Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Inter haec Valentiniano magnitudine quassato morborum, agitanteque extrema, colloquio[*](conloquio, T, Hadr. Val.; consilio, Val.; conuiuio, G; conuii, V.) occultiore Gallorum, qui aderant in commilitio principis,

v3.p.36
ad imperium Rusticus Iulianus, tunc magister memoriae, poscebatur, quasi afflatu quodam furoris, bestiarum more humani sanguinis avidus, ut ostenderat cum proconsulari potestate regeret Africam.

In praefectura enim urbana, quam adhuc administrans exstinctus est, tempus anceps metuens tyrannidis, cuius arbitrio, tamquam inter dignorum inopiam, ad id escenderat[*](escenderat, vulgo; adscenderat W2G (asc-, G); discenderat, V.) columen,[*](columen, VEA, restored by Pet.; culmen, W2G.) lenis videri cogebatur et mollior.

Contra hos nitebantur aliqui studiis altioribus in favorem Severi, magistri peditum, ut apti ad hoc impetrandum, qui licet asper esset et formidatus, tolerabilior tamen fuit, et praeferendus modis omnibus ante dicto.

Sed dum haec cogitantur in cassum, imperator remediis multiplicibus recreatus, vixque se mortis periculo contemplans extractum, Gratianum filium suum, adulto iam proximum, insignibus principatus ornare meditabatur.

Et paratis omnibus militeque firmato, ut animis id acciperet promptis, cum Gratianus venisset, progressus in campum, tribunal escendit,[*](escendit, Gronov; ascendit, EAG; tribunale se condit, V.) splendoreque nobilium circumdatus potestatum, dextra puerum apprehensum, productumque in medium, oratione contionaria destinatum imperatorem exercitui commendabat.

v3.p.38

Faustum[*](faustum, C, vulgo; augustum, Corn.; austum, V.) erga me vestri favoris indicium, hunc loci principalis circumferens habitum, quo potior aliis iudicatus sum, multis et claris: consiliorum sociis votorumque auspicibus vobis, pietatis officium aggrediar tempestivum, prospera deo spondente, cuius sempiternis auxiliis stabit Romana res inconcussa.

Accipite igitur, quaeso, placidis mentibus, viri fortissimi, desiderium nostrum, id reputantes, quod haec quae fieri caritatis sanciunt iura, non tantum transire voluimus per conscientiam vestram, verum etiam probata firmari, ut congrua vobis[*](uobis, Bent.; nobis, V.) et profutura.

Gratianum hunc meum adultum, quem diu versatum inter liberos vestros, commune diligitis pignus, undique muniendae tranquillitatis publicae causa, in augustum assumere[*](adsumere, Her.; sumere, W2G; sumeret, V.) commilitium paro, si propitia caelestis numinis vestraeque maiestatis voluntas parentis amorem iuverit praeeuntem: non rigido cultu ab incunabulis ipsis (ut nos) educatum, nec tolerantia rerum coalitum asperarum, nec capacem adhuc Martii pulveris, ut videtis, sed familiae suae laudibus, maiorumque factis praestantibus, concinentem—parcius[*](parcius, Madvig; paucioribus, EAG; cautius, Pet.; paucibus, V.) invidiae metu dicitur—protinus surrecturum.

Ut enim mihi videri solet mores eius et appetitus, licet nondum maturos, saepe pensanti: ineunte adulescentia, quoniam humanitate et studiis disciplinarum sollertium est[*](est, add. vulgo, V omits; sollertium expolitus librauit, Pighius, with VP.) expolitus, librabit suffragiis puris

v3.p.40
merita recte secusve factorum: faciet, ut sciant se boni intellegi: in pulchra facinora procursabit, signis militaribus et aquilis adhaesurus: solem nivesque et pruinas et sitim perferet et vigilias: castris (si necessitas adegerit aliquotiens) propugnabit: salutem pro periculorum sociis obiectabit: et quod pietatis summum primumque munus est, rem publicam ut domum paternam diligere poterit, et avitam.

Nondum finita oratione, dictis cum assensu laeto auditis, pro suo quisque loco et animo, milites alius alium anteire festinans, tamquam utilitatis et gaudiorum participes, Gratianum declararunt Augustum, clamorum[*](clamorum, Pet.; classicorum, EAG; clarimorum, V.) amplissimo sonu blandum fragorem miscentes armorum.