Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Quidam ex his (licet rari) aleatorum vocabulum declinantes, ideoque se cupientes appellari potius[*](potius, addidi, c.c.) tesserarios[*](tesserarios, G; tablistas, Her.; appellarit (lac. 9 letters) s, V.) : inter quos tantum differt, quantum inter fures atque[*](atque, Novák, c.c.; esst et, Her.; et, V) latrones. Hoc tamen fatendum est, quod cum omnes amicitiae Romae tepescant, aleariae solae, quasi gloriosis quaesitae sudoribus, sociales sunt et affectus nimii[*](adfectus nimii, Her.; adfectu nimio, G; adfecti nimis, V.) firmitate plena conexae: unde quidam ex his gregibus inveniuntur ita concordes, ut Quintilios esse existimes fratres. Ideoque videre licet ignobilem artis tesserariae callentem arcana, ut Catonem Porcium ob repulsam praeturae, nec suspectam antea nec speratam, incedere gravitate composita maestiorem, quod[*](Frag. M begins here; see Clark's ed. for numerous variants; also cf. Robinson (see Preface).) ei in maiore convivio vel consessu proconsularis quidam est antelatus.

Subsident aliqui copiosos[*](copiosos, Gruter ex cod. Fauchetii; curio sos, MV.) homines senes aut iuvenes, orbos vel caelibes, aut etiam uxores habentes seu[*](seu, Momm.; siue, T; sine liberis, W2HN2; se, MV.) liberos (nec enim hoc titulo discrimen aliquod observatur), ad voluntates condendas allicientes eos

v3.p.152
[*](praestrigiis, Léfstedt; eos praestigiis, Val.; potest regns (-nis, M2), M; p. regiis, V.) miris: qui cum, supremis iudiciis ordinatis, quaedam[*](quaedam, Her.; quae bant, M; quaebant, V.) reliquerint his quibus morem gerendo testati sunt, ilico pereunt, ut id impleri sorte fatorum operante[*](operantenec facile possit. testari (operientem, YT1, del. Novák), Pet.; putes, Eyssen. omitting nec.; puteos, MV.) nec putes, nec facile possit aegritudo testari nec funus comitatur his quisquam.

Alius cum dignitate (licet mediocri), cervice tumida gradiens, notos antea obliquato contuetur aspectu, ut post captas Syracusas existimes reverti[*](reuerti, Novák; reuerti M. (Marcellum), G; reuertimus marcellum, MV.) Marcellum.

Multi apud eos negantes esse superas potestates in caelo, nec in publicum[*](publicum, C. F. W. M.; publico, MV.) prodeunt nec prandent nec lavari arbitrantur se cautius posse, antequam ephemeride scrupulose sciscitata didicerint, ubi sit verbi gratia signum Mercurii, vel quotam Cancri sideris partem polum discurrens obtineat luna.

Alius si creditorem suum flagitare molestius adverterit debitum, ad aurigam confugit, audentem omnia praelicenter, eumque ut veneficum curat urgeri: unde non nisi reddita cautione, dispendioque afflictus gravi discedit. Et additur huic,

v3.p.154
debitorem voluntarium includit ut proprium, nec ante eius professionem absolvit.

Parte alia uxor, ut proverbium loquitur vetus, eamdem incudem diu noctuque tundendo, maritum testari compellit, hocque idem ut faciat uxor, urget maritus instanter: et periti iuris altrinsecus assciscuntur, unus in cubiculo alter eius aemulus in triclinio, repugnantia tractaturi: eisdemque subseruntur genitalium fatorum[*](fatorum interpretes, Her.; extorum interpretes, G; extoruith (lac. 4 letters, M, of 7, V) terpraeter, MV.) interpretes controversi, hinc praefecturas profusius largientes, et sepulturas divitum matronarum; inde ad exsequias virorum iam[*](iam, added by Novák; iam iam, Val.; insignium, Clark; fama, MV.) adventantes necessaria parari oportere iubentes[*](iubentes, Gardt.; inuentes, MV.) : et testatur[*](testatur ancilla, Her.; testatura (lac. 4 letters, M; 11, V) ancillas, MV.) ancilla suapte natura pallidior, spiritu[*](pallidior, spiritu, Her.; pallidi (lac. at end of line, M) aspirati, MV.) pridie consumpto defuncta --- um Roma atque,[*](atque, Her. (lac. 9 letters, M; 15, V) um romaque, M V.) ut Tullius ait: Nec in rebus humanis quicquam bonum[*](bonum, G (M in margin); bos (lac. 2 letters at end of line, M; no lac. in V) nouunt, MV.) norunt nisi quod fructuosum sit: amicos tamquam pecudes eos potissimum diligunt, ex quibus se sperant maximum fructum esse capturos.

Cumque mutuum illi quid petunt, soccatos ut[*](soccatus ut, C. F. W. M.; soccos et, MV.) Miconas videbis et Lachetas: cum adiguntur ut

v3.p.156
reddant, ita et turgidos, ut Heraclidas illos Cresphontem et Temenum putes. Hactenus de senatu.

Nunc ad otiosam plebem veniamus et desidem. In qua nitent, ut nominibus cultis, quidam calceorum expertes, ut Messores[*](Messores, Her.; cimessores, MV.) Statarii Semicupae et Serapini, et cum Gluturino et Trulla, et Lucanicus cum [*](Porclaca, rest. by Nissen; Pordaca, mss. (porclaca, V, M, Robinson).) et Salsula, similesque innumeri.

Hi omne quod vivunt, vino et tesseris impendunt et lustris, et voluptatibus et spectaculis: eisque templum et habitaculum et contio et cupitorum spes omnis Circus est maximus: et videre licet per fora et compita et plateas et conventicula, circulos multos collectos in se controversis iurgiis ferri, aliis aliud (ut fit) defendentibus.

Inter quos hi qui ad satietatem vixerunt, potiores auctoritate longaeva, per canos[*](cans, Val.; ianos, V.) et rugas[*](rugas, Val.; Eponam, Gardt.; rogant, V.) clamitant saepe, rem publicam stare non posse, si futura concertatione, quem quisque vindicat, carceribus non exsiluerit princeps, et inominalibus[*](inominalibus, Harmon; funal ibus, Val.; prin (lac. 13 letters) nominabilis, MV (l from s, V).) equis, parum cohaerenter circumflexerit metam.