Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

His relatione Immonis consortiumque cognitis, Iulianus Constantinopoli etiam tum hibernans, sollerti remedio turbatis consuluit rebus, moxque Agilonem magistrum peditum ea tempestate probe cognitum miserat, ut viso honoratissimo viro, compertaque per eum morte Constanti, solveretur obsidium.

Inter quae ne cessaret Aquileiae oppugnatio[*](oppugnatio, G; circumvallatio, Brakman; aquilei (lac. 15 letters) cum, V.) cum in reliquis opera consumeretur in cassum, placuit resistentes acriter ad deditionem siti compelli, et ubi aquarum ductibus intersectis, nihilo minus celsiore fiducia repugnarent, flumen laboribus avertitur magnis. Quod itidem frustra est factum. Attenuatis enim avidioribus bibendi subsidiis, hic quos temeritas clauserat, contenti putealibus aquis, parce vixerunt.

Quae dum agitantur casibus ante dictis, supervenit[*](supervenit, G; dictis (lac. 19 letters) nit ut, V.) (ut praeceptum est) Agilo, scutorumque densitate contectus, prope fidenter accessit, multaque locutus et vera, quibus Constanti obitum, firmatumque Iuliani docebat imperium, sine fine[*](sine fine, Her.; non sine, G; sine, V.) conviciis confutabatur[*](confutabatur, Lind.; conputabatur, V.) ut fallax. Nec ei quisquam credidit

v2.p.152
gesta narranti, antequam pacta salute, susceptus ad pugnaculum solus, fide religiosius reddita, ea quae docuerat, replicaret.

His auditis ex diuturno angore portis reclusis omnes effusi, suscepere laeti pacificum ducem, seque purgantes, Nigrinum totius furoris auctorem, paucosque alios obtulerunt, eorum supplicio laesae crimina maiestatis et urbis aerumnas expiari poscentes.

Paucis denique post diebus, exploratius spectato negotio, Mamertino tum iudicante, praefecto praetorio, Nigrinus ut acerrimus belli instinctor, exustus est vivus. Romulus vero post eum et Sabostius[*](Perhaps Sallustius, Clark.) curiales, convicti, sine respectu periculi studia sevisse discordiarum, poenali consumpti sunt ferro. Residui omnes abierunt[*](residuo omnes abierunt, G; resdu (lac. 12 letters) nes alterunt, V.) innoxii, quos ad certaminum rabiem necessitas egerat, non voluntas. Id enim aequitate pensata, statuerat placabilis imperator et clemens.