Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Dum haec in Oriente aguntur, Arelate hiemem agens Constantius, post theatralis ludos atque circenses ambitioso editos apparatu, diem sextum: idus Octobres, qui eius annum tricensimum terminabat, insolentiae pondera gravius librans, siquid dubium deferebatur aut falsum, pro liquido accipiens et comperto, inter alia excarnificatum Gerontium, Magnentianae comitem partis, exsulari maerore multavit.

Utque aegrum corpus quassari etiam levibus solet offensis, ita animus eius angustus et tener, quicquid increpuisset, ad salutis

v1.p.30
suae dispendium existimans factum aut cogitatum, insontium caedibus fecit victoriam luctuosam.

Siquis enim militarium vel honoratorum aut inter suos, rumore tenus esset insimulatus partes hostiles, iniecto onere catenarum, in modum beluae trahebatur, et inimico urgente vel nullo, quasi sufficiente hoc solo, quod nominatus esset aut delatus aut postulatus, capite vel multatione bonorum, aut insulari solitudine damnabatur.

Accedebant enim eius asperitati, ubi esse[*](inminuta esse, Traube; inminuta uel laesa, Val.; inminutae (lac. 5 letters), V.) amplitudo imperii dicebatur, et iracundiae suspicionumque vanitati,[*](suspicionumquevanitati, Heraeus; suspicionum quantitati, V.) proximorum blanditiae, exaggerantium incidentia, et dolere impendio simulantium, si principis petitur[*](petitur, Novák; periclitetur, Gardt.; per[di]tur, V.) vita, a cuius salute velut filo pendere statum orbis terrarum fictis vocibus exclamabant.

Ideoque fertur neminem aliquando ob haec vel similia poenae addictum, oblato de more elogio, revocari iussisse, quod quoque principes factitarunt. Et exitiale hoc vitium, quod in aliis non numquam intepescit, in illo aetatis progressu effervescebat, obstinatum eius propositum accendente adulatorum cohorte.

v1.p.32

Inter quos Paulus eminebat notarius, ortus in Hispania coluber[*](coluber, Bentley, Novák; glaber, V.) quidam sub vultu latens, odorandi vias periculorum occultas perquam sagax. Is in Britanniam missus, ut militares quosdam perduceret, ausos conspirasse Magnentio, cum reniti non possent, iussa licentius supergressus, fluminis modo fortunis complurium sese repentinus infudit, et ferebatur per strages multiplices ac ruinas, vinculis membra ingenuorum affligens, et quosdam obterens manicis, crimina scilicet multa consarcinando, a veritate longe discreta. Unde admissum est facinus , quod Constanti tempus nota inusserat sempiterna.

Martinus agens illas provincias pro praefectis, aerumnas innocentium graviter gemens, saepeque obsecrans, ut ab omni culpa immunibus parceretur, cum non impetraret, minabatur se discessurum; ut saltem id metuens, perquisitor malivolus tandem desineret quieti coalitos homines in aperta pericula proiectare.