Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Proinde quoniam—ut Mantuanus vates praedixit excelsus—maius opus moveo[*](So the text of Ammianus; see note on translation.) maiorque mihi rerum nascitur ordo, Galliarum tractus et situm ostendere puto nunc tempestivum, ne inter procinctus ardentes, proeliorumque varios casus, ignota quibusdam expediens imitari videar desides nauticos, attrita lintea cum rudentibus, quae licuit parari securius, inter fluctus resarcire coactos et tempestates.

Ambigentes super origine prima Gallorum, scriptores veteres notitiam reliquere negotii semiplenam, sed postea Timagenes, et diligentia Graecus et lingua, haec quae diu sunt ignorata collegit ex multiplicibus libris. Cuius fidem secuti, obscuritate dimota, eadem distincte docebimus et aperte.

Aborigines primos in his regionibus quidam visos esse firmarunt, Celtas nomine regis amabilis et matris eius vocabulo Galatas dictos—ita enim Gallos sermo Graecus appellat—alii Dorienses antiquiorem secutos Herculem oceani locos inhabitasse confines.

Drysidae memorant re vera fuisse

v1.p.178
populi partem indigenam, sed alios quoque ab insulis extimis confluxisse et[*](et, G; ex, V.) tractibus transrhenanis, crebritate bellorum et alluvione fervidi maris sedibus suis expulsos.