Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Per id quod multimodam rationem habent uerba, faciunt quaestiones. nam si ad causam de qua agitur referantur, nulla erit quaestio, quia per ordinem res ipsae se prodent. nam aliquando (commune dicimus quod indiuisum est, aliquando quod inmundum est; duobus enim modis appellatur (commune). denique Petrus apostolus: commune, inquit, et inmundum numquam intrauit in os meum, et apostolus Paulus: omne, inquit, quod non est ex fide peccatum est, et alibi: lex, ait, non est ex fide, et non tamen peccatum est. uides ergo, quia unus adque idem sermo non eadem semper significat.

Ideo et cum dicitur (inmundum), considerandum est qua ex causa dicatur, quia aliquando ad conparationem meliorum inmundum dicitur, aliquando ad opera sordida refertur, ut malum intellegatur. nulla igitur substantia malum, quia quae per substantiam inmunda putantur ad conparationem pulcherrimarum rerum inmunda sunt. nam et panis inmundus dicitur . et oleum et plumbum ad conparationem auri inmundum est et coruus ad pauum et, cum unius corporis membra sint, alia honesta, alia inhonesta uocantur, cum sciantur mala non esse. itaque omnia in sua natura bona sunt, quia utilia. [*]( 3 cf. Gen. 1, 31 4 cf. Gen. 6, 19. 7, 2 12 cf. Act. 10, 14 14 Bom. 14, 23 15 Gal. 3, 12 25 cf. I Cor. 12, 23. 24 ) [*]( 3 nude bona (corr.) N 5 are(h)a CNX in aU. om. CNX absolnto (corr. solitam) N 8 ad] adhuc F, (corr. ad hanc m2) B ad hanc OA agitur om. C 9 erat NX 10 communi M in diuisum C 12 petrus petr (petr eras.) N commune] denique add. C 13 intrauit (r in ras.) C 18 qua ex] quia (corr.) ex N ex qua X 20 quae om. N ) [*]( L. Fi.-Aaf. Qaaeat. teat. ) [*]( 3 )

34