Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Aiunt quidam paucos post excidium Troiae fugitantes Graecos ubique loca haec occupasse tunc vacua.

Regionum autem incolae id magis omnibus asseverant, quod etiam nos legimus in monumentis eorum incisum, Amphitryonis filium Herculem ad Geryonis et Taurisci saevum[*](saeuum, V, Norden (cf. xxix. 5, 48); saevium, Val., Clark; saevorurm, BG.) tyrannorum perniciem festinasse, quorum alter Hispanias, alter Gallias infestabat; superatisque ambobus, coisse cum generosis feminis suscepisseque liberos plures, et eos partes quibus imperitabant suis nominibus appellasse.

A Phocaea vero Asiaticus populus, Harpali inclementiam vitans, Cyri regis praefecti, Italiam navigio petit. Cuius pars in Lucania Veliam, alia condidit in Viennensi Massiliam: dein secutis aetatibus oppida, aucta virium copia, instituere non pauca. Sed declinanda varietas saepe satietati coniuncta.

Per haec loca hominibus paulatim excultis, viguere studia laudabilium doctrinarum, inchoata per bardos et euhagis et . Et Bardi quidem fortia virorum illustrium facta, heroicis composita versibus,

v1.p.180
cum dulcibus lyrae modulis cantitarunt, Euhages vero scrutantes sublimia, leges[*](sublimia, leges naturae, Novák; serviani et sublimia naturae, V.) naturae pandere conabantur internas.[*](internas, Novák; inter es, V.) Drysidae ingeniis celsiores, ut auctoritas Pythagorae decrevit, sodaliciis astricti consortiis, quaestionibus occultarum rerum altarumque erecti sunt, et despectantes humana, pronuntiarunt animas immortales.