Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Absolutum est non nos lunam colere, sed numerum, qui per lunae cursum institutus est, custodire. diabolus autem, qui est satanas, ut fallaciae suae auctoritatem aliquam posset adhibere et mendacia sua commenticia ueritate colorare, primo mense quo sacramenta dominica scit celebranda, quia non mediocris potentiae est, paganis quae obseruarent instituit mysteria, ut animas eorum duabus ex causis in errore detineret: ut, quia praeuenit ueritatem fallacia, ueritas fallacia uideretur, quasi antiquitate praeiudicans ueritati; et quia in primo mense, in quo aequinoctium habent Romani, sicuti et nos, ea ipsa obseruatio ab his custoditur, ita ut et per sanguinem dicant expiationem fieri, sicut et nos per crucem. hac uersutia paganos detinet in errore, ut putent ueritatem nostram imitationem potius uideri quam ueritatem, quasi per aemulationem superstitione quadam inuentam. \'nec enim uerum potest\', inquiunt, \'aestimari quod postea est inuentum\'. sed quia apud nos pro certo ueritas est et ab initio haec est, uirtutum adque prodigiorum signa perhibent testimonium, ut teste uirtute diaboli inprobitas innotescat. quoniam enim sola est, quae facile suadeat haec, contra uersutiam et praeuentum diaboli posita est, ut simulationem eius reuelet. nemo enim etiam inimicorum negare audeat illic esse ueritatem, ubi uirtus apparet. [*]( 5 cf. Apoc. 12, 9. 20, 2 ) [*](itf. P) [*]( 2 domini om. N 6 possit NX 7 adhiberi M ueritatem (corr.) N 8 quo] quod M (corr. m2), CNX (corr. FA) acit] sic (corr. m2 sunt) M sit NGA 10 causit (corr. m2) M errorem codd., sed cf. lin. 16 13 ramani N secuti CN 14 ita (i in ras.) ut (s. I.) M 16 teninet (te in ras.) C 18 superstitione] superstutione C superstitutione N super institutione(m) X quandam GA inuentum C 20 certe GB 21 prohibent X 22 innotescit FG 25 ne (add. gare s. I.) M , audiat C uirtus] ueritas N. ) [*]( L. Fi.-Aug. Quaest. teat. ) [*]( 10 )

146