Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Periit autem in Francia postea, quam dum internecive vastando perrupit avidius, oppetit, Mallobaudis[*](Mallobaudis, ind.;Mello-, MV; Mel-, the other MSS. ) bellicosi regis insidiis circumventus. Post foedus tamen sollemni ritu

v3.p.318
impletum, Treveros Valentinianus ad hiberna discessit.

Haec per Gallias et latus agebantur arctoum. At in eois partibus alto externorum silentio, intestina pernicies augebatur, per Valentis amicos et proximos, apud quos honestate utilitas erat antiquior. Navabatur[*](nouabatur, V.) enim opera diligens, ut homo rigidus audire cupiens lites, a studio iudicandi[*](iudicandi, MV; indicandi, K; diiudicandi, sugg. by Clark.) revocaretur, metu ne ita ut Iuliani temporibus, defensione innocentiae[*](innocentiae, H. Michael; innocentia, MV.) respirante, frangeretur potentium tumor, assumpta licentia latius solitus evagari.

Ob haec et similia, concordi consensu dehortantibus multis, maximeque Modesto, praefecto praetorio, regiorum arbitrio spadonum exposito, et subagreste ingenium, nullis vetustatis lectionibus[*](lectionibus, V2; legationibus, MV.) expolitum, coacto vultu fallente, et asserente, quod infra imperiale columen causarum essent minutiae privatarum; ille ad humilitandam celsitudinem potestatis negotiorum examina spectanda[*](Fraag. M ends with spec ) instituta esse arbitratus (ut monebat),

v3.p.320
abstinuit penitus, laxavitque rapinarum fores quae roborabantur in dies, iudicum advocatorumque pravitate sentientium paria, qui tenuiorum negotia militaris rei rectoribus, vel intra palatium validis venditantes, aut opes aut honores quaesivere praeclaros.