Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Et proelio atroci commisso, ferocientibus barbaris ultra modum, aciem rotundo[*](in rotunda, V; in del. as dittogr. by Clark (cf. xxiii. 4, 14); rotundo, A.) habitu figuratam opponit, adeoque Isaflenses pondere catervarum urgentium[*](ingruentium (cf. Tac., Ann. ii. 11, 4), Walter; ingentium, V.) inclinati sunt, ut plurimi caderent, et ipse Firmus ferox et saepe in suam perniciem[*](perniciem, W2G; lac. after perniciem, Her.; pernicionem (without lac.), V.) praeceps equo auferretur in fugam, per saxa et rupes discurrere citius assueto, Mazuca vero frater eius caperetur letaliter saucius.

Qui Caesaream mitti dispositus, ubi saeva inusserat monumenta facinorum pessimorum, dilatato vulneris hiatu discessit. Caput tamen eius avulsum residue

v3.p.272
integro[*](integro corpore, Her.; incorpore, V.) corpore, cum magno visentium gaudio urbi illatum est ante dictae.

Post haec Isaflensium gentem, quae obstitit, superatam dux nobilis incommodis multis (ut aequitas poscebat) afflixit. Ibi Evasium potentem municipem, Florumque eius filium, et quosdam alios per secretiora consilia temeratorem quietis iuvisse confutatos aperte, flammis absumpsit.

Exindeque pergens interius, nationem Iubalenam spiritu aggressus ingenti, ubi natum Nubelem patrem didicerat Firmi, repulsus altitudine montium et flexuosis angustiis, stetit. Et quamlibet facto in hostem impetu pluribusque peremptis aperuerit viam, formidans tamen sublimia collium ad insidiandum aptissima, ducens suos incolumes, revertit ad Audiense castellum: ubi Iesalensium gens fera semet dedidit[*](dedidit Bentley; dedit, V.) voluntaria, auxilia praestare spondens et commeatus.

His et eius modi gloriosis actibus exsultans amplissimus ductor, ipsum otii turbatorem petebat valido virium nisu, ideoque prope munimentum nomine Medianum diu consistens, per multas prudentesque sententiarum vias eundem sibi prodi posse sperabat.

Haecque cogitationibus anxiis, altioreque prospiciens cura, rursus ad Isaflenses hostem comperit revertisse; quos nihil moratus, ut antea, agminibus adoritur incitatis. Cui rex Igmazen nomine spectatus per eos tractus opibusque insignis, progressus obviam confidenter: Cuius loci es tu

v3.p.274
inquit vel quid acturus huc venisti? responde. Quem Theodosius fundata mente intuens torvum: Comes, ait, Valentiniani sum (orbis terrarum domini) ad opprimendum latronem funereum missus; quem nisi statim reddideris, ut invictus statuit imperator, peribis funditus cum gente quam regis. Quo audito Igmazen post convicia multa, quae congessit in ducem, ira doloreque perculsus abscessit.

Et secutae principio lucis, utrimque occursurae sibi ad confligendum processerunt acies minacissimae, et barbarorum viginti paene milia in ipsis locata sunt frontibus, occultatis pone terga subsidialibus globis, ut assurgentes paulatim nostros multitudine clauderent insperata: hisque Iesalenses auxiliares accessere quam plures, quos adiumenta et commeatus nostris docuimus promisisse.

Contra Romani, quamvis admodum pauci, tamen fortibus animis, victoriisque antegressis elati, densetis[*](densetis, E, Eyssen.; densatis, G; desetis, V.) lateribus, scutisque in testudinis formam cohaerenter aptatis, restiterunt gradibus fixis, et a sole orto usque ad diei extimum pugna protenta, paulo ante vesperam visus est Firmus, equo celsiori insidens, sago puniceo porrectius panso, milites clamoribus magnis hortari, ut dedant Theodosium opportune, truculentum eum appellans et dirum, et suppliciorum saevum repertorem, si discriminibus eximi vellent, quae perferebant.