Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Inde factum est ut clementiae specie penatibus multi protruderentur insontes, praeceps[*](preceps, V; praecipites, Gardt.) in exsilium acti, quorum in aerario bona coacta et ipse ad quaestus proprios redigebat, ut damnati cibo precario victitarent, angustiis formidandae paupertatis attriti, cuius metu vel in mare nos ire praecipites suadet Theognis poeta vetus et prudens.

Quae etiam si recta fuisse concesserit quisquam, erat tamen ipsa nimietas odiosa. Unde animadversum est recte hoc definitum,

v3.p.200
nullam esse crudeliorem sententiam ea, quae est (cum parcere videtur) asperior.

Igitur cum praefecto praetorio summatibus quaesitis in unum, quibus cognitiones commissae sunt, intenduntur eculei, expediuntur pondera plumbea, cum fidiculis et verberibus, resultabant omnia truculentae vocis horroribus, inter catenarum sonitus Tene, claude, comprime, abde[*](abde, V; adde, Momm. (cf. Livy, xxvi. 16, 3); obde, Her. (cf. Prud., Perist. v. 95).) ministris officiorum tristium clamitantibus.

Et quoniam addici[*](addici, G; abdi, Momm.; addi, V.) post cruciabiles poenas vidimus multos, ut in tenebrosis rebus confusione cuncta miscente, summatim quia nos penitissima gestorum memoria fugit, quae recolere possumus, expeditius absolvemus.