Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Nihil euangelistam quam sensum legis secutum credibile debet uideri, ideoque non inmerito hi ab euangelista sublati sunt de numero ceterorum. sic enim horum continuauit impietas, ut malignum illorum nullum interuallum haberet. a Ioram autem coeptum malignum sic perambulauit usque ad Oziam filium Amessiae, ut nullius lateris esset suffragium, quo ex parte merito patris aliquis horum remaneret in numero regum. nam Ioram maligne agens merito Iosafat remissus in numero est et Ozias merito Ioatham reseruatus in numero est; illorum autem trium continuata malignitas in deum est. Solomon quoque merito patris remissus in regno est et Roboam filius Solomonis maligne agens merito Asaf relictus est in numero regum. illi autem tres in medio malorum conclusi sunt maligne agentes; ideo erasi sunt. peius enim ad perditionem generis exemplum est, quando se iugiter malignitas pandit. et ut proprie dicam: propter quod ex traduce eorum non est [*]( 1 cf. I Par. 3, 10 Beqq. 3 cf. Matth. 1, 17 18 cf. Matth. 1, 8 ) [*](def. F) [*]( * 2 ad transmigrationem bis C ad tranemigratione N XVII NGA 3 quatuordecem M 4 dicat ho (ho ertts.) C dicit X praetermisso om. C ochodia (rubr.: corr. air. ochozia) M ochoohdie (corr. ochoohdia) N ochocia F o6hozia X 5 est om. C 6 amsessia (fort. ex arnassia) C 7 euangelista X 8 hii CO A 10 lrallum (11 m ras.) M a Ioram] maiora (corr. ioram) M 11 oriam (z a, l. m. nc.) N 12 amaessi§ (corr. amaasie) M ama6(s)iae X esse X 14 *i»am Ioram] maiora (cotr. ioram) M praemissus C 15 iotham CX ioatam N reseruantue C 18 asaf (corr. asa eras. f) M asaph C asa NX relectus CF nu..mero N 19 maliorum (corr.) C 20 pius N a perditione N )

147
Iosef, praetermissi sunt. ab Abraham enim horum generationem secutus est euangelista, ex quibus originem trahit Iosef, cui desponsata Maria genuit Christum.