Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Exin cum superata luctibus ferocia deflagrasset, proscriptiones et exsilia et quae leviora quibusdam videntur, quamquam sint aspera, viri pertulere summates, et (ut ditaretur alius) genere nobilis, et forte

v2.p.648
meritis locupletior, actus patrimonio praeceps, trususque in exsilium consumebatur angore, aut stipe precaria victitabat, nec modus ullus exitialibus malis impositus, quam diu principem et proximos opum satietas cepit et caedis.

Hoc novatore adhuc superstite, cuius actus multiplices docuimus et interitum, diem duodecimum Kalendas Augustas, consule Valentiniano primum cum fratre, horrendi terrores[*](terrore, N2 vulgo; tremores, BG (but cf. xvii. 7, 12); erroris, V.) per omnem orbis ambitum grassati sunt subito, qualis nec fabulae nec veridicae nobis antiquitates exponunt.

Paulo enim post lucis exortum, densitate praevia fulgurum acrius vibratorum, tremefacta concutitur omnis terreni stabilitas ponderis, mareque dispulsum, retro fluctibus evolutis abscessit, ut retecta voragine profundorum, species natantium multiformes limo cernerentur haerentes, valliumque vastitates et montium (ut opinari dabatur), sus- picerent radios solis, quos[*](quas, Pet.; quos, V.) primigenia rerum natura[*](rerum nature Novák, Momm.; rerum, V.) sub immensis gurgitibus amendavit.

Multis igitur navibus velut arida humo conexis, et licenter per exiguas undarum reliquias palantibus plurimis, ut pisces manibus colligerent et similia: marini fremitus velut gravati repulsam, versa vice consurgunt, perque vada ferventia insulis et continentis terrae porrectis spatiis violenter illisi, innumera quaedam in civitatibus, et ubi reperta sunt aedificia, complanarunt: proinde ut elementorum

v2.p.650
furente discordia, involuta facies mundi, miraculorum species ostendebat.

Relapsa enim aequorum cum minime speraretur, milia multa necavit hominum et submersit, recurrentiumque aestuum incitata vertigine, quaedam naves, postquam umentis substantiae consenuit tumor, pessum datae visae sunt, exanimataque naufragiis corpora supina iacebant aut prona.

Ingentes aliae naves, extrusae rabidis flatibus, culminibus insedere tectorum (ut Alexandriae contigit) et ad secundum lapidem fere procul a litore contortae sunt aliquae, ut Laconicam prope Mothonen oppidum nos transeundo conspeximus, diuturna carie fatiscentem.