Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Ecce autem repente perlato laetabili nuntio, indicante exstinctum Artemium, plebs omnis elata gaudio insperato, vocibus horrendis infrendens, Georgium petit, raptumque diversis mulcandi generibus proterens et conculcans, divaricatis[*](lac. indicated by Clark after divaricatis c.c., interfecit, added by Novák; no lac. in V.) pedibus, interfecit.[*](lac. indicated by Clark after divaricatis c.c., interfecit, added by Novák; no lac. in V.)

Cumque eo Dracontius monetae praepositus et Diodorus quidam, veluti comes, iniectis per crura funibus simul exanimati sunt; ille quod aram in moneta quam regebat, recens locatam evertit; alter quod dum aedificandae praeesset ecclesiae, cirros puerorum licentius detondebat, id quoque ad deorum cultum existimans pertinere.

Quo non contenta immanis, dilaniata cadavera peremptorum

v2.p.262
camelis imposita, vexit ad litus, eisdemque subdito igne crematis, cineres proiecit in mare, id metuens (ut[*](ut, added in G; V omits.) clamabat), ne collectis supremis, aedes illis exstruerentur, ut reliquis, qui deviare a religione compulsi, pertulere cruciabiles poenas, ad usque gloriosam mortem intemerata fide progressi, et nunc martyres appellantur.

Poterantque miserandi homines ad crudele supplicium ducti, Christianorum adiumento defendi, ni Georgii odio omnes indiscrete flagrabant.

Hoc comperto imperator ad vindicandum facinus nefandum erectus, iamque expetiturus poenas a noxiis ultimas, mitigatus est lenientibus proximis, missoque edicto, acri oratione scelus detestabatur admissum, minatus extrema, si deinde temptatum fuerit aliquid quod iustitia vetet et leges.

Inter haec expeditionem parans in Persas, quam dudum animi robore conceperat celso, ad ultionem praeteritorum vehementer elatus est, sciens et audiens, gentem asperrimam per sexaginta ferme

v2.p.264
annos inussisse Orienti caedum et direptionum monumenta saevissima, ad internecionem exercitibus nostris saepe deletis.

Urebatur autem bellandi gemino desiderio, primo quod impatiens otii, lituos somniabat et proelia, dein quod in aetatis flore primaevo, obiectus efferatarum[*](efferatarum, Eyssen.; efferarum, EBG; effetarum, V.) gentium armis, recalentibus etiam tum regum precibus et regalium, qui vinci magis posse quam supplices manus tendere credebantur, ornamentis illustrium gloriarum inserere Parthici cognomentum ardebat.

Quae maximis molibus festinari cernentes, obtrectatores desides et maligni, unius corporis permutationem tot ciere[*](tot ciere, Clark; tot cieri, EAG; tot cier, V (cieri, V3).) turbas intempestivas, indignum et perniciosum esse strepebant, studium omne in differendo procinctu ponentes. Et dictitabant, his praesentibus quos audita referre ad imperatorem posse rebantur, eum ni sedatius ageret in immodica[*](in immodica, Corn.; in modica, Momm.; V omits in. ) rerum secundarum prosperitate, velut luxuriantes ubertate nimia fruges, bonis suis protinus occasurum.