Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Et vimineae crates cum procederent confidenter, essentque parietibus iam[*](iam, added by Novák; V omits.) contiguae, dolia desuper cadebant et[*](et, added by Her.; V omits.) molae, et columnarum fragmenta, quorum ponderibus nimiis obruebantur oppugnatores, hiatuque violento disiectis operimentis, cum periculis ultimis evadebant.

Decimo itaque postquam pugnari coeptum est die, cum spes nostrorum inferior[*](inferior, G; interior, V.) cuncta maerore compleret, transferri placuerat molem arietis magnam, quam Persae quondam, Antiochia pulsibus eius excisa, relatam reliquerant apud Carras. Quae subito visa, aptataque faberrime, clausorum

v2.p.76
hebetaverat mentes, ad usque deditionis remedia paene prolapsas, ni resumptis viribus opponenda minaci machinae praeparassent.

Nec temeritas post haec cessaverat nec consilium; namque dum instrueretur aries vetustus et dissolutus, ut facile veheretur, omni arte omnique virium nisu, et oppugnatorum[*](oppugnatorum, Val.; oppugnaturum, V.) vineae[*](uineae Her.; ui et, G; ueniet, V.) firmitudine summa defensabatur, tormenta nihilo minus et lapidum crebritas atque fundarum ex utraque parte plurimos consumebant, et aggerum moles incrementis celeribus consurgebant, acriorque in dies adulescebat obsidio, multis nostrorum idcirco cadentibus, quod decernentes sub imperatoris conspectu, spe[*](spe, added by G; V omits.) praemiorum, ut possint facile qui essent agnosci, nudantes galeis capita, sagittariorum hostilium peritia fundebantur.