Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Augusto inter haec quiescenti per hiemem apud Sirmium, indicabant nuntii graves et crebri, permixtos Sarmatas et Quados, vicinitate et similitudine morum armaturaeque concordes, Pannonias Moesiarumque alteram cuneis incursare dispersis.

Quibus ad latrocinia magis quam aperto habilibus Marti, hastae sunt longiores et loricae ex cornibus rasis et laevigatis, plumarum specie linteis indumentis innexae; equorumque plurimi ex usu castrati, ne aut feminarum visu exagitati, raptentur, aut in subsidiis ferocientes, prodant hinnitu densiore vectores.

Et per spatia discurrunt amplissima, sequentes alios vel ipsi terga vertentes, insidendo

v1.p.370
velocibus equis et morigeris, trahentesque singulos, interdum et binos, uti permutatio vires foveat iumentorum, vigorque otio integretur alterno.

Aequinoctio itaque temporis verni confecto, imperator coacta militum valida manu, ductu laetioris fortunae profectus, cum ad locum aptissimum pervenisset, flumen Histrum exundantem[*]( exundans (with comma), Novák, c.c.; exundantem, V.) pruinarum iam resoluta congerie, super navium foros ponte contexto transgressus, populandis barbarorum incubuit terris. Qui itinere festinato praeventi, catervasque bellatoris exercitus iugulis suis imminere cernentes, quem nondum per anni tempus colligi posse rebantur, nec spirare ausi nec stare, sed vitantes exitium insperatum, semet omnes effuderunt in fugam.

Stratisque plurimis, quorum gressus vinxerat timor, si[*](si, Mommsen; hi, E2 A; ii, BG; his, V.) quos exemit celeritas morti, inter latebrosas convalles montium occultati, videbant patriam ferro pereuntem, quam vindicassent profecto, si vigore quo discesserant restitissent.