Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Qua iniquitate percitus qui audiebatur, Etsi me inquit despicit imperator, negotii tamen ea est , ut non nisi iudicio principis nosci possit et vindicari; sciat tamen velut quodam praesagio, quod dum maeret super his quae apud Amidam gesta [*](On this word see T.L.L., s.v.) didicit fide, dumque ad spadonum arbitrium trahitur, defrustandae Mesopotamiae proximo vere ne ipse quidem cum exercitus robore omni, opitulari poterit praesens.

Relatis adiectisque cum interpretatione maligna compluribus, iratus ultra modum Constantius, nec discusso negotio, nec patefieri quae scientiam eius latebant, permissis, appetitum calumniis, deposita militia digredi iussit ad otium, Agilone ad eius locum immodico saltu promoto, ex Gentilium et[*](et added by Gardt.; V omits, def. by Pighius.) Scutariorum tribuno.

Eodem tempore per Eoos tractus caelum subtextum caligine cernebatur obscura, et a primo

v2.p.8
aurorae exortu ad usque meridiem, intermicabant iugiter stellae; hisque terroribus accedebat, quod cum lux caelestis operiretur, e mundi conspectu penitus lance abrepta, defecisse diutius solem pavidae mentes hominum aestimabant; primo attenuatum in lunae corniculantis effigiem, deinde in speciem auctum semenstrem, posteaque in integrum restitutum.