Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Rex autem Iuba, Punicorum confisus textu librorum, a monte quodam oriri eum exponit, qui situs in Mauritania despectat oceanum, hisque indiciis hoc proditum ait, quod pisces et herbae et beluae similes per eas paludes gignuntur.

Aethiopiae autem partes praetermeans Nilus nominum diversitate decussa,[*](decursa, BG; decussa, V (restored by Corn.).) quae ei[*](ei, vulgo; eum, G; et VEB.) orbem peragranti nationes indidere complures, aestuans[*](aestuans, vulgo; G omits; etans, V; exultans, sugg. by Novák, cf. xiv. 8, 3; xv. 11, 14.) inundatione ditissima, ad cataractas (id est praeruptos scopulos[*](id est praeruptos scopulos, regarded as a gloss by Reinesius.) ) venit, e quibus praecipitans, ruit potius quam fluit: unde Atos olim accolas usu aurium fragore assiduo deminuto, necessitas vertere solum ad quietiora[*](ad quietiora, G in epist. Froben.; ad editiora, G in ed.; atque diciora, V.) coegit.

Exinde lenius means, per ostia septem,

v2.p.284
quorum singula perpetuorum amnium usum et faciem praebent, nullis per Aegyptum aquis externis adiutus eiectatur. Et praeter amnis plurimos ex alveo derivatos auctore, cadentesque in suppares eis,[*](eis, Pet.; eius, V, Clark.) septem navigabiles sunt et undosi, quibus subiecta vocabula veteres indiderunt: Heracleoticus, Sebennyticus, Bolbiticus, Pathmiticus, Mendesius, Taniticus et Pelusiacus.

Oriens autem inde (ut dictum est) propellitur e paludibus ad usque cataractas, insulasque efficit plures, quarum aliquae ita porrectis spatiis[*](spatiis, Bent.; agris, Pet.; porrectus aquis, V.) dicuntur extentae, ut singulas aegre tertio die relinquat.

Inter quas duae sunt clarae, Meroe et Delta, a triquetrae litterae forma hoc vocabulo signatius appellata. Cum autem sol per Cancri sidus coeperit vehi, augescens ad usque transitum eius in Libram,[*](After libram V2 adds a second eius in margin, put after diebusque by BG, deleted by W2A.) diebusque centum sublatius fluens, minuitur postea, et mitigatis ponderibus aquarum, navibus antea pervios equitabiles campos ostendit.