Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Non omne quod nascitur hoc est, quod et unde nascitur. nam et aurum de terra nascitur, et non tamen terra est, et gemmae et alia multa, et de ligno esca nascitur et de pullo ouum. de paganis autem ut pagani nascantur, haec facit causa: quia enim omnis paganus in ignorantia est et qui nascitur ex eo sine sensu est, ambo ignorantes sunt. sed hoc interest inter utrumque, quia generator sine dubio blasfemus est ac per hoc filius diaboli est; natus autem infans nescit blasfemare, sicut nescit benedicere; paganus tamen est, quia sine sensu est. de Iudaeo autem idcirco Iudaeus nascitur, quia sub creatoris deuotione generatur, sicut dixit Adam de Cain: procreaui hominem per deum. sicut enim pagani indeuoti creatori daemoniis gratias agunt in omnibus quae agunt, ita et Iudaei deo creatori supplices laudant eum in omni actu suo, in eo despiciendi quia non cognoscunt Christum, per quem sunt omnia. hoc etiam modo de Iudaeo Iudaeus nascitur, non enim, sicut quibusdam uidetur, quia [*](1 Gal. 2. 15 4 cf. Ios. 5, 4—7 19 Gen. 4, 1 23 cf. lob. 1, 3 )[*](leU\' I \' ) [*]( 3 prosilitis C (corr.), NFG 4 qui om. M herimo C (her in ras.), XG, A (corr.) 5 si om. N nascitur M 6 christia (ni add. a. I. atr.) M chriatia.ni C nam om. X 7 noscuntur C 10 alie multe M pollo courn] pulloouum (co in rail.) M pullo ouiuin (corr.) N 11 de] da (corr.) M nascatur (corr.) M noecantnr C 12 omnis] omnis enim (enim eras.) M 13 sensus (tert. 8 ems.) GA 14 generatur (1, N (ur eras.), X 15 diabolo (corr.) M 16 nescit alt.) nascit (corr.) M 17 Iudaeus] iudpis (corr.) M iudeos C\' 18 gene*ratur N 20 dpmonis. \'corr.) M daemonis FB daemones G domones (corr. m2 dpmonibus) A 21 agant C laudcnt M 22 acto F B dispiciendi CNX cognoscant (corr. cognuscunt) M )

138
circumcisio facit Iudaeum. circumcisio enim signum Iudaismi est, non Iudaismus, quia non in Abraham circumcisio iustitia est. sed signum iustitiae, ut nati ex Abraham signum haberent. per quod probarentur filii esse Abrahae, quippe cum ex Iuda Machabeo hoc nomine sint appellati, ut non solum ex Iuda. sed et ceteri ex omnibus filiis Iacob Iudaei uocarentur, propter quod ludas dux fuerit eis. ideoque nati Iudaei signum accipiunt, ut qui sunt intellegantur.

. 2. De Christiano autem ideo non nascitur Christianus, quia ipse qui generat non natus, sed factus est Christianus. quam 01, rem et istum qui nascitur fieri oportet, ut sit. nec enim per substantiam nascitur, sed per fidem quae iam natis accedit. ignorantia enim cum carne nascitur, fides autem postea spiritali ratione inseritur. sed dicitur e contra: \'si factus utique est qui generat, hoc iam debet generare, quod ipse est, ut accepta dignitas traducem faceret. nam senatores generant senatores.\' sed senatorum dignitas non habet apud deum meritum, neque ipsa natura, hoc est substantia, consequitur beneficium, sed in sola fama et sermone dignitas uertitur. ac per hoc currit quidem sermo per traducem carnis, sed nihil aliud praestat, quam opinionem dignitatis, sicut et hi, qui consules sunt aut statuis honestantur, gaudent in uano. Christiani autem cum fiunt, ipsi naturae accedit dignitas, ut essentia ipsa hominis aeternum habeat incorruptibilitatis beneficium, ut non opinione sola, sed et j-e sit in effectum apud deum. tale est istud, ut si qui disertus pauper in laude sit et egeat [*](def. P) [*]( • 1 indeismi (corr.) M iudaeismi CF iudaisma G iudeis** B 2 in om. NA iustitia est] iustitiae X 4 iudo C 6 et] ex C ceteris (ex ceteri [?]) C filiis] fidelis N ex filiis FB 8 intellegatur (corr.) C 10 qui generat) generatur G generator A 12 accidet MCFB accidit (corr. accidet) N, GA 14 ratione om. G A inferitur M e I et M 15 ut] aut G, (corr. exp. et eras. a) A 22 gaudent] aut (add. 9. I.) gaudent M 23 accidit CYX. 24 ipsi G, (corr. m2 ipsius) A 25 opinione (corr. opinio) N re scripsi res codd. 26 quis X dcsertus X )

139
pane aut reliquis necessariis. haec enim uera laus est, si sic illi proficiat quaesita dignitas, ut nullius egeat, dum hoc naturae eius praestatur, ut per se ipsa uiuat et bene uiuat nullo requisito suffragio; hoc est uere diuitem fieri et gloriosum.