Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Egressurus autem ad procinctum urgentem, cum Alamannorum pagos aliquos esse reputaret

v1.p.406
hostiles, et ausuros immania, ni ipsi quoque ad ceterorum sternerentur exempla, haerebat anxius qua vi qua celeritate, cum primum ratio copiam tribuisset, rumore praecurso, terras eorum invaderet repentinus.

Seditque tandem multa et varia cogitanti, id temptare quod utile probavit eventus. Hariobaudem vacantem tribunum, fidei fortitudinisque notae, nullo conscio legationis specie ad Hortarium miserat regem iam pacatum, ut exinde facile ad collimitia progressus eorum, in quos erant arma protinus commovenda, scitari possit quid molirentur, sermonis barbarici perquam gnarus.

Quo fidenter ad haec patranda digresso, ipse anni tempore opportuno, ad expeditionem undique milite convocato, profectus, id inter potissima mature duxit implendum, ut ante proeliorum fervorem, civitates multo ante excisas ac vacuas[*](excisas ac vacuas, Her.; excisa quas, V.) introiret, receptasque communiret, horrea quin etiam exstrueret pro incensis, ubi condi possit annona, a Britanniis sueta transferri.

Et utrumque perfectum est spe omnium citius. Nam et horrea veloci opere surrexerunt, alimentorumque in eisdem satias condita, et civitates occupatae sunt septem: Castra Herculis Quadriburgium Tricensima et Novesium,

v1.p.408
Bonna Antennacum et Vingo, ubi laeto quodam eventu, etiam Florentius praefectus apparuit subito, partem militum ducens, et commeatuum perferens copiam, sufficientem usibus longis.

Post haec impetrata, restabat adigente necessitatum articulo, receptarum urbium moenia reparari, nullo etiam tum interturbante; idque[*](idque, G; et que, V; consociato labore cunctorum mox est perfectum; unde, Novak between idque and claris. ) claris indiciis apparet, ea tempestate utilitati publicae metu barbaros oboedisse, rectoris amore Romanos.

Reges ex pacto superioris anni aedificiis habilia multa suis misere carpentis, et auxiliarii milites semper munia spernentes huius modi, ad obsequendi sedulitatem Iuliani blanditiis deflexi, quinquagenarias longioresque materias vexere cervicibus ingravate, et fabricandi ministeriis opem maximam contulerunt.

Quae dum diligenti maturantur effectu, Hariobaudes exploratis omnibus rediit, docuitque comperta. Post cuius adventum incitatis viribus omnes venere Mogontiacum, ubi Florentio et Lupicino (Severi successore) destinate certantibus, per pontem illic constitutum transiri debere, renitebatur firmissime Caesar, asserens pacatorum terras non debere calcari, ne (ut saepe contigit) per incivilitatem[*](indiuitatem, V (emended by a later hand).) militis[*](militis, G; militio, V.) occurrentia vastitantis, abrupte foedera frangerentur.