Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Primo intro vocatus[*](uocatus, W2, C. F. W. M.; uocatur, N2A; uocatu, VWG.) post interrogatiunculas leves, Pergamius, a Palladio (ut dictum est) proditus, quaedam imprecationibus praescisse nefariis, sicut erat impendio eloquentior, et in verba periculosa proiectus, inter ambigentes iudices, quid prius quaeri debeat quidve posterius, dicere audacter exorsus, multa hominum milia quasi consciorum sine fine[*](fine, added in G; V omits.) strependo fundebat, modo non ab extremo Atlante magnorum criminum arguendos poscens aliquos exhiberi. Quo (ut consarcinante nimis ardua) morte multato, aliisque gregatim post

v3.p.202
occisis, ad ipsius Theodori causam quasi ad[*](ad, W2AG, deleted by Novák; odolympico, V.) Olympici certaminis pulverem pervenitur.

Eodem die inter complura alia hoc quoque evenerat triste, quod Salia, thesaurorum paulo ante per Thracias comes, cum de vinculis educitur audiendus, et calceo inserit pedem, quasi ruina incidentis immensi terroris repente perculsus, animam inter retinentium manus efflavit.

Constituto itaque iudicio, et cognitoribus praescripta ostentantibus legum, sed ex voluntate dominantis moderantibus[*](moderantibus, V; ponderantibus, Pet.) momenta causarum, horror pervaserat universos. Totus enim devius ab aequitate dilapsus, iamque eruditior ad laedendum, in modum harenariae ferae, si admotus quisquam fabricae diffugisset, ad ultimam rabiem saeviebat.

Inducti itaque Patricius et Hilarius, ordinemque replicare iussi gestorum, cum inter exordia variarent, fodicatis lateribus, illato tripede quo utebantur, adacti ad summas angustias, aperiunt negotii fidem, ab ipsis exordiis replicatam.[*](replicatam, V; replicati, Novák.) Et prius Hilarius: