Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Post quae ut ardua et seria terminata, ad procudendum ingenium vertebatur, et incredibile quo quantoque ardore, principalium rerum notitiam celsam indagans, et quasi pabula quaedam animo ad sublimiora scandenti conquirens, per omnia philosophiae membra prudenter disputando currebat.

Sed tamen cum haec effecte pleneque

v1.p.218
colligeret, nec humiliora despexit, poeticam mediocriter et rhetoricam tractans[*](tractans, added by Novák; V omits.) (ut ostendit orationum epistularumque eius cum gravitate comitas incorrupta) et nostrarum externarumque rerum historiam multiformem. Super his aderat Latine quoque disserendi sufficiens sermo.

Si itaque verum est, quod scriptores varii memorant, Cyrum regem et Simonidem lyricum, et Hippian Eleum sophistarum acerrimum, ideo valuisse memoria, quod epotis quibusdam remediis id impetrarunt, credendum est hunc etiam tum adultum totum memoriae dolium (si usquam repperiri potuit) exhausisse. Et haec quidem pudicitiae virtutumque sunt signa nocturna.

Diebus vero quae ornate dixerit et facete, quaeve in apparatu vel in ipsis egerit congressibus proeliorum, aut in re civili magnanimitate correxit et libertate, suo quaeque loco singulatim[*](singulatim, Her.; singula, V.) demonstrabuntur.

Cum exercere proludia disciplinae castrensis philosophus cogeretur ut princeps, artemque modulatius incedendi per pyrricham concinentibus disceret fistulis, vetus illud proverbium clitellae bovi sunt impositae; plane non est nostrum onus Platonem crebro nominans exclamabat.