Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Quae cum[*](cum, V; dum, Clark.) ita geruntur,[*](geruntur, NBG; gererentur Kiessling, Pighius; agerentur, E; genrentur, V1; genruntur V2.) post Amidae oppugnationem Ursicinum ad commilitium principis ut peditum magistrum reversum, (successisse enim eum Barbationi praediximus), obtrectatores excipiunt, primo disseminantes mordaces susurros, dein propalam ficta crimina subnectentes.

Quibus imperator assensus, ex opinione pleraque aestimans, et insidiantibus patens, Arbitionem et Florentium officiorum magistrum quaesitores dederat spectaturos, quas ob res oppidum sit excisum.

Quibus

v2.p.6
apertas probabilesque refutantibus causas, veritisque ne offenderetur Eusebius, cubiculi praepositus, si documenta suscepissent perspicue demonstrantia, Sabiniani pertinaci ignavia haec accidisse, quae contigerunt, a veritate detorti, inania quaedam, longeque a negotio distantia, scrutabantur.