Itinerarium
Anonymous pilgrim of Piacenza
Anonymous pilgrim of Piacenza. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1898.
Procedente beato Antonino martyre una cum collega suo, ei eo quod ciuitatem Placentiam egressus est, in quibus locis per regnum conatus est ire, uestigia Christi sequentes et miracula sanctorum prophetarum prouidere coeperunt. Ita exeuntibus nobis de Constantinopolim uenimus in insula Ciprum in ciuitate Constantia, in qua requiescit sanctus Epiphanius. Ciuitas pulchra, dilitiosa, ornata palmis dactalorum. Dein uenimus partibus Syriae in insula Santaritus ad Tirum.
Tunc uenimus Tholomaida, ciuitate onesta, monasteria bona.
Tholomaida permanet contra ciuitatem milia sei in castm Samaritanorum, miliario a Sugamina. Sub monte Carmelo super ipsa castra miliario semis monasterium Helysaei prophetae, ubi ei occurrit mulier, cuius filium suscitauit in monte Carmelo. Ibique est petra modica, rotunda; quando exagitatur, sonat, quia solida est. Talis autem est uirtus petrae illius, ut, si suspensa fuerit mulieri uel cuicumque animali, iactum numquam faciet, et a ciuitate sex aut septem milia personat.
De Tholomaide maritima uenimus in finibus Galileae in ciuitatem, quae uocatur Neocesarea. In qua adorauimus amola et canestellum sanctae Mariae. In quo loco erat cathedra, ubi [*](Titulus deest B 6 sanctorum om. B 7 constantinopoli litt. m erasa Br insulam cyprum B 8 ciuitatem constantinam B epyphanius Br 9 pnlcra deliciosa B dactilarum B Deinde B 10 in partes siriae B in insulam B tyrum B 11 ptholomaidam B ciuitatem honestam et B 12 ptholomaida manet B miliaria B castris B 13 cannell/lo B 14 ipsum castrum B elysei B 15 occurrit ei B 16 est om. B 17 uirtus est B 18 supensus B aut B 19 milaria B 20 ptholomaida B fines B 21 neocessarea B amula B 22 canistellum B ) [*]( 13* )
Et inde uenimus in partibus Syriae, ubi requiescit sanctus Leontius, quae ciuitas tempore Iustiniani imperatoris subuersa est a terrae motu cum aliis ciuitatibus. Venimus exinde Bibolo, quae et ipsa ciuitas cum hominibus subuersa est. Exin in ciuitate Triari, quae et ipsa subuersa est. Deinde uenimus in ciuitate splendidissima Beritho, in qua nuper fuit studium litterarum, quae ciuitas subuersa fuit. Dicente nobis episcopo ciuitatis, quia cognitae fuerant personae excepto peregrinis, qui ibi perierant. Ipsa ciuitas iacet sub montana Libani.
A Berito uenimus Sidonem, quae ex parte ruit et ipsa adheret Libano, homines in ea pessimi; illic currit fluuius Asclepius, et fons, unde surgit, stat. De Sydone uenimus Sareptha, quae ciuitas modica et ualde christiana est; in qua est caenaculum illud, quod factum fuerat Haeliae, et lectum, ubi recubuit, et alueus marmoreus, ubi illa uidua fermentauit, in quo loco multa offeruntur et uirtutes multae fiunt. Exeuntibus nobis de Sareptha uenimus in ciuitate Tyro; a Tyro usque Sareptha continue milia septem. Tyrus ciuitas, homines potentes, uita pessima, tanta luxuria, quae dici non potest. Ginetia publica, olosericum et diuersa genera telarum.
At uero de Tyro uenimus in ciuitatem Nazareth, in qua [*]( 1 miliario III B 2 acubnimus B 3 acubitu B 4 Ex quibus om. B idriae B ibi om. B 5 humerura plenam B optuliB 6 lauimusB 7 Ex- inde B partes B 9 a 0111. B bibilo B 10 Exin-est om, B 11 ciuitatem aplendidiasimus ab eritho B 13 fuit] est B 14 cui cognitae B quae B 16 beritho B sydonem B 18 inde B stat om. B sareptam B 19 in qua cen. B 20 helyae B 21 loco uiitutes multae fiunt et illuc multa offeruntur B 22 sarepta B 23 ciuitatem B sareptam B continua miliaria B 24 habet homines B 25 tantae luxuriae quantae B genetia puplica B 27 post Tyro magna lacuna in cod. B )
De Nazareth uenimus in monte Tabor, qui mons exiit in medio campestri, terra uiua, tenens circuitum milia VI, ascensum milia Illa, sursum ad unum miliarium planum, in quo sunt tres ecclesiae-, ubi dictum a discipulo est: Faciamus hic tria tabernacula). In circuitu diuersae ciuitates, quae in Regum leguntur. De Tabor uenimus ad mare Tyberiadis in ciuitatem, quae alio tempore appellata est Samaria, modo uero dicitur Neapolis, in qua puteus est, ubi Dominus a muliere Samaritana aquam petiit, et ibi facta est basilica sancti Iohannis, et ipse puteus est ante cancellos altaris et situla, de qua dicitur, quod Dominus biberit, et multi aegri ibi ueniunt et sanantur.
Deinde uenimus in ciuitate Tyberiade, in qua sunt termae salsae. Nam aqua maris ipsius dulcis est, quae mare circat milia VIII. Deinde uenimus in Capharnaum in domo beati Petri, quae est modo basilica. Inde transeuntes per castra uel uicos aut ciuitates uenimus ad duos fontes, scilicet Ior et Dan, quae in unum confluunt et uocitatur Iordanis. Paruus ingreditur [*]( 18 Matth. 17, 4 Marc. 9, 5 Luc. 9, 33 ) [*]( 8 nt* om. Br non om. Br 18 miliarium. Planum Br )
Et tunc descendimus per Galileam iuxta Iordanen transeuntes multas ciuitates, quae leguntur, uenimus in ciuitate metropoli Galileae, quae uocatur Scitopolis, in monte posita, ubi sanctus multas operatur uirtutes. Exinde descendimus per alia loca Samariae et Iudeae in ciuitate Sabastea, in qua requiescit Heliseus propheta. Descendentes per campestria, ciuitates uel uicos Samaritanorum et plateas, unde transiuimus, uenientes post nos Iudaei, cum paleas uestigia nostra incendentes. Tanta illis est exsecratio utrisque; Christianis quidem responsum faciunt. Attamen, ut, quod ab illis emere uis, non tangas, priusquam pretium des; quod si tetigeris et non comparaueris, mox scandalizabuntur. Nam foris uico habent condoma una posita, qui ipsius faciunt responsum; nummos autem non accipiet de manu tua, sed tu in aqua proicies eos et denuntiant tibi, quando ingrediaris. Tunc uero noli expuere; si [*]( 3 transiuiaimuB, sed ead. m. corr. Br 26 Attamen. Hic denuo incipit B ut om. B non tangas post des coll. B 27-conparaberis B 28 foris uico habent om. B comdoma B 30 accipiunt B aquam B 31 Tn uero B . )
Deinde uenimus in loco, ubi Dominus de quinque panibus et duobus piscibus quinque milia hominum satiauit extra paruulis et mulieribus, extensa campania, oliueta et palmeta. Exinde uenimus ad locum, ubi baptizatus est Dominus. In ipso loco filii Israhel transierunt Iordanem et filii prophetarum perdiderunt securem. Et ex ipso loco Helias assumptus est in caelum ibique mons Hermon modicus, qui legitur in psalmo. Ad pedes montis ipsius ascendit de fluuio nubes; ora prima, oriente sole Hierusolimam uenit super basilicam, quae est in Syon, et super basilicam sanctae Mariae ad sancta Soffia, quae fuit praetorium, ubi auditus est Dominus. Super his locis descendit ros sicut pluuia et colligunt eam medici et in ipso quocuntur omnes confectiones per synodochia. Nam multi languores sanantur ibi, ubi cadit ipse ros; ipse est enim ros, de quo propheta canit Dauid: Sicut ros Hermon, qui descendit in Syon. In illa ripa Iordanis est fons, ubi baptizabat sanctus Iohannes; inde usque Iordane milia duo. In ipsa ualle inuentus est Helyas, quando ei coruus deferebat panem et carnes. In circuitu autem uallis ipsius multitudo heremitarum.
Et ibi prope est ciuitas, quae uocatur Salamiada, ubi remanserunt duo semis tribus Israel, priusquam transirent Iordanem, in quo loco sunt termae ex se leuantes, quae uocantur termae Moysi. Ubi etiam et leprosi mundantur, et ibi est dulcissimus aquae fons, quae bibitur pro catarcium et multos sanat languores. Non longe a mare salinarum, in qua Iordanis ingreditur [*]( 9 Psalm. 41, 7 17 Psalm. 132, 3 ) [*]( 2 ingredientur, corr. ead. m. B uicum B 3 locum B 4 exclptis B 5 ibi sunt oliueta B 6 Et in B 7 loco om. B 8 helyas B 9 mons est B modicus om. B 11 et ierosolimam ueniet B 12 sanctam sophiam B 13 haec loca B 14 ea B ex ipso coquuntur B 16 ipse est enim ros om. B 19 iordanem miliaria B 24 thermae B ex se leuantes om. B thermae B 25 et om. B et om. B 26 qui B pro catartico B 27 autem mare B in quod B )
Tenuimus theophania iuxta Iordane, et ibi fiunt mirabilia, ubi baptizatus est Dominus, in ipsa nocte. Est ibi tumulus cancellis circumdatus, et in loco, ubi redundat aqua in alueum suum, posita est crux lignea intus in aquam ex utraque parte marmoris. In uigiliis theophaniae grandes fiunt uigiliae, populus infinitus, et quarta aut quinta uice gallo canente fiunt uigiliae. Completis matutinis primo diluculo surgentes procedunt ministeria sub diuo, et diaconi tenentes sacerdotem descendit sacerdos in fluuium, et ora qua coeperit benedicere aquam, mox Iordanis cum magno rugitu post se reuertitur, et stat aqua superior in se, usquedum baptismus perficitur; inferior uero fugit in mare dicente psalmista: Mare uidit et fugit, Iordanis conuersus est retrorsum. Tunc omnes Alexandrini habent ibi suas naues cum hominibus habentes colaphos plenos aromatibus et balsamo. Et hora, qua benedixerint fontem, antequam incipiant baptizare, fundunt illos colaphos in fluuium [*]( 23 Psalm. 113, 3 ) [*]( 1 subtus-Gomorra om. B 2 mare orn. B 3 medium septembrem B 4 lauantur in ipsis thermis B 5 parmitia B 6 lingua B natare possnnt B neque-potelt om. B 7 in illud proicitnr B 9 miliaria B a om. B 10 heremite multi B 12 theophaniam B iordanem B mirabilia multa B 15 aqua B 16 grades Br 19 diuum B 20 hora B 21 rugitu] strepitu B 23 uidit om. B 25 nanee suos (sic) B 26 Et om. B benedixerunt B )
In illa uero ripa Iordanis est spelunca. in qua sunt cellulae VII cum septem puellis, que ibi infantulae mittuntur. Et cum aliqua ex eis mortua fuerit, in ipsa cellula sepelitur. Et alia cellula inciditur et mittitur ibi alia puella, ut numerus stet, et habent foris, qui eis cibaria preparet; in quo loco magno cum timore ingressi sumus ad orationem, nullius ibi faciem uidimus. In ipso loco dicitur esse sudarium, quod fuit super caput Iesu. Non multum longe a Iordane, ubi baptizatus est Dominus, est monasterium sancti Iohannis ualde magnum, in quo sunt sinodochia duo. In ista uero uel in illa ripa Iordanis per loca submontana inueniuntur serpentes, de quibus conficitur tyriaca; inde uenimus ad Iordanem.
De Iordane usque Hiericho milia VI; Hiericho autem in oculis hominum ita uidetur ut paradisus. A terre motu muri diruti; domus Raab stat et est sinodochium, sed et cubiculum, de quo exploratores deposuit, oratorium est sanctae Mariae. Lapides uero illi, quos leuauerunt filii Israel de Iordane, non longe a ciuitate Hiericho positi sunt in basilica post altare. Et ante basilica campus ager Domini, in quo Dominus manu propria seminauit ferens satum quasi modia tria. Qui etiam [*]( 1 tollent inde B 8 omnes om. B 4 sindonibus et aliis multis speciebus B 5 Haec omnia dum perficiuntur B in proprium reuertitnr alueum B 6 iordanis surgit id est B 9 VII cellulae B quae illuc B 11 ibi] in eam B 12 et om. B preparant B In quem locum B cum magno timore B 14 uidimus in ipso loco. Dicitur ibi esse B 15 Non longe multum, ubi baptizatus est dominus in iordane B 18 inuenientur B 19 tiryaca B 20 miliaria B autem om. B 21 esse ut paradysus B 24 israhel B 25 Hiericho om, B 26 basilicam B campus om. B 27 satis B )
: At uero fons aquae, quem indulcauit Heliseus propheta, inrigat omnem Hiericho, ubi nascitur uinum potiscon, qui febricitantibus datur; ibi nascitur dactalum de libra, ex quibus mecum in prouintia adduxi et dedi inde unum domno Paterio patritio. Ibi nascitur caedrus de libras quadraginta et uirga fassioli duo pede longa; ibi est et uitis, unde in ascensione Domini plenas cistras racemis in monte Oliueti uenales sunt et inde pentecosten mixtum exinde plena colata proponuntur.
Exeuntibus nobis de Hiericho uenimus contra Hierusolimam; non longe a Hiericho est illa arbor, in qua Zacheus ascendit, ut uideret Dominum. Quae arbor infra oratorium inclusa est et per tectum desuper sicca uidetur. Igitur exeuntes de Hiericho uenimus contra occidente in sinistra manu et intrauimus uillis Sodomae et Gomorre. Super qua prouintia descendit semper obscura nubes cum odore sulphureo. Nam quod dicunt homines de uxore Loth, eo quod lingendo ab animalibus minuatur, mendacium est, sed stat in statu, quo fuit.
Ascendentes de montana Hierusolimorum uenimus Baoridem. Inde reuertentes ad sinistram ad oppida montis Oliueti uenimus in Bethania ad monumentum Lazari. Nam respicientes ualles illas et perambulantes monasteria multa mirabiliorum loca uidimus clausam multitudinem in monte Oliueti uirorum ac [*]( 2 mense om. B 3 reliquiis (sic) messibus B 6 potissimum quod B 7 de libra om. B 8 in prouincia duxi B inde om. B 9 patricio B de libras quadraginta om. B 10 fassiola duorum pedum longa B . 11 plenae canistrae racemis B 12 et in pentecosten B plana B un proponitur, sed corr. ead. m, B 13 hierosolimam B 14 a hierico Br ab hiericho B 15 dominum] iesum-B est inclusa B 17 occidentem in sinistram manam B ualles B 18 quam prouinciam B 20 eo om. B muniatur Br 22 montanis B hierosolimorum B post Baoridem erasurn est ponte B 23 ad sinistram om. B opida B 24 in bethaniam B 25 et mirabiliorum B et expunxit Br 26 oliuarum B)
Descendentes de monte Oliueti uenimus in uillam Gethsemani in loco, ubi traditus est Dominus. In quo sunt tria accubita, in quae ille accubuit et nos pro benedictione accubuimus, et in ipsa ualle est domus sanctae Mariae, de qua eam dicunt ad caelos fuisse sublatam. Et ipsa uallis Gethsemani ibidem uocatur Iosaphat. In dexteram partem porte est oliuetum et ficulnea, in qua se ludas laqueo se suspendit, hoc est ad portam Hierusalem. Cuius taleas stat munita petris; porta ciuitatis, quae coherit portae speciosae, quae fuit templi, cuius liminare et tribulatio stat.
Clinantes proni in terram ingressi sumus in sanctam ciuitatem, in qua adorantes Domini monumentum; quoniam ipsud monumentum, in quo corpus Domini positum fuit, in naturale excisus est petra. Lucerna hydria, quae illo tempore ad caput eius posita fuerat, ibidem ardet die noctuque. Ex qua benedictionem tulimus et recomposuimus ea. In quo monumento deforis mittitur terra, et ingredientes benedictionem tollunt. Lapis uero, unde clausum fuit monumentum, ipsud est ante illius monumento. Color uero petrae, quae excisa est de Golgotha. Nam ipsa petra ornata est ex auro et gemmis et in postmodum de ipsa petra factum est altare in loco, ubi crucifixus est Dominus. Petra uero monumenti uelut molaris et est infinitae ornata; uirgis ferreis pendentes brachialia, [*]( 2 copiosam multitudinem et cellulam B 4 corpora sanctorum B 6 gessemani B 7 in locum ubi dominus traditus est B 8 acubita B acnbuit B in quibus B 9 uillae B 10 geasemani B 11 uocatus est B in dextra parte B 13 tale adstat munitae B 14 coheret B 16 Inclinantes nos B 17 quG ipsum B 18 in naturali excisum est petra B 19 ydriae B 21 eam B 22 ingredientes deforis benedictionem portantB 23 ipsum est ante monumentum itlud B 24 de petra GolgothaB 26 in ante postmodum om. B 28 in fine ornata ex auro et gemmis B )
A monumento usque Golgotha sunt gressi LXXXta. Ab una parte ascenditur per gradus, unde Dominus ascendit ad crucifigendum. Nam et in loco, ubi fuit crucifixus, apparet cruor sanguinis, et in ipso latere petrae est altare patriarchae Abraham. In quo ibat offerre Isaac, quando temptauit eum deus. Ibi et Melchisedec hobtulit sacrificium Abrahae, quando reuertebatur cum uictoria a caede Amalech. Tunc ibidem dedit ei Abraa omnem decimationem in hostias. Iuxta ipsum altare est cripta, ubi ponis aurem et audis flumina aquarum, et iactas pomum aut quod natare potest, et uadis ad Solua fonte et ibi eum suscipiens. Inter Syna et Golgotha credo est miliarium. Nam Hierusolima aquam uiuam non habet praeter in Solua fonte.
De Golgotha usque ubi inuenta est crux sunt gressi L; in basilica Constantini coherentem circa monumentum uel Golgotha in atrio ipsius basilicae est cubiculum, ubi lignum crucis reconditum est, quem adorauimus et osculauimus. Nam et titulus, qui super caput Domini positus fuerat, in quo scriptum est: Iesus Nazarenus, rex Iudaeorum) tenui in manum et osculaui. Quod lignum crucis de nuce est. Procedente uero sancta cruce ad adorandum de cubiculo suo et ueniente in atrio, ubi adoratur, eadem ora apparet in caelo stella et uenit [*]( 1 murena B 2 belthei B 3 Ipsum omisso et B aedae] medie B 5 A monumento uero B 6 per ascenditur gradus B hubi B 7 ubi om. B 8 petri B 9 in quod B 10 obtulit B 11 amalec B 12 Abraa om. B post decimationem rasura complur, litt. B illud B 18 9 ponis, sed exp. I. a B 14 aut aliud quod B uades B siloam fontem B 15 suscipies B syna] siloam B 16 esse B 17 praeter siloam fontem B 18 usque ad locum B gressus B 19 basilicae B 20 otrio Br 21 osculabimus B 22 capud B positus] pot Br 28 in manu B 24 de nucis B 26 atrium B hora B stella in caelo B ueniet B )