Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Pauca itaque super benivolo omnium flumine[*](omniumNilo, add. V2 in margin; benevolo solo, Madvig; amnium numine, Petschenig.) Nilo (quem Aegyptum Homerus appellat), praestringi conveniet, mox ostendendis aliis, quae sunt in his regionibus admiranda.

Origines fontium Nili, ut mihi quidem videri solet, sicut adhuc factum est, posterae quoque ignorabunt aetates. Verum quoniam fabulantes poetae variantesque geographi, in diversa latentem notitiam scindunt, opiniones eorum veritati confines, ut arbitror, expediam paucis.

Affirmant aliqui physicorum, in subiectis septentrioni spatiis cum hiemes frigidae cuncta constringunt, magnitudines nivium congelare, easque postea vi flagrantis sideris resolutas, fluxis umoribus nubes efficere gravidas, quae in meridianam plagam Etesiis flantibus pulsae, expressaeque tepore nimio incrementa ubertim suggerere Nilo creduntur.

Ex Aethiopicis imbribus, qui abundanter[*](qui abundanter, Bent.; qui abundantes, G; qua ludantes, V.) in tractibus illis per aestus torridos cadere memorantur, exundationes eius erigi anni temporibus asserunt alii praestitutis: quod utrumque dissonare videtur a

v2.p.282
veritate. Imbres enim apud Aethiopas aut numquam aut per intervalla temporum longa cadere memorantur.

Opinio est celebrior alia, quod spirantibus Prodromis, perque dies quadraginta et quinque, Etesiarum continuis flatibus repellentibus eius meatum, velocitate cohibita, superfusis fluctibus intumescit; et reluctante spiritu controverso adulescens in maius, hinc vi reverberante ventorum, inde urgente cursu venarum perennium, progrediens in sublime, contegit[*](contegit or integit, Her., Clark, c.c.; sublimem tegit, V.) omnia, et humo suppressa, per supina camporum speciem exhibet maris.