Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Hanc professionem oratorum forensium, πολιτικῆς μορίου εἴδωλον (id est civilitatis particulae umbram) vel adulationis partem quartam esse definit Platonis, Epicurus autem κακοτεχνίαν nominans[*](Inominans, V; annominans, Clark, c. c.) inter artes numerat malas. Tisias suasionis opificem esse memorat assentiente Leontino Gorgia.

Quam a veteribus ita determinatam, orientalium quorundam versutia ad usque bonorum extulit odium, unde etiam retinaculis temporis praestituti frenatur. Ergo absolutis super eius indignitate perpaucis,[*](perpaucis, Baehrens; paucis, V.) quam in illis partibus agens expertus sum, ad coeptorum cursum regrediar institutum.

Florebant elegantiae priscae patrociniis tribunalia, cum oratores concitae facundiae, attenti studiis doctrinarum, ingenio fide copiis ornamentisque dicendi pluribus eminebant, ut Demosthenes, quo dicturo concursus audiendi causa ex tota Graecia

v3.p.322
fieri solitos monumentis Atticis continetur, et Callistratus, quem nobilem illam super Oropo causam (qui locus in Euboea[*](Boeotia sugg. by Clark; Euboea, WAG; eubda, V.) est) perorantem, idem Demosthenes, Academia cum Platone relicta, sectatus est: ut Hyperides et Aeschines et Andocides et Dinarchus et Antiphon ille Rhamnusius, quem ob defensum negotium omnium primum antiquitas prodidit accepisse mercedem.