Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Gerebantur haec in ea parte Sarmatiae, quae secundam prospectat Pannoniam, parique fortitudine circa[*](circa, W2 HTE, Val.; contra, DG; c_c_, V.) Valeriam opes barbaras urendo rapiendoque occurrentia militaris turbo vastabat.

Cuius cladis immensitate permoti, posthabito latendi consilio, Sarmatae petendae specie pacis, agmine tripertito agentes, securius

v1.p.372
nostros aggredi cogitarunt ut[*](ut, added by A in lac. indicated by Langen, Mommsen; V omits without lac.) nec expedire tela nec vim vulnerum declinare, nec quod est in rebus artissimis ultimum, verti possent in fugam.

Aderant autem ilico Sarmatis periculorum Quadi participes, qui noxarum saepe socii fuerant indiscreti, sed ne eos quidem prompta iuvit audacia, in discrimina ruentes aperta.

Caesis enim compluribus, pars quae potuit superesse, per notos calles[*](calles, Kiessling, Gardt.; colles, V.) evasit; quo eventu vires et animos incitante, iunctis densius cuneis, ad Quadorum regna properabat exercitus, qui ex praeterito casu impendentia formidantes, rogaturi suppliciter pacem, fidentes ad principis venere conspectum, erga haec et[*](et added in EG; V omits.) similia lenioris, dictoque die statuendis condicionibus pari[*](pari, Her. in lac. ind. by Eyssen. (Lind. deleted modo.)) modo Zizais quoque etiam tum regalis, ardui[*](ardui, Novák; haud parui, G; apud ui, V.) corporis iuvenis, ordines Sarmatarum more certaminis instruxit ad preces; visoque imperatore, abiectis armis pectore toto procubuit, exanimis stratus. Et amisso vocis officio prae timore, tum cum orare deberet, maiorem misericordiam movit, conatus aliquotiens, parumque impediente singultu, permissus explicare quae poscebat.

Recreatus denique tandem, iussusque exsurgere, genibus nixus, usu linguae recuperate, concessionem delictorum sibi tribui supplicavit et veniam, eoque ad

v1.p.374
precandum admissa multitudo, cuius ora formido muta claudebat, periculo adhuc praestantioris ambiguo, ubi ille solo iussus attolli orandi signum exspectantibus diu monstravit, omnes clipeis telisque proiectis, manus precibus dederunt plura excogitantes, ut vincerent humilitate supplicandi regalem.