Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Ac per hoc neque filii dei sunt qui nascuntur neque diaboli. quid enim dicit saluator Iudaeis: uos de patre diabolo estis et concupiscentias patris uestri uultis facere? uides ergo operibus et professione filios creari diabolo; hos autem esse filios dei, qui confitentes proprium esse deum patrem Christi recte uersantur. sic enim deus instituit genus nostrum, ut sine sensu nati possibilitatem tamen habeamus discendi siue bona siue mala, ut ipsi nobis aut mala adquiramus aut bona, ut laetemur in nobis, cum recte agentes remuneramur, aut ipsi nobis inputemus, si praua sequentes condemnemur. [*]( 2 cf. Num. 13, 9 (8). 17 (16) 3 cf. Num. 14, 31 14 Ioh. 8, 44 ) [*](def. P) [*]( \' 1 et excepto C chaleb CF caleph G calep A, (corr. chalep) B iestu C iosue NX nouae C nun X 2 primus X ausus X 3 nescierent FB nescierunt GA 5 ad pr.] a FB om. GA ad ult.) a FB om. GA 7 bonum bonum (alt. eras.) M capax] ..pax C edicerc FB 8 fllium C hic (ic in ras.) M rebus malis GA 0 studeat] deat M studiat C creator M 14 filii cinie- diaboii add. N uosj uox M 16 professione] confessionem (m eras.) N creari] creatori FB 17 fllios dei esse GA 21 rectagentee (corr.) M 22 remuneremur C, (corr.) G aut] ut X 23 contempneinur (corr. • ontemnimur) C. )

137