Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Accepta potestate in peccatoies cum honorificentia descendit de monte facie gloriosa. lex enim contra peccatores data est. Moyses ergo quia non peccauerat, gloriosus apparuit in tantum ut a peccatoribus uideri non posset. ostensum enim in eo est, quia peccatores gloriam dei non merentur aspicere. post simulacrum enim uituli fusilis et confractionem tabularum, in quibus data lex fuerat, rursus ascendens Moyses in montem cum tabulis, in quibus accepta lege cum descenderet. gloriosa facta est facies eius, ut non possent aspicere filii Israhel uultum eius, neque Aaron, quia et ipse peccauerat; sed interposito uelamine loquebatur ad illos, ut tam diu indigni essent gloria dei, quam diu in peccatis uerterentur.

Unde dicit apostolus: cum conuersus fuerit ad dominum, auferetur uelamen, ut dono dei abluti digni fierent intendere gloriam dei. in confractione enim tabularum, quas ante acceperat, Iudaeorum populum reprobum significauit, eo quod peccatis studentes promissione dei indigni futuri [*](8 cf. Ex. 34, 29 17 cf. Ei. 84, 83 19 II Cor. 3, 16 ) [*](3 quanta (corr. m. rec. quot) N 4 descedes M 6 intolerabile N, Gta2, B 9 peccauerit M 10 posset (corr. possit [?]) C 11 aspicdre om. add. mg. N 12 fussilis (corr.) C confractione MCX 18 data lex] lez data (corr.) N rnssae N 18 gloria M gloriam cet. uerterentur (exp. te et corr. sa) N 19 fuerit (uer mJi in ras.) B 20 auferentur M ut] ad M 21 confrsctionem N 22 acciperat CX )

33
erant. quod autem reiterata lex est, alter populus futurus significatus est, cui proficeret lex data in monte.