Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Alii subita magnitudine ruinae oppressi, eisdem adhuc molibus conteguntur. Collisis quidam capitibus, vel umeris praesectis aut cruribus, inter vitae mortisque confinia, aliorum adiumenta paria perferentium implorantes, cum obtestatione magna deserebantur.

Et superesse potuit aedium sacrarum et privatarum, hominumque pars maior, ni palantes abrupti flammarum ardores per quinque dies et noctes, quicquid consumi poterat exussissent.

Adesse tempus existimo, pauca dicere quae de terrae pulsibus coniectura veteres collegerunt. Ad ipsius enim veritatis arcana, non modo haec nostra vulgaris inscitia, sed ne sempiterna quidem lucubrationibus longis nondum exhausta, physicorum iurgia penetrarunt.

Unde et in ritualibus et pontificio[*](pontificio dicitur, Novák (lac. suspected by Clark); pontifociis (without lac.) obtemperantur optemperantibus observantibus sacerdotiis, V.) sacerdotio obtemperantibus libris super auctore

v1.p.346
motus terrae nihil dicitur caute, ne alio deo pro alio nominato, cum qui eorum terram concutiat, sit in abstruse, piacula committantur.

Accidunt autem, (ut opiniones aestimant inter quas Aristoteles aestuat et laborat), aut in cavernis minutis terrarum, quas Graece σύριγγας appellamus, impulsu crebriore aquis undabundis; aut certe (ut Anaxagoras affirmat,) ventorum vi subeuntium ima terrarum; qui cum soliditatibus concrustatis inciderint, eruptiones nullas reperientes, eas partes soli convibrant, quas subrepserint tumidi.[*](tumidi, suggested by Gardt.; umidi, V; Cornelissen deleted as dittography.) Unde plerumque observatur, terra tremente, ventorum apud nos spiramina nulla sentiri, quod in ultimis eius secessibus occupantur.