Itinerarium
Anonymous pilgrim of Piacenza
Anonymous pilgrim of Piacenza. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1898.
De quibus locis uenimus Magdalo et Soccoth et a< d) septuaginta duas palmas et duodecim fontes et applicuimus ibi dies duos, fatigati post tantum laborem et heremi uastitatem. In quo loco est castellum modicum, qui uocatur Surandala. Est etiam infra ipsum castellum ecclesia cum synodochium propter transeuntes. Inde uenimus ad locum, ubi filii Israhel transeuntes mare rubro castra metati sunt, et ibi similiter castellum cum synodochio. Et in loco, quo exierunt de mare, est oratorium Heliae. Et transcendentes uenimus in loco, ubi intrarunt in mare, ubi est oratorium Moysi. Ibi est et ciuitas parua, quae appellatur Clysma, ubi de India naues ueniunt. In loco uero, ubi transierunt, fulgus exit de pelago maiore et extenditur intus in multis milibus, qui accessa recessaque habet. Recedente mare apparet omnis subuersio Pharaonis et omnia arma in marmore mutata uidentur. Ibi accepimus nuces uirides, quae de India uenerunt, quas de paradiso credunt homines esse, et qui ex eis gustauerit, satiatur.
Intus autem in ipso pelago modica est insula, in qua est petra uiua, ubi pendent molles ut carnei in modum dactalorum, qui fundent unguentum, quod oleum petrinum appellant, qui [*]( , 2 antyphonam B 4 et inhabitantes B ciuitate B autem] enim B 5 socero BrM octingentos B 6 puplico B 7 de ggipto B C 8 ma dolo et sochot et ad LXXII dalmas B 9 fuimus ibi duos dies B 10 tantam B 11 quod B surandal\'7/ Br 12 sinodocbio B 13 transierunt B 14 rubrum et castra B 15 sinodochio B 16 haeliae Br transeuntes M ad locum B 17 et om. M 18 disina quo B 19 fluuius B 20 intul Br milibus om. B quia Jt 22 marmorem B 23 uirides Duces B de om. Br indj a BrM 24 paradyso M ex eas M 26 dactilorum B )
Et inde uenimus per heremum ad speluncam beati Pauli heremitae, quae uocatur syracumba. Qui fons locum ipsum irrigat. Exinde pergentes uenimus ad caetractas Nili, ubi ascendit aqua ad signum manu hominis facta, et habet gradus XII. Ex utraque parte ipsarum ca<et>ractarum sunt duae ciuitates. quas aedificasse dicunt filias Loth, et una earum dicitur Babilonia. Tunc uenimus per campos Thaneos, et in Nymphy ciuitate et Antino, in qua residebat pharao, ex qua filii Israhel exierunt. In ipsis locis sunt orrea XII Ioseph plena.
In Nymphy fuit templum, quae est modo ecclesia, cuius una porta se clausit ante Dominum nostrum, quando beata Maria cum ipso fuit in Aegyptum, et adhuc non potest aperiri. Ibi uidimus pallium lineum, in quo dicunt illum tempore illo tersisse et idcirco ibi eius remansisse uestigia. Quae imago singulis temporibus adoratur. Sed et nos adorauimus, sed propter splendorem non potuimus in eum intendere. Quia quantum in ipsam effigiem intendis, immutatur in oculis tuis. [*]( 1 pro maxima] proxima Br in qua B impletur B 3 maximeque egroti om. B 5 clisma B 6 misceatur B adulteretur Br quia semper ipsam faceret uirtutem B 8 ciuitatem ipsam B clisma B 10 XIII BM 11 Exinde B cum uoce speluncam\' desinit M 12 haeremitae Br totum locum B inrigat B 16 et om. B 17 babilonia dicitur B campesthaneos B nimphi B 19 horrea B 20 nimfl B quod B 21 eclesiae porta B 22 fugit B aegiptum semper B 23 palleum B cum quo B illo tempore B 24 eius uestigia ibi remansisse B 25 et om. Br 26 in eant B 27 inmutatur B )
Descendentes per Aegyptum uenimus in ciuitatem Athlepi ad sanctum Mennatum, qui multas uirtutes ibi operatur. Inde per stagnum nauigantes Alexandriam uenimus. In ipso stagno uidimus multitudinem corcodrillorum. Alexandria, ciuitas pulchra, populus lenis, sed amatores peregrinorum, haereses multae; ibi enim requiescit Athanasius ipsius ciuitatis episcopus, qui contra Arrium presbyterum ipsius ciuitatis haereticum pro fide Christi certando multa pericula mortis sustinuit temporibus Constans imperatoris Constantini Helenae filio. Ibidem requiescit sanctus Faustus et sanctus Epymachius et sanctus Antonius uel sanctus Maurus et alia multa sanctorum corpora.
Iterum uenientes Hierusolima, ubi ego egrotus per multum tempus iacui, usquedum uidi per uisionem sanctum Antonium et beatam Eufemiam, qui me pariter sanauerunt. Egressi de Hierusolima ueni Ioppen, ubi iacet sancta Thabita, quae dicitur Dorchas. Deinde uenimus Caesarea Philippi, quae turris Stratonis, quae et Caesarea Palestinae uocatur, in qua requiescit sanctus Pampilus et sanctus Procopius et sanctus Cornelius, ex cuius lecto benedictionem tulimus. Inde per Galileam ascendimus et uenimus Damascum, ubi est monasterium, ubi sanctus Paulus conuersus est in uicum, qui uocatur rectus, in quo multae fiunt uirtutes. Deinde Heliopoli, et inde uenimus Emiza, ubi est caput sancti Iohannis baptistae in doleo uitreo, et nos ibi eum intus uidimus et adorauimus. Et inde transeuntes per ciuitates, hoc est per Arissa, Aristosa et Epiphania, uenimus in ciuitate splendidissima Ampamia, in qua est omnis nobilitas Syrorum. [*]( 2 mennanum B ibi om. B 3 stannum B stanno B 7 praecon sbeterium Br presbiterum B 9 staotii imperatoris stantini helenae filio (cum uocabulo stantini\' noua pagina incipit) B 10 epimachus et s. maurus B 12 hierosolimam B 13 antoninum B 15 uenimus B 16 dorcas B cesaream B statonis Br 17 cessarea B requiescunt B 18 pamplius Br 20 ibi eBt B 21 uico B uocatus est B 22 ibi multae uirtutes fiunt B uenimus eliopoli B 24 et uidimus ibi B 25 arissam et aristosam et epiphaniam B hic desinit B )
Inde exeuntes uenimus Antiochia maiore, in qua requiescit sanctus B<ab>yllas episcopus et tres paruuli et sancta Iustina et sanctus lulianus et fratres Machabei, hoc est septem sepulchra, et super uniuscuiusque sepulchrum scripta sunt passiones illorum. Exinde descendimus Mesopotamiam in ciuitate Chalcida. Inde uenimus Carran, ubi natus fuit Abraham, et inde uenimus in ciuitate Barbarisso; ibi requiescit sanctus Bachos, frater sancti Giorgii. Inde uenimus in ciuitate Suran, per qua media ciuitate descendit fluuius Eufrates, qui ibidem per ponte transitur. In ipsa ciuitate passi sunt sanctus Bacchus et sanctus Georgius. Sed sanctus Georgius in ciuitate Tyro requiescit.
Tunc per tanta et talia uidimus loca in miraculis posita. Reuersi post nos per multa castella, per plateas, uicos, uillas uel ciuitates, fatigati ex tam longo itinere, coepimus iter carpere; transeuntes mare uenimus Italiam propriam regionem, adiuuante domino nostro Iesu Christo, pro cuius amore ab hac loca egressi prouidere iuimus tam sua mirabilia, quae ipse inter homines habitans fecit, et beatorum apostolorum, uel quae ante tempus incarnationis suae ex uirgine assumpta olim per patriarchas et prophetas suos fecerat Iesus Christus dominus noster. Viuentes ouantes uenimus Placentiam propria ciuitate nostra, posita super fluuio, qui dicitur Padus, infra iam dicta Italia.
EXPLICIT FELICITER. AMEN. [*]( 11 tyra Br 15 iter] ita Br 16 regionem. Adiunante Br 23 par- Jus Br)