Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Per hoc minui studium suum existimans Paulus, ut erat in complicandis negotiis artifex dirus, unde ei Catenae indutum[*](indutum, Clark, c.c. (cf. xv. 3, 4); inditum, EBG; indinuuum, V.) est cognomentum, vicarium ipsum eos quibus praeerat adhuc , ad sortem periculorum communium traxit. Et instabat ut eum quoque cum tribunis et aliis pluribus, ad comitatum imperatoris vinctum perduceret; quo percitus ille, exitio urgente abrupto,

v1.p.34
ferro eundem adoritur Paulum. Et quia languente dextera letaliter ferire non potuit, iam destrictum mucronem in proprium latus impegit. deformi genere mortis, excessit e vita iustissimus rector,[*](rector, H. Ernst, Bentley; remora, V.) ausus miserabiles casus levare multorum.

Quibus ita sceleste patratis, Paulus cruore perfusus, reversusque ad principis castra, multos coopertos paene catenis adduxit, in squalorem deiectos atque maestitiam, quorum adventu intendebantur eculei, uncosque parabat carnifex et tormenta. Et ex his[*](et ex his, Eyssen.; tormentae texis, V.) proscripti sunt plures, actique in exsilium alii, non nullos gladii consumpsere poenales. Nec enim quisquam facile meminit sub Constantio, ubi susurro tenus haec movebantur, quemquam absolutum.

Inter haec Orfitus praefecti potestate regebat urbem aeternam,[*](urbem aeternam, E2A; ur (lac. of 8 letters) nam, V1, urbem etate nam, V2.) ultra modum delatae dignitatis sese efferens insolenter, vir quidem prudens, et forensium negotiorum oppido gnarus, sed splendore liberalium doctrinarum minus quam nobilem de, uerat institutus. Quo administrante seditiones sunt concitatae graves ob inopiam vini, cuius[*](cuius, C. F. W. Müller; huius, V.) avidis usibus vulgus intentum, ad motus asperos excitatur et crebros.

v1.p.36

Et quoniam mirari posse quosdam existimo, haec lecturos forsitan (si contigerit), quam ob rem cum oratio ad ea monstranda deflexerit quae Romae geruntur, nihil praeter seditiones narrator et tabernas et vilitates harum similis alias, summatim causas perstringam, nusquam a veritate sponte propria digressurus.

Tempore quo primis auspiciis in mundanum fulgorem surgeret victura dum erunt homines Roma, ut augeretur sublimibus incrementis, foedere pacis aeternae Virtus convenit atque Fortuna, plerumque dissidentes, quarum si altera defuisset, ad perfectam non venerat summitatem.

Eius populus ab incunabulis primis ad usque pueritiae tempus extremum, quod annis circumcluditur fere trecentis, circummurana pertulit bella; deinde aetatem ingressus adultam, post multiplices bellorum aerumnas, Alpes transcendit et fretum; in iuvenem erectus et virum, ex omni plaga quam orbis ambit immensus, reportavit laureas et[*](laureas et, Kiessling; laureace, V.) triumphos; iamque vergens in senium, et nomine solo aliquotiens , ad tranquilliora vitae discessit.

Ideo urbs venerabilis, post superbas efferatarum gentium cervices oppressas, latasque leges, fundamenta libertatis et retinacula sempiterna, velut frugi parens et prudens et dives, Caesaribus tamquam liberis suis regenda patrimonii iura permisit.