Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Eisdem diebus notarius ille Gaudentius, quem opponendum per Africam missum supra diximus a Constantio, Iulianus quin etiam ex vicario, earundem partium nimius fautor, retracti sub vinculis, morte periere poenali.
et Artemius, ex duce Aegypti, Alexandrinis urgentibus atrocium criminum
Cumque tempus interstetisset exiguum, Alexandrini, Artemii comperto interitu, quem verebantur, ne cum potestate reversus (id enim minatus est), multos laederet ut offensus, iram in Georgium verterunt episcopum, vipereis (ut ita dixerim), morsibus ab eo saepius appetiti.
Is[*](is, added by Günther, Pet.; in fullio (fullonio, Lind.), V.) in fullonio natus (ut ferebatur), apud Epiphaniam Ciliciae oppidum, auctusque in damna complurium, contra utilitatem suam reique communis, episcopus Alexandriae est ordinatus, in civitate quae suopte motu et ubi causae non suppetunt, seditionibus crebris agitatur et turbulentis, ut oraculorum quoque loquitur fides.
His efferatis hominum mentibus, Georgius quoque ipse grave accesserat incentivum, apud patulas aures Constantii multos exinde incusans ut eius recalcitrantes imperiis, professionisque suae oblitus, quae nihil nisi iustum suadet et lene, ad delatorum ausa feralia desciscebat.
Et inter cetera dicebatur id quoque maligne docuisse Constantium,
Ad haec mala id quoque addiderat, unde paulo post actus[*](actus, Kiessling; trusus, G; eius, V.) est in exitium praeceps. Reversus ex comitatu principis cum transiret per speciosum Genii templum, multitudine stipatus ex more, flexis ad aedem ipsam luminibus Quam diu inquit sepulcrum hoc stabit? Quo audito, velut fulmine multi perculsi, metuentesque ne illud quoque temptaret evertere, quicquid poterant in eius perniciem clandestinis insidiis[*](insidiis, added in G; V omits.) concitabant.