Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Alamanni tamen omnes quos petebat exercitus, confine periculum cogitantes, Suomarium regem

v1.p.410
amicum nobis ex pactione praeterita monuerunt minaciter, ut a transitu Romanos arceret. Eius enim pagi Rheni ripis ulterioribus adhaerebant. Quo testante resistere solum non posse, in unum coacta barbara multitude venit prope Mogontiacum, prohibitura viribus magnis exercitum, ne transmitteret flumen.

Gemina itaque ratione visum est habile quod suaserat Caesar, ne pacatorum terrae corrumperentur, neve renitente pugnacissima plebe, pons cum multorum discrimine iungeretur iri[*](Hac. ind. Her., Clark; iri, added by Val., ni by T2; no lac. in V.) in locum ad compaginandum pontem aptissimum.

Quod hostes sollertissime contemplati, per contrarias ripas leniter incedentes, ubi nostros figere tentoria, procul cernebant, ipsi quoque noctes agebant exsomnes, custodientes pervigili studio, ne transitus temptaretur.

Verum cum nostri locum adventarent provisum, vallo fossaque quievere circumdati, et asscito Lupicino in consilium, Caesar certis imperavit tribunis, ut trecentenos pararent cum sudibus milites expedites, quid agi quove iri deberet penitus ignorantes.

Et collecti nocte provecta, impositique omnes quos lusoriae naves quadraginta quae tune aderant solae, ceperunt, decurrere iubentur per flumen, adeo taciti, ut etiam remi suspenderentur, ne barbaros sonitus excitaret undarum, atque mentis agilitate et corporum, dum

v1.p.412
hostes nostrorum ignes observant, adversas perrumpere milites[*](milites, V, deleted by Eyssen., Novák limitis, G.) ripas.

Dum haec celerantur, Hortarius rex nobis antea foederatus, non novaturus quaedam, sed amicus finitimis quoque suis, reges omnes et regales et regulos ad convivium corrogatos retinuit, epulis ad usque vigiliam tertiam gentili more extentis; quos discedentes inde casu nostri ex improviso adorti, nec interficere nec corripere ullo genere potuerunt, tenebrarum equorumque adiumento, quo dubius impetus trusit, abreptos; lixas vero vel servos, qui eos pedibus sequebantur, (nisi quos exemit discrimine temporis obscuritas) occiderunt.

Cognito denique transitu Romanorum,[*](transit Romanorum, Clark, c.c. R.t., V.) qui tune perque expeditiones praeteritas, ibi levamen sumere laborum opinabantur, ubi hostem contingeret inveniri, perculsi reges eorumque populi, qui pontem ne strueretur, studio servabant intento, metu exhorrescentes diffuse vertuntur in pedes; et indomito furore sedato, necessitudines opesque suas transferre longius festinabant. Statimque difficultate omni depulsa, ponte constrato, sollicitarum gentium opinione praeventa, visus in barbarico miles per Hortarii regna transibat intacta.