Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Euphrasius vero, itemque , missi ad occiduas partes, arbitrio obiecti sunt Valentiniani, et absolute Euphrasio, Cherronesum

v2.p.644
deportatur, inclementius in codem punitus negotio, ea re quod divo Iuliano fuit acceptus, cuius memorandis virtutibus, ambo fratres principes obtrectabant, nec similes eius, nec suppares.

His accedebant alia graviora, et multo magis quam in proeliis formidanda. Carnifex enim, et unci, et cruentae quaestiones, sine discrimine ullo aetatum et dignitatum, per fortunas omnes et ordines grassabantur, et pacis obtentu latrocinium detestandum agitabatur, infaustam victoriam exsecrantibus universis internecivo bello quovis graviorem.

Nam inter arma et lituos condicionis aequatio leviora facit pericula, et Martiae virtutis potestas, aut absumit quod[*](obtentu latrocinium, Novák; obtentuitum, V.) occupat, aut nobilitat, et[*](absumit quod, Novák; ausum id quod, V.) mors (si acciderit), nullum ignominiae continet sensum, finemque secum vivendi simul et dolendi perducit: ubi vero consiliis impiis iura quidem praetenduntur et leges, et Catonianae vel Cassianae sententiae fuco perliti [*](nobilita et, Novák (nobilitat, Momm.); nobilitate et, V.) iudices, agatur autem, quod agitur, ad voluntatem praetumidae potestatis, et ex eius libidine, incidentium[*](residerint, Her.; resident, G; residerendi, V.) vitae necisque momenta pensantur, ibi capitalis vertitur pernicies et abrupta.

Nam ut quisque ea tempestate ob quamlibet valuerat[*](incidentium, V, restored by Clark (cf. xix. 12, 13); inceden. tium, G. valuerit, V;) causam, regio imperio[*](voluerit, vulgo, Momm.) prope[*](imperio, added by Her.; V omits. prope, V; propere, vulgo.) accedens, et aliena rapiendi

v2.p.646
aviditate exustus, licet aperte insontem, arcessens, ut familiaris suscipiebatur et fidus, ditandus casibus alienis.

Imperator enim promptior ad nocendum, criminantibus patens, et funereas delationes adsciscens, per suppliciorum diversitates effrenatius exsultavit, sententiae illius Tullianae ignarus, docentis infelices esse eos qui omnia sibi licere existimarunt.

Haec implacabilitas causae quidem piissimae, sed victoriae foedioris, innocentes tortoribus exposuit multos, vel sub eculeo locavit[*](locavit, Novák; capitis, B; capite statuit, Her.; capit, V.) incurvos, aut ictu carnificis torvi substravit: quibus (si pateretur natura), vel denas animas profundere praestabat in pugna, quam lateribus fodicatis, omni culpa immunis, fortunis gementibus universis, quasi laesae maiestatis luere poenas, dilaniatis ante corporibus, quod omni est tristius morte.