Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Quo viso maiore fiducia[*](maiore fiducia, G; more fiduciae, Pet.; more fiducia, V.) Valentinianus exultans, corona indumentisque supremae fortunae ornatum, filium osculatus, iamque fulgore conspicuum, alloquitur advertentem quae dicebantur.

En, inquit, habes, mi Gratiane, amictus, ut speravimus omnes, augustos, meo commilitonumque nostrorum arbitrio, delatos ominibus faustis. Accingere igitur pro rerum urgentium pondere, ut patris patruique collega, et assuesce impavidus penetrare cum agminibus peditum gelu pervios Histrum et Rhenum, armatis tuis proximus stare, sanguinem spiritumque considerate pro his

v3.p.42
impendere quos regis, nihil alienum putare, quod ad Romani imperii pertinet statum.[*](statum, Her.; salutem, Haupt; latus, V.)

Haec pro tempore praecepisse sufficiet, cetera monere non desinam. Nunc reliqui vos estis, rerum maximi defensores, quos rogo et obtestor, ut accrescentem imperatorem fidei vestrae commissum, servetis affectione fundata.

His dictis sollemnitate omni firmatis, Eupraxius (Caesariensis Maurus) magister ea tempestate memoriae, primus omnium exclamavit: Familia Gratiani hoc meretur statimque promotus quaestor multa et prudentibus aemulanda bonae fiduciae reliquit exempla, nusquam a statu naturae discedens intrepidae, sed constans semper legumque similis, quas omnibus una eademque voce loqui in multiplicibus advertimus causis: qui tunc magis in suscepta parte iustitiae permanebat, cum eum recta monentem, exagitaret minax imperator et nimius.

Consurrectum est post haec in laudes maioris principis et novelli, maximeque pueri, quem oculorum flagrantior lux commendabat, vultusque et reliqui corporis iucundissimus nitor, et egregia pectoris indoles: quae imperatorem implesset cum veterum lectissimis comparandum, si per fata proximosque

v3.p.44
licuisset, qui virtutem eius etiam tum instabilem obnubilarunt[*](obnubilarunt, C, vulgo; adnubilarunt, N; adnubilabant, EAG; alinubilarunt, V.) actibus pravis.

In hoc tamen negotio, Valentinianus morem institutum antiquitus supergressus, non Caesares sed Augustos germanum nuncupavit et filium, benevole satis. Nec enim quisquam antehac adscivit sibi pari potestate collegam, praeter principem Marcum, qui Verum, adoptivum fratrem, absque diminutione aliqua maiestatis imperatoriae, socium fecit.

His ex sententia rectoris et militum ordinatis, vix dies intercessere pauci cum Mamertinum, praefectum praetorio, ab urbe regressum, quo quaedam perrexerat correcturus, Avitianus ex vicario peculatus detulerat reum.

Cui ideo Vulcatius successit Rufinus, omni ex parte perfectus, et velut apicem senectutis honoratae praetendens, sed lucrandi opportunas occasiones occultationis spe numquam praetermittens.

Qui nanctus copiam principis, Orfitum ex praefecto urbis solutum exsilio, patrimonii redintegrata iactura, remitti fecit in lares.

Et quamquam Valentinianus, homo propalam ferus, inter imperitandi exordia, ut asperitatis

v3.p.46
opinionem molliret, impetus truces retinere non numquam in potestate animi nitebatur, serpens tamen vitium et dilatum,[*](dilatum, V; celatum or dissimulatum, Corn.) paulatim[*](paulatim, added by Brakman; aliquandiu, by EAG; V omits.) licentius erupit ad perniciem plurimorum, quod auxit ira acerbius effervescens. Hanc enim ulcus esse animi diuturnum, interdumque perpetuum, prudentes definiunt, nasci ex mentis mollitia consuetum, id asserentes argumento probabili, quod iracundiores sunt incolumibus languidi, et feminae maribus, et iuvenibus senes, et felicibus aerumnosi.