Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Primum igitur factuque difficile, temperantiam ipse sibi indixit atque retinuit, tamquam adstrictus sumptuariis legibus viveret, quas ex rhetris Lycurgi (id est axibus) Romam translatas, diuque observatas et senescentes, paulatim reparavit Sulla dictator, reputans ex praedictis Democriti, quod ambitiosam mensam fortuna, parcam virtus apponit.

Id enim etiam Tusculanus Cato prudenter definiens, cui Censorii cognomentum, castior vitae indidit cultus: Magna inquit cura cibi, magna virtutis incuria.

Denique cum legeret libellum assidue, quem Constantius, ut privignum ad studia mittens, manu sua conscripserat, praelicenter disponens quid in convivio Caesaris impendi deberet,

v1.p.216
phasianum et vulvam et sumen exigi vetuit et inferri, munificis militis vili et fortuito cibo contentus.

Hinc contingebat ut noctes ad officia divideret tripertita, quietis et publicae rei et musarum, quod factitasse Alexandrum legimus Magnum; sed multo hic fortius. Ille namque aenea concha supposita, brachio extra cubile protento pilam tenebat argenteam, ut cum nervorum vigorem sopor laxasset infusus, gestaminis lapsi tinnitus abrumperet somnum.

Iulianus vero absque instrumento, quotiens voluit evigilavit, et nocte dimidiata semper exsurgens, non e plumis vel stragulis sericis ambiguo fulgore nitentibus, sed ex tapete et sisyra[*](ξυσίρα, bG; ξισύρα, B; σισύρα, Lind.; (lac. 7 letters at end of page) syra, V) , quam vulgaris simplicitas susurnam appellat, occulte Mercurio supplicabat, quem mundi velociorem sensum esse motum mentium suscitantem, theologicae prodidere doctrinae; atque in tanto rerum defectu, explorate rei publicae munera cuncta[*](explorate rei publicaemunera, T, Val. (cuncta added by Novák, c.c.); exploranter. ei. p_., m (lac. 5 letters), V (nter m V2).) curabat.