Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Inter quae destituti pedites post navalium sociorum occasum, obtriti sunt saxis immanibus, praeter paucos quos morte scilicet per impedita suffugia, velocitas exemerat pedum. Ad ultimum certamine protracto in vesperam, datoque signo in receptum ex more, ambo digressi, diei residuum animis egere disparibus.

Munitorum enim maerores, funera lugentium propria,

v2.p.148
prohibitores spe iam superandi firmabant, licet ipsi quoque paucos gemebant amissos. Properabatur tamen nihilo minus, et quantum recreandis viribus quiete et cibo satis fuit tribute, per noctis integrae spatium, reparatur lucis exordio proelium, incitamento tubarum.

Et quidam elatis super capita scutis (ut pugnaturi levius), alii vehentes umeris ut antea scalas, ferventique impetu procurrentes, pectora multiformium telorum ictibus exponebant. Alii ferratas portarum obices effringendas adorti, ultro ignibus petebantur, vel elisi saxis[*](elisi saxis, Her.; saxis, N2BG; diffracti saxis, Novák; vaeldis traxis, V, uel distraxis, V2.) muralibus oppetebant. Quidam fossam fidentius transire conati, repentinis eorum assultibus, qui erumpebant clanculo per posticas, ruebant incaute, aut[*](aut, added by Clark; uel, by G; V omits (def. Heilmann).) saucii discedebant. Recursus enim ad moenia tutior, vallumque antemuranum caespitibus fultum, insidiantes ab omni discrimine defendebant.

Et quamquam prohibitores duritia bellorumque artibus ,[*](antistabant, Pet.; antistarent, BG; antis (lac. 11 letters) iant, V) quibus nihil praeter moenium supererat adiumentum, collectus tamen ex potioribus numeris miles, diuturnas ferre nequiens moras, suburbana omnia circumibat, diligenter inquirens, qua vi vel machinis posset patefactam irrumpere civitatem.

Quod ubi patrare non poterat, magnitudine vetante difficultatum, obsideri remissius coepta est, et excubiis stationibusque relictis, praesidiarii milites vastantes agros propinquos,

v2.p.150
omnibus congruentibus abundabant, raptorum pleraque concorporalibus suis impertientes. Unde largiore admodum potu, saginisque distenti marcebant.