Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Anaximander ait, arescentem nimia aestuum siccitate, aut post madores imbrium terram rimas pandere grandiores, quas penetrat supernus aer violentus et nimius, ac per eas vehementi spiritu quassatam, cieri propriis sedibus. Qua de causa terrores huius modi, vaporatis temporibus, aut nimia aquarum caelestium superfusione, contingunt. Ideoque Neptunum, umentis substantiae potestatem, Ennosigaeon et Sisichthona poetae veteres et theologi nuncuparunt.

v1.p.348

Fiunt autem terrarum motus modis quattuor: aut enim brasmatiae sunt, qui humum more aestus imitus[*](aestus imitus, Her., Clark; imitus, Haupt; itus, V1; itus molestus, V2.) suscitantes, sursum propellunt immanissimas moles, ut in Asia Delos emersit, et Hiera et Anaphe et Rhodus, Ophiusa et Pelagia, prioribus saeculis dictitata, aureo quondam imbri perfusa, et Eleusin in Boeotia, et apud Tyrrenos Vulcanus, insulaeque plures; aut climatiae qui limes ruentes atque[*](atque, suggested by Clark, c.c.; et, V.) obliqui, urbes aedificia montesque complanant; aut chasmatiae qui grandiore motu patefactis subito voratrinis, terrarum partes absorbent, ut in Atlantico mari, Europaeo orbe spatiosior insula, et in Crisaeo sinu Helice et Bura, et in Ciminia Italiae parte, oppidum Saccumum, ad Erebi profundos hiatus abactae, aeternis tenebris occultantur.

Inter haec tria genera terrae motuum, mycematiae sonitu audiuntur minaci, cum dissolutis elementa compagibus, ultro assiliunt, vel relabuntur considentibus terris. Tune enim necesse est velut taurinis reboare mugitibus, fragores fremitusque terrenos. Sed hinc ad exorsa.

v1.p.350

At Caesar hiemem apud Parisios agens, Alamannos praevenire studio maturabat ingenti, nondum in unum coactos, sed ad[*](ad, A, Novák; in, Lind.; V omits.) insaniam post Argentoratum audaces omnes et saevos, opperiensque Iulium mensem, unde sumunt Gallicani procinctus exordia, diutius angebatur. Nec enim egredi poterat, antequam ex Aquitania aestatis remissione, solutis frigoribus et pruinis, veheretur annona.

Sed ut est difficultatum paene omnium diligens ratio victrix, multa mente versans et varia, id tandem repperit solum, ut anni maturitate non exspectata, barbaris occurreret insperatus, firmatoque consilio, XX dierum frumentum, ex eo quod erat in sedibus consumendum, ad usus diuturnitatem excoctum, bucellatum (ut vulgo appellant,) umeris imposuit libentium militum, hocque subsidio fretus, secundis (ut ante,) auspiciis profectus est, intra mensem quintum vel sextum, duas expeditiones consummari posse urgentes et necessarias arbitratus.