Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Hieme vero humus crustata frigoribus et tamquam levigata ideoque labilis incessum praecipitantem impellit; et patulae valles per spatia plana glacie perfidae vorant non numquam transeuntes. Ob quae locorum callidi eminentes ligneos stilos per cautiora loca defigunt, ut eorum series viatorem ducat innoxium; qui si

v1.p.184
nivibus operti latuerint, aut montanis[*](aut montanis, W2, Bentley; montanisue, Kellerbauer; montanis, V.) defluentibus rivis eversi, calles[*](calles, Pet.; glacies, Bentley; gnaris, Haupt; graves, V.) agrestibus praeviis difficile pervadunt.

A summitate autem huius Italici clivi, planities ad usque stationem nomine Martis per septem extenditur milia, et hinc alia celsitudo erectior, aegreque superabilis, ad Matronae porrigitur verticem, cuius vocabulum casus feminae nobilis dedit. Unde declive quidem iter sed expeditius ad usque castellum Brigantiam patet.

Huius sepulcrum reguli, quem itinera struxisse rettulimus, Segusione est moenibus proximum, manesque eius ratione gemina religiose[*](religiose, vulgo; religione, V.) coluntur, quod iusto moderamine rexerat suos, et asscitus in societatem rei Romanae, quietem genti praestitit sempiternam.

Et licet haec quam diximus viam media sit et compendiaria, magisque celebris, tamen etiam aliae multo antea temporibus sunt constructae diversis.

Et primam Thebaeus Hercules, ad Geryonem exstinguendum (ut relatum est) et Tauriscum lenius gradiens, prope maritimas composuit Alpes, hisque[*](hisque, T, Val.; hique, V.) Graiarum[*](Graiarum, Val.; hacrum, V, Gardt.) indidit nomen; Monoeci similiter arcem et portum ad perennem sui memoriam consecravit. Deinde emensis postea saeculis multis, hac ex causa sunt Alpes excogitatae Poeninae.