab est Salm 24 fionctionem Sab: finctionem P confitendum Gel: confidendum 1 )

118
confitendum est, in deorum corporibus esse aliquid uacuum, quod sit frustra.

atque inaniter fabricatum. quid dicitis, o sancti atque inpolluti antistites religionum ? habent ergo dii serus et genitalium membrorum . circumferunt foeditates, quas ex moribus uerecundis infame est suis appellationibus promere? quid ergo iam superest, nisi ut eos credamus inmundorum quadrupedum ritu in libidinum furias gestire, cupiditatibus rabidis ire in mutuas complexiones et ad postremum fractis dissolutisque corporibus uoluptatis eneruatione languescere? et quoniam quaedam sunt feminarum generis propria, sequitur ut deas quoque credamus circumactis persoluere suas mensibus leges, fastidiosos ducere atque habere conceptus, aboriri praeferre et praepropero partu septimanas edere aliquando feturas. o pura, o sancta atque ab omni turpitudinis labe disparata atque abiuncta diuinitas! hauet animus atque ardet, in chalcidicis illis magnis atque in palatiis caeli deos deasque conspicere intectis corporibus atque nudis, ab Iaccho Cererem, Musa ut praedicat Lucretia, mammosam, Hellespontiacum Priapum inter deas uirgines atque matres circumferentem res illas proeliorum semper in expeditionem paratas. hauet, inquam, uidere deas grauidas, deas fetas gliscentibusque per dies aluis alias intestini ponderis morositate cunctari, parturire alias tractu longo et manus obstetricias quaerere, illas telis grauibus et dolorum acuminibus fixas heiulare, tortari et inter haec omnia suppetias Iunonis implorare Lucinae. nonne multo est rectius maledicere, conuiciari atque alia ingerere diis probra, [*]( 17 sq. Lucret. 4, 1168 L. ) [*]( 5 moribus scripsi: oribus P 7 quadripedum P 8 ad otn Sab 9 uoluptatis Gel: uoluntati P uoluntatis Sab, r eneruatione Sab: eneruationi P languescere Sab, r: anguescere P 11 deas scripsi: eas P 12 abortiri Urs praeferre scripsi: perferre P 15 auet animus Gel: habet et animum P habet etiamnum Sab 17 a.b] apud Sab iactho P Iacchum Sab 18 Lucretii Sab priapum Sab, r : priamum P 20 praeliorum P corr c\' expeditionem Huetius: expeditione P auet Gel: habet P 21 fitas P corr c\' aluis] aliis Sab 22 alias post aluis addidi 23 obsticias P corr cl quaereres Sab alias TJrs 24 tortari Canterus: et hortari P 26 conuitiari c\' diis] de his Sab. )

119
quam uel obtentu pio talia de his monstra opinionum indignitate praesumere?

et audetis adscribere causam nobis offensionis deorum, cum, si iudicatio fiat, certissima in uobis reperiatur haec esse et in contumelia alia quam opinamini stare? nam si dii, ut dicitis, adficiuntur ira et animorum indignationibus incalescunt, cur eos non putemus aegre atque aegerrime sustinere, dari sibi a uobis sexus, quibus canes porcique formati sunt, et cum ita credatis, non aliter se fingi et ignominiosa cum ostentatione proponi? ergo cum haec ita sint, miseriarum omnium causa uos estis, uos deos impellitis, uos excitatis infestare omnibus malis terras et noua quaeque cotidie struere, quibus ulcisci se possint tot a uobis iniuriis et male- \' dictianibus exasperati: maledictionibus, inquam, et iniuriis, quas partim fabulis turpibus, partim opinionibus indecoris, quas uestri theologi, quas poetae, quas ipsi uos quoque ignominiosis celebratis in ritibus, res perditas inuenietis humanas et abiecisse clauum deos, si modo illorum curam spectat mortalium regere atque administrare fortunas. nam nobis quidem cur irascantur non habent, quos uident et sentiunt neque se colere neque deridere, quod dicitur, et honestius quam uos multo de sui nominis dignitate existimare, quam credere. de sexu hactenus.

nunc ad speciem ueniamus et formas, quibus esse descriptos deos superos creditis, quibus immo formatis et templorum amplissimis conlocatis in sedibus. neque quisquam ludaeicas in hoc loco nobis opponat et Sadducaei generis fabulas, tamquam formas tribuamus et nos deo: hoc enim putatur in eorum litteris dici et ut rem certam * atque auctoritate [*]( 1 uel scripsi: ut P om Sdb 4 nec Freinshemius alia add Oehlerus 5 stare Sab: Btrare P 7 aegerrime Urs: acerrime P 14 quas Sab: quam P indecoris Sab: indecoriis P 15 theolegi P corr c\' 17 clabum P corr 18 administraret P corr c\' 20 diridere P corr dicitis ? quam uos del Hugius 21 quam) et Oel atque Urs om Salm quam uos Hugius 22 sqq. in mg De specie & I formis I decp 25 iudeicas P iudaicas Gel 26 tribuamus Sab: tribuant P anos (a eras) P os Salm 27 dici et] dicier Meursius ut scripsi: ut uel P om Gel uelut Meursius rem certam Vahlenus: re certa P res certa Meursius rem certam atque] lege certaque Gel lacunam indicauit Vahlenus: intercidisse uideri testimonio cf. 4, 18 auctorita P corr c )

120
firmari: quae aut nihil ad nos attinent nec ex aliqua portione quicquam habent commune nobiscum, aut si sunt ut creditur sociae, quaerendi sunt uobis altioris intellegentiae doctores, per quos possitis addiscere, quibus modis conueniat litterarum illarum nubes atque inuolucra relaxare. nostra de hoc sententia talis est. naturam omnem diuinam, quae neque esse coeperit aliquando nec uitalem ad terminum sit aliquando uentura, liniamentis carere corporeis neque ullas formarum effigies possidere, quibus extima circumscriptio membrorum solet coagmenta finire. quicquid enim tale est, mortale esse arbitramur et labile; nec obtinere perpetuam posse credimus aeuitatem quod extremis coercitum finibus necessaria circumcludit extremitas.

at uero uos deos parum est formarum quod amplectimini mensione, filo etiam terminatis humano, et quod indignius multo est, terrenorum corporum circumcaesura finitis. quid ergo dicemus? caput deos gestare tereti rotunditate colli erectum, retinaculis neruorum dorso inligatum ac pectori et ad ceruicum necessarias flexiones consertionibus uerticularum atque ossea substructione fulciri? quod si accipiemus ut uerum sit, aures etiam sequitur ut habeant curuis perterebratas anfractibus, oculorum orbiculos mobiles, superciliorum marginibus obumbratos, suspensum imbricem narium, munctionibus muculentis et spiritali commeabilem tractui, subactionibus ciborum dentes trini generis atque in officia trina compositos, manus ministras operum, articulatis digitis et cubitorum mobilitate tractabiles, corporibus sustinendis pedes, explicandis gressibus et suggerendis anticipationibus itionum genua. quodsi [*]( 1 ad] lat P corr attinent Sab: attinet P 2 commune Sab: communem P ut add Salm creditae Sab 8 ullas Sab: ulla P 14 etiam terminatis scripsi: et atterminatis P etiam atterminatis Sab 16 colli erectum scripsi: collectum P 18 ad Sab, r : a P nerticnlarum F. Dousa: nerticum P uertebrarum Ur, 20 sequitur Sab: secuntur P nt add e • curbis P corr 21 mouiles P corr 22 imbricem Sab: imbricen P munctionibus Sab, r: nnctionibus P 23 muccnlentis Sab: munculentis P ciuorum P corr r 25 articnlatis scripsi: articulisP 27 genua addidi )

121
ea quae prompta sunt, consentaneum est et illa portari quae sub costis earumque sub cratibus cutes contegunt atque omentorum membranulae, gurguliones uentriculos lienes pulmones uesiculas iecora, intestinorum uolubilium tractus et per omnia uiscera commeantes purpurei sanguinis uenas cum arteriis spiritalibus coniugatas.

an numquid caelestium corpora foeditatibus his carent, et quoniam cibis mortalibus abstinent, edentulos eos esse paruolum credendum est ritu et uiduatos interioribus cunctis tamquam utres sufflatos turgidorum corporum inanitate pendere? quid quod, si haec ita sunt, erit uobis necessarium contueri, similesne sint dii omnes an formarum dispari circumscriptione teneantur. si enim par cunctis atque una est omnibus similitudinis species, non absurdum est credere errare eos fallique cognitionis in mutuae comprehensione. sin autem gerunt discrimen in uultibus, sequitur ut intellegi debeat, non. alia de causa dissimilitudines his datas, nisi ut singuli se possent differentium signorum proprietatibus noscitare. ergo esse dicendum est quosdam capitones cilunculos frontones labeones simos, alios mentones naeuios atque nasicas, hos displosis naribus, illos resimis, nonnullos turgentibus malis aut buccarum cumulatione ** acriuoces, nanos longos medios macilentos pingues crassos, hos capillorum intortionibus crispulos, caluitiis alios et glabritatibus rasos: neque opinari nos falso uestrae produnt atque indicant officinae, siquidem cum facitis atque informatis deos, hos crinitos effingitis, alios leues, senes iuuenes pueros aquilos caesios rauos seminudos intectos aut, ne frigus incommodet, fluidarum uestium superiectione perfusos.

quisquamne est hominum rationis alicuius sapore [*]( 1 portari] putari Sab 2 earamquQ c\' 3 lienes Urs: uenas P renes Mewrsius 7 abstinent Sab: abstinentur P 8 paruulorum Gel 13 non P 14 cognitiones P corr im P corr r 17 proprietatibus P 18 in mg -R- silunculos Urs 19 simos scripsi: in his P naeuios Gel: naeuimos P 20 buccarum Sab: ubccarum sic P 21 mcumulatione (m eras) P lacunam signaui acriuoceb Gel: sacrinocea P saccibucces Salm nanos Sab: mannos P 24 uestrae Gel: uestra et P uestrae et Sab officinae Sab: officina P 25 lenes Gel: leues lenes P 26 aquilos Gel: aquilios P 27 incommudet P corr )

122
contactus, qui pilos et lanugines credat in deorum corporibus nasci, qui annorum in illis inesse discrimina, qui et per uarias . tegminum atque amictuum formas uestitos hos ire atque ab aestibus sese frigoribusque tutari? quod qui habet uerum., et hoc necesse est tamquam uerum accipiat: esse deos fullones, esse tonsores, qui uel sacras eluant uestes uel capillos imminuant siluescentium crinium uelleribus inuolutis. itane istud non. turpe, non impietatis et contumeliae plenum est, moribundi et caduci animantis liniamenta diis dare, insignire his partibus, quas enumerare, quas persequi probus audeat nemo nec sine summae foeditatis horrore mentis imaginatione concipere? hocine est illud fastidium uestrum, sapientia haec adrogans, qua despuitis nos ut rudes atque omnem scientiam remini rerum uobis diuinarum patere? Aegyptiorum ridetis aenigmata, quod mutorum animantium formas diuinis inseruerint causis easdemque quod species multo ture accipiant et reliquo caerimoniarum paratu: uos effigies hominum tamquam deorum ueneramini potestates nec pudet his ora terreni animalis imponere, erroris alios et stultitiae condemnare et in erroris eiusdem similitudine ac uitii deprehendi.

nisi forte dicetis alias quidem inesse diis formas, sed honoris et dicis causa species uos eis accommodauisse mortalium: quod maioris multo est contumeliae, quam erroris aliquid ignoratione fecisse. nam si uos fateremini id quod uestra suspicio credidisset formamentis adtribuisse diuinis, minus erat iniuriae praesumpta in opinatione peccasse: nunc uero cum aliud creditis et aliud fingitis, et in eos estis contumeliosi quibus id adtribuitis quod eis confitemini non esse, et inreligiosi esse monstramini, cum id adoratis quod fingitis, non quod in re esse ipsaque in [*]( 1 polos P corr & 5 fullones Sab: tullones P 7 innolutis scripsi: inuolutos P 12 hoccine r 13 sscientiam P corr ; 16 censibus Orellius ture Sab: iure P 19 errori asalios P corr & 20 uitii scripsi: uitio P 21 sed Urs: et P honoris Sab: honores P dicis Lipsius, Urst dotis P 22 causas P corr 24 credidissed P corr formam mentis Sab 26 opinatioae Sab: opinatio P 27 id attribuitis Gel:, ita tribuitis P it adtribuitis r 28 eis Oehlerus: eos P ipsaqua PI )

123
ueritate censetis. si aselluli canes porci humanum aliquid saperent fingendique haberent artes idemque nos uellent cultu aliquo prosequi et statuarum consecrationibus honorare, quantas nobis irarum flammas, indignationum quos turbines concitarent, si suorum corporum formas nostra uellent portare atque obtinere simulacra? quantas, inquam, irarum flammas. suffunderent, excitarent, si urbis conditor Romulus asinina staret in facie, si sanctus Pompilius in canina, si porcina sub specie nomen esset Catonis aut Marci Ciceronis inscriptum? ita ergo stoliditatem uestram non rideri, si rident, uestris ab numinibus remini, aut quoniam censetis adfici eos ira, non insanire, non furere neque pro iniuriis et contumeliis tantis ultum ire, se uelle iacularique in uos ea quae dolor suetus est iacere et offensionis acerbitas comminisci? quanto fuerat rectius elephantorum his formas, pantherarum aut tigridum, taurorum equorumque donare? nam quid in homine pulcrum est, quid, quaeso, admirabile uel decorum, nisi quod et clurino cum pecore nescio quis auctor uoluit esse commune ?

sed si uobis, inquiunt, nostra opinatio displicet, uos demonstrate, uos dicite, qua sit deus praeditus forma. si ueram uultis audire sententiam: aut nullam habet deus formam, aut si informatus est aliqua, ea quae sit profecto nescimus. neque enim quod uidimus numquam nescire esse ducimus turpe aut ea re prohibemur aliorum sententias refutare, quia super hoc nostram nullam ipsi sententiam promimus. ut enim, si uitreus esse dicatur mundus, si argenteus, ferreus uel ex fragili conglobatus et fabricatus testa, non dubitemus falsum esse contendere, quamuis quae sit eius materia nesciamus, ita cum de specie agatur dei, quam perhibetis conuincimus non esse, etiamsi [*]( 18 Ennius sat. 45 V. ) [*]( 1 ueritate apographum Brttxellense: ueritate e P ueritate esse Sab asselluli P corr c\' porci P 6 tinquam P 13 que P 14 aceruitas P corr 15 helefantorum P trigridum P corr 17 clurino] uėterino Sdb in mg v 19 nobis Sab 20 praedictus Sab 22 que P corr c\' 23 prohibemur Gel: prohibemus P 24 aliorum Gel: aliquorum P 25 ipsi P 26 conglobatus Meursius: conclobatus P condolatus Sdb 27 testa Gel: est testa P esse testa Stewechius )

124
quae sit minus possumus explicare.

quid ergo, inquiet aliquis, non audit deus, non loquitur, non ante se positas res uidet, non intuetur? suo forsitan genere, non nostro. neque enim ueri aliquid scire tanta in re possumus aut suspicionibus indagare, quas esse apud nos liquet instabiles, lubricas et uanorum similitudines somniorum. si enim dixerimus isdem illum rationibus uidere quibus et nos uidemus, sequitur ut intellegi debeat, superiectas pupulis eum habere membranulas, coniuere, nictare, radiis aut imaginibus cernere, aut quod oculis commune est omnibus, sine alterius luminis commixtione nihil omnino conspicere. quod ipsum similiter de auditu ac de eloquii forma et uerborum prolatione dicendum est: si per aures audiat, eas quoque habere flexuosis tramitibus perforatas, qua inrepere uox possit sensum nuntiatura sermonis, aut si uerba ore funduntur, labia habere cum dentibus, quorum inflictu et mobilitate multiiuga lingua sonos articulet et uocem in uerba conformet.

at si nostri animi mentem non recusatis audire, tantum abest, ut nos deo corporalia liniamenta tribuamus, ut animorum etiam decora ipsasque uirtutes, quibus eminere uix concessum est paucis, tantae rei uereamur adscribere. quis enim deum dixerit fortem constantem frugi sapientem? quis probum, quis sobrium, quis immo aliquid nosse, quis intellegere, quis prouidere, quis ad fines officiorum certos actionum suarum decreta dirigentem? humana sunt haec bona et ex oppositione uitiorum existimationem meruerunt habere laudabilem. quis est autem tam optusi pectoris, tam bruti, qui humanis bonis deum esse dicat magnum aut ideo nominis maiestate praecellere quod uitiorum careat foeditate? quicquid de deo dixeris, quicquid tacitae mentis cogitatione conceperis, [*]( 3 non add c\' 8 pupulis Meursius tamquam e codice: populis P pupillis Sab conibere c\' 9 nictare Scib: nectare P 10 «est P 14 uos P corr & 15 labia P 16 monilitate P corr multiiugOB Stewechim 17 at scripsi: ac P om Sab mentem Rigaltius: motum P 19 decora Sab, r: decorpora P decorora cl 20 uereamur Sab: ueremur P 22 aliquid Sab: aliquis P 23 auctionum P corr 25 oppositionem P corr 27 numinis Urs . )

125
in humanum transilit et corrumpitur sensum, nec habet propriae significationis notam quod, nostris dicitur uerbis atque ad negotia humana compositis. unus est hominis intellectus de dei natura certissimus, si scias et sentias nihil de illo posse mortali oratione depromi.

et haec uero prima est uestrorum numinum contumelia, quam de formis et sexibus boni scilicet uindices et religiosi constituistis auctores. illud uero quod sequitur quale est, quod deos nobis inducitis alios fabros, alios medicos, alios lanarios nautas citharistas auloedos uenatores \' pastores et, quod supererat, rusticos? ille, inquit, musicus deus est, et hic alter diuinus est. ceteri enim dii non sunt musici et uentura praedicere inscitia nesciunt atque ignorantia futurorum. obstetriciis ille informatus artibus, medicorum alius institutus est disciplinis. ergone singuli sua in re pollent nec in auxilium uocati alienis possunt in partibus subuenire? hic in sermone facundus est atque in uerborum continuationibus promptus: bardi enim sunt alii nec possunt aliquid scitum, si oratio facienda est, eloqui.