Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Et nequid omitteret, quod ante fervorem certaminum erat necessario praestruendum, viris prudentibus missis, condicione posita dupla, urgebat moenium defensores redire ad suos, alienis sine cruore concessis, aut in dicionem venire Romanam, dignitatibus augendos et[*](et, added by G; V omits.) praemiis. Atque cum illi destinatione nativa reniterentur, ut dare nati periculisque et[*](et, added by G; V omits.) laboribus indurati[*](indurati, Val.; in cuncta, V.) obsidioni congrua parabantur.

v2.p.74

Densis itaque ordinibus, cum tubarum incitamentis, latera oppidi cuncta adortus alacrius[*](alacrius, Her.; alacris, EBG; alacrus V2, alacris, V1.) miles, legionibus in testudines varias conglobatis paulatim tuto progrediens, subruere moenia conabatur, et quia telorum omne genus in subeuntes effundebatur, nexu clypeorum soluto discessum est, in receptum canentibus signis.

Laxatis deinde ad diem unum indutiis, tertia luce milite[*](milite, added by Her.; V omits.) curiosius tecto, elatis passim clamoribus, ascensus undique temptabatur. Et licet defensores sub[*](defensores sub, Clark; defensoribus, V.) obtentis ciliciis, ne conspicerentur ab hostibus, latebant intrinsecus, tamen quotiens flagitabat necessitas, lacertos fortiter exsertantes, lapidibus subiectos incessebant et telis.