Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Superioris Africani pater Publius

v1.p.186
Cornelius Scipio, Saguntinis memorabilibus aerumnis et fide, pertinaci destinatione Afrorum obsessis, iturus auxilio, in Hispaniam traduxit onustam manu valida classem, sed civitate potiore Marte deleta, Hannibalem sequi nequiens, triduo ante transito Rhodano, ad partes Italiae contendentem, navigatione veloci intercurso spatio maris haut longo, degressurum montibus apud Genuam observabat, Liguriae oppidum, ut cum eo (si copiam fors dedisset) viarum asperitate fatigato decerneret in planitie.

Consulens tamen rei communi, Cn. Scipionem fratrem ire monuit in Hispanias, ut Hasdrubalem exinde similiter erupturum arceret. Quae Hannibal doctus a perfugis, ut erat expeditae mentis et callidae, Taurinis ducentibus accolis, per Tricasinos et oram Vocontiorum extremam, ad saltus Tricorios venit. Indeque exorsus, aliud iter antehac insuperabile fecit; excisaque rupe in immensum elata, quam cremando vi magna flammarum acetoque infuso dissolvit, per Druentiam flumen, gurgitibus vagis intutum, regiones occupavit Etruscas. Hactenus super Alpibus. Nunc ad restantia veniamus.

v1.p.188

Temporibus priscis, cum laterent hae partes ut barbarae, tripertitae fuisse creduntur in Celtas eosdemque Gallos divisae, et Aquitanos et Belgas, lingua institutis legibusque discrepantes.

Et Gallos quidem (qui Celtae sunt) ab Aquitanis Garumna disterminat flumen, a Pyrenaeis oriens collibus, postque oppida multa transcursa, in oceano delitescens.

Belgis vero eandem gentem Matrona discindit et Sequana, amnes magnitudinis geminae; qui fluentes per Lugdunensem, post circumclausum ambitu insulari Parisiorum castellum, Lutetiam , consociati, meantesque protinus prope astra Constantia funduntur in mare.